Close Rolls, October 1229

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1229', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 379. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/p379 [accessed 14 April 2024]

Image

Close Rolls, October 1229

[m. 23d.]

Sussex'. De itinere justiciariorum.—Rex vicecomiti Sussex' salutem. Scias quod constituimus Thomam de Muleton', Willelmum de Ralegh', Willelmum de Lond', et Willelmum de Insula, justiciarios nostros ad itinerandum in comitatu tuo et ad omnes assisas et omnia placita in eodem comitatu, tam de corona quam de aliis que emerserunt postquam justiciarii nostri ultimo itineraverunt in comitatu tuo, placitanda apud Lewes die Jovis proxima post festum Sancti Martini anno etc. xiiij°. Et ideo tibi precipimus quod summoneri facias per bonos summonitores omnes archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, comites, barones, milites et liberetenentes de comitatu tuo, et de qualibet villa quatuor legales homines et prepositum, et de quolibet burgo ejusdem comitatus xij legales burgenses et omnes alios qui coram justiciariis itinerantibus venire debent et solent, quod sint coram predictis justiciariis nostris predictis die et loco audituri et facturi preceptum nostrum. Facias etiam tunc venire coram eis omnia placita corone que placitata non sunt, et omnia athachiamenta ad placita illa pertinentia, et omnes assisas et omnia alia placita que ad justiciarios pertinent, placitanda cum brevibus assisarum et placitorum, ita quod assise ille et placita pro defectu tui vel summonitionis tue non remaneant. Facias etiam clamari et sciri in comitatu tuo quod omnes assise et omnia placita que emerserunt postquam justiciarii nostri ultimo itineraverunt in comitatu tuo, quod tunc sint coram eisdem justiciariis. Summoneri etiam facias per bonos summonitores omnes illos qui in comitatu tuo wicecomites vel coronatores fuerunt postquam justiciarii nostri ultimo itineraverunt in eodem comitatu, quod tunc sint ibidem cum brevibus assisarum et placitorum que tempore suo receperunt, ad respondendum de tempore suo sicut responderi debet et solet coram justiciariis itinerantibus. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste me ipso apud Keninton', xxx die Octobris.