Supplementary Close Roll 1, 1244

Calendar of Close Rolls, Henry III (Supplementary) 1244-1266. Originally published by Her Majesty's Stationery Office, London, 1975.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Supplementary Close Roll 1, 1244', in Calendar of Close Rolls, Henry III (Supplementary) 1244-1266, (London, 1975) pp. 1-5. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/supp/1244-66/pp1-5 [accessed 13 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

In this section

SUPPLEMENTARY CLOSE ROLL (C.55) No. 1

(Membrane I)

1 Rex Comiti Marescallo salutem. Sciatis quod de communi consilio regni nostri provisum est quod erimus apud Novum Castrum super Tinam cum equis et armis die Sancti Petri ad Vincula pro quibusdam transgressionibus quas rex Scocie nobis fecit ad emendas super eum conquirendas nisi ipse de consilio vestro et aliorum fidelium nostrorum qui nobis ibidem tunc aderunt ad honorem nostrum eas voluerit emendare, et ideo vobis mandamus quatinus sicut nos et honorem nostrum diligitis et in fide qua nobis tenemini sitis ibidem die memorato taliter muniti bona gente equis et armis quod ex hoc appareat manifeste quam sitis animati dedecus nostrum et regni nostri vindicare et ut fidelitas vestra inde merito possit commendari nec omittatis aliquo modo quin sitis ibidem die predicto aliqua hora diei sicut dampnum nostrum pariter et vestrum volueritis devitare. Teste rege apud Rading' xv die Maii.

Comiti Ricardo.

R. comiti Norf'.

S. de Monteforti comiti Leic'.

W. de Ferar' comiti Dereby.

R. de Quency comiti Winton'.

H. de Ver comiti Oxon'.

H. de Boun comiti Heref'.

B. de Ripar' comiti Devon'.

Mauricio de Berkl'.

Petro de Brus.

Ade de Novo Mercato.

Gilberto de Gaunt.

Rogero de Cresy.

Roberto de Quency.

Elye Giffard.

Willelmo Maudut.

Normanno de Arecy.

Simoni de Kyma.

Hamoni de Crevequer.

Johanni de Baiocis.

Thome Gresleg'.

Willelmo de Say.

Ricardo de Percy.

Willelmo de Bello Campo Wigorn'.

Hugoni de Vivon'.

Lamberto de Muleton'.

Ranulfo filio Ranulfi.

Galfrido de Lucy.

W. de Cantil' seniori.

Radulfo Basset.

Roberto de Tateshal'.

W. de Cantil' juniori.

Gilberto de Umframvill'.

Willelmo Bardolf.

Willelmo de Stutevill'.

Thome Corbet.

Herberto filio Petri.

Hugoni de Bolebec.

Johanni de Baillol.

Johanni de Nevill'.

Warino de Munchanesy.

Roberto de Ros.

Radulfo de Cameys.

W. de Ferarar'.

Willelmo de Percy.

Thurstano le Dispenser.

Radulfo Basset.

Willelmo de Lancastr'.

Reginaldo de Moyun.

Willelmo de Bello Campo Bed'.

Rogero de Merlay.

Matheo de Luveyn.

Ernulpho de Bosco.

Henrico de Hasting'.

Alvredo de Linc'.

Thome Maudut.

Ricardo de Munfichet.

Gilberto de Samford'.

Waltero de Dunestanvill'.

Olivero de Aencurt.

Roberto de Bello Campo.

Ricardo de Harecurt.

Thome de Multon'.

Roberto Tregoz.

Herberto filio Mathei.

Johanni Haunsard.

Alano la Zuche.

Johanni de Curtenay.

Willelmo de Aubervill'.

Johanni filio Galfridi.

Emerico de Sacy.

Radulfo de la Haye.

Ricardo de Grey.

Philipo Basset.

Willelmo de Oddinges'.

Henrico de Tracy.

Reginaldo de Valle Torta.

Gileberto de Segrave.

Reginaldo de Moun.

Roberto de Gurney.

ROLL 1 (Membrane 1)

Eodem modo scribitur episcopis et abbatibus subscriptis de toto servicio regi debito illuc mittendo:

Dunholm' episcopo.

Linc' episcopo.

Wigorn' episcopo.

Hereford' episcopo.

R. Bathon' electo.

Exon' episcopo.

F. Lond' electo.

Roffens' episcopo.

Elyens' episcopo.

Abbati de Sancto Edmundo.

Abbati Westm'.

Abbati de Hyda.

Abbati de Middelton'.

Abbati Glaston'.

Abbati de Abbotesbyr'.

Abbati de Keynesham.

Priori Coventr'.

Abbati de Malmesbir'.

Abbati de Seleby.

Abbati de Burgo.

Abbati de Tavistok'.

Abbati Sancti Benedicti de Hulmo.

Abbati de Bello.

Abbati de Shireburn'.

Abbati de Winchecumbe.

Abbati de Cern'.

Abbati de Evesham.

Abbati de Raumes'.

Abbati de Abbendon'.

Abbati de Persore.

Abbati de Muchelneye.

Abbati de Certes'.

Abbati de Burton'.

Abbati de Whiteby.

Abbati Sancti Augustini Cant'.

(Membrane 1d.)

2 Rex vicecomiti Norhampt' salutem. Precipimus tibi quod clamari facias in pleno comitatu tuo et per totam ballivam tuam quod omnes tenentes de nobis in capite in balliva tua per servicium militare vel per serjanciam ad arma sicut diligunt tenementa sua et dampna sua voluerint evitare sint ad nos apud Novum Castrum super Tynam in festo Sancti Petri ad Vincula aliqua hora diei cum servicio nobis debito ita quod merito inde possint commendari; summoneri eciam facias omnes milites de eode[m] comitatu tuo tenentes de honoribus et wardis que sunt in manu nostra quod tunc sint ibi cum equis et armis ad servicium suum debitum nobis faciendum ita quod pro defectu servicii sui ad tenementa sua nos graviter capere non debeamus; litteras quoque nostras quas tibi mittimus certis personis de eodem comitatu directas hiis quibus diriguntur cum summa festinacione transmittas. Teste rege apud Rading' xv die Maii.

Eodem modo scribitur omnibus vicecomitibus Anglie excepto vicecomiti Cornub'.

3 Rex dilecto et fideli suo Phillipo de Barri salutem. Sciatis quod cum rex Scocie graviter nos offendisset et ei daremus in mandatis quod excessus suos nobis faceret emendari de quibus emendas insufficientes et minus honorabiles nobis optulit nos de communi consilio regni nostri in propria persona nostra proposuimus esse apud Novum Castrum super Tynam in festo Sancti Petri ad Vincula cum toto posse nostro Anglie quod ad diem illum illuc fecimus summoneri et tunc diem prefiximus predicto regi Scocie quod ibidem in curia nostra compareat ad jus faciendum et recipiendum de transgressionibus predictis secundum quod fideles nostri ibidem congregati consideraverint ne possit nobis imponi et improperari quod inique et minus juste contra ipsum ageremus si prius ipso rege non vocato in ipso insurgeremus. Quia vero incerti sumus si pro excessibus predictis emendandis in curia nostra comparere voluerit vobis mandamus rogantes quatinus in fide qua nobis tenemini et sicut nos et honorem nostrum diligitis sitis apud Karlingeford' in octabis festi predicti ita parati equis et armis et bona gente ad veniendum in servicium nostrum una cum ceteris fidelibus nostris Hybernie si neccesse fuerit quod ad perpetuas inde vobis teneamur graciarum acciones ex quo enim certi fuerimus quod idem rex nobiscum pacem habuerit vel ei guerram movere debeamus ad nos de transgressionibus suis ulciscendos incontinenti vos inde certificare curabimus. Teste rege apud Westm' xxvj die Maii.

4 Rex omnibus ballivis fidelibus et probis hominibus suis de omnibus portubus a portu de Sandwic' usque Berewic' super Twedam salutem. Sciatis quod commisimus Hamoni de Crevequer et Reginaldo de Berneval mare custodiendum ne inimicis nostris pateat liber transitus ad nos vel terram nostram gravandum et inimicis nostris succurrendum et ideo vobis mandamus quod cum in portus vestros venerint ipsos benigne recipiatis et eis ad hoc sitis intendentes et respondentes. Teste rege apud Westm' xxix die Maii.
Eodem modo scribitur omnibus subscriptis per litteras clausas: ballivis et probis hominibus de Gern', de Grimesby, de Novo Castro super Tynam, de Dunewic', de Hortorpol, de Lenn', de Scardebur'.

5 Rex custodibus episcopatus Wint' salutem. Precipimus tibi firmiter injungentes quod provideatis nobis apud Twyford' vel alibi in balliva (fn. 1) vestra de vj caretis bonis et fortibus bene munitis carectariis, equis fortibus et harnesio sufficienti; ita quod prompte sint et parate ad sequendum nos et excercitum nostrum versus partes Scocie quando vobis scire faciemus. Istud autem non omittatis sicut vultis quod ad vos nos capere non debeamus. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur ballivis Oxon' de vj caretis.

ballivis Norht' de vj caretis.

ballivis de Brackel' de ij caretis.

ballivis de Sancto Albano de ij caretis.

ballivis de Dunestopl' de ij caretis.

ballivis de Rading' de ij caretis.

ballivis de Cantebr' de iiij caretis.

ballivis de Staunford' de iiij caretis.

ballivis de Graham de ij caretis.

ballivis Linc' de iiij caretis.

ballivis Noting' de iiij caretis.

ballivis Ebor' de xij caretis.

vicecomiti Norhumb' de xij caretis.

vicecomiti Ebor' de x caretis.

ballivis Pontis Fracti de iiij r'.

6 Rex maiori et ballivis Oxon' salutem. Precipimus vobis quod provideatis nobis de iij carnificibus divitioribus et qui melius sciant officium suum de villa vestra qui sequantur excercitum nostrum ad partes Scocie videlicet de Willelmo de Ludny et duobus aliis melioribus de villa vestra ipsosque premuniatis quod sequantur excercitum nostrum ita muniti carnibus et omnibus aliis necessariis ad officium suum spectantibus quod inde debeant merito commendari et quod pro defectu servicii illorum tam ad vos quam ad ipsos nos graviter capere non debeamus. Teste rege apud Westm' xxvij die Maii.
De villata Wint' Henricus Carnifex cum uno socio.
De civitate London' Willelmus le Melker' et Gir' de Menes' cum tercio socio.
De villata de Norht' Blacmen cum uno eligendo.

7 Rex vicecomiti Ebor' salutem. Precipimus tibi quod sicut te ipsum et omnia que habes diligis elegi facias omnes homines pedites quos invenire poteris in balliva tua idoneos et valorem corporis habentes ad veniendum nobiscum in excercitum nostrum cum arcubus et sagittis lanceis et gysarmis ita quod promptos habeas ipsos et paratos ad veniendum nobiscum in servicium nostrum ad denarios nostros ad summonicionem nostram quando et ubi preceperimus. Teste rege apud Sanctum Edmundum xviij die Junii.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Westmerl', Cumb' et Norhumb'.

Footnotes

  • 1. tua deleted.