Close Rolls, May 1229

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1229', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 170-180. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp170-180 [accessed 27 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1229

Pro Radulfo de la Haye.—Dominus rex perdonavit Radulfo de Haye unam marcam que ab eo exigitur per summonicionem Scaccarii de amerciamento facto in itinere justiciariorum, qui ultimo itineraverunt in comitatu Kancie. Et mandatum est eidem vicecomiti quod de predicta marca pacem ei habere permittat. Teste rege apud Westmonasterium, ij die Maii, anno etc. xiij°.

Pro Willelmo Bardulf.—Dominus rex perdonavit Willelmo Bardulf xx s. unde amerciatus fuit in itinere justiciariorum ultimo itinerantium in comitatu Noting', et qui ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Willelmum de predictis xx s. quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro albis monachis.—Albi monachi satisfecerunt domino regi pro quintadecima sua que ab eis exigebatur ad opus domini regis, tam de decimis suis quas habent in ecclesiis parochialibus quam terris et possessionibus suis. Et mandatum est R. Londoniensi electo quod ipsos non distringat ad sextamdecimam domino regi dandam de bladis que habent in ecclesiis parochialibus; salva tamen domino regi sextadecima de vicariis et personis suis ecclesiarum predictarum. Teste ut supra.

Pro hominibus de Sumeresham.—Rex custodibus episcopatus Elyensis salutem. Venientes ad nos homines de Sumeresham graviter conquerendo nobis monstraverunt quod ultra modum gravati sunt per tallagium quod nuper assisum erat super eos, licet vobis injunximus, si bene recolitis, quod auxilium moderatum et tolerabile ab eis et aliis hominibus episcopatus Elyensis caperetis, ita quod inde non gravarentur ultra modum. Et quia, si ita est, contra formam vobis injunctam ipsos talliastis, vobis mandamus quod tallagium illud taliter amensuretis quod de injusto et intollerabili gravamine merito conqueri non debeant. Teste rege apud Westmonasterium, ij die Maii.

Pro Ricardo de Nereford'.—Dominus rex perdonavit Ricardo de Nereford' dimidiam marcam (fn. 1) unde amerciatus fuit coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Suff'. Perdonavit etiam Johanni Humme de Chodham et Rogero Stedwar' plegiis ipsius Ricardi unam marcam; videlicet, utrique illorum dimidiam marcam, ad quam amerciati fuerunt coram eisdem justiciariis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsos Ricardum, Johannem et Rogerum de predictis xx s.; videlicet, singulos eorum de dimidia marca, quietos esse faciant, sicut predictum est. Teste ut supra.

De quercu data.—Mandatum est constabulario Divisarum quod habere faciat Radulfo de Ralegh' unam quercum in foresta de Melkesham de dono regis. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Costentin'.—Dominus rex perdonavit Galfrido de Costentin' duas marcas que ab eo exiguntur de feodo unius militis quod de rege tenet in Thorp' de honore Lanc', de primo scutagio regis assiso tempore quo Lodovicus rex Francorum fuit in Anglia, ad aquietandum nos versus ipsum L. de debito quod ei debuimus, tempore cujus idem Galfridus fuit in servicio regis in Hibernia per preceptum regis. Perdonavit etiam rex eidem Galfrido duas marcas que ab eo exiguntur de predicto feodo j militis pro exercitu regis de Kery, in quo idem Galfridus fuit cum rege per preceptum suum. Et mandatum est custodi honoris Lanc' quod de predictis iiij m. pacem ei habere permittat. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod habere faciat R. Cantuariensi electo x damos in foresta Essex' de dono regis contra instantem consecrationem suam. Teste ut supra.

Pro Johanne de Stutevill'.—Rex Matheo de Haverseth' salutem. Sciatis quod reddidimus dilecto et fideli nostro Johanni de Stutevill' terras suas et jura hereditaria que de nobis tenet in capite in Kirkeby et in Eketon' et que retinuimus in manu nostra. Et ideo vobis mandamus quod in homagiis et serviciis aliis que eidem Johanni facere tenemini racione terrarum predictarum, quas ei reddidimus, ipsi tanquam domino vestro intendentes sitis et respondentes. Teste me ipso apud Westmonasterium, v die Maii, anno regni nostri xiij°.
Eodem modo scribitur Ade de Crudering' pro eodem.

Pro Rogero le Bigod.—Dominus rex commisit Rogero le Bigod ad se sustentandum in servicio domini regis, quamdiu domino regi placuerit, manerium de Northon' cum pertinentiis, quod fuit comitis Bolonie et quod Robertus le Marescall' aliquando tenuit, et sicut idem Robertus illud tenuit. Et mandatum est vicecomiti Suff' quod de predicto manerio plenam ei saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, vj die Maii, anno etc. xiij°.

Pro decano et capitulo Eboraci.—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Scias quod diem quem ad instanciam venerabilis patris W. Eboracensis archiepiscopi concesseramus decano et capitulo Eboraci usque in tres septimanas a die Pasche anno regni nostri xiij°, de quibusdam libertatibus et aliis, sicut continentur in primis literis nostris quas inde tibi misimus, prorogavimus usque in unum mensem a die Sancti Michaelis anno eodem. Ita quod omnia tunc sint in eodem statu quo esse precepimus ad predictum diem; videlicet, a predicta die Pasche in tres septimanas. Et ideo tibi precipimus quod predictis decano et capitulo pacem inde habere permittas usque in unum mensem a predicta die Sancti Michaelis. Demandam etiam quam facis hominibus ecclesie Eboracensis per summonicionem Scaccarii de ultimo itinere justiciariorum, interim in respectum ponas. Teste me ipso apud Westmonasterium, v die Maii.

Pro Dunensi episcopo.—Rex dilecto et fideli suo Ricardo de Burg', justiciario suo Hybernie salutem. Sciatis quod pro magnis dampnis que venerabilis pater Thomas Dunensis episcopus passus est in guerra inter nos et Hugonem de Lascy, et pro fideli servicio suo quod nobis fecit eodem tempore, concessimus ei viginti libras per annum, percipiendas ad Scaccarium nostrum Dublin'; videlicet, decem libras ad Scaccarium Pasche et decem libras ad Scaccarium Sancti Michaelis, donec ei in terris de escaetis vel aliis providerimus ad valenciam predictarum viginti librarum. Et ideo vobis mandamus quod eidem episcopo predictas viginti libras per annum, simul cum arreragiis suis de tempore vestro, habere faciatis, sicut predictum est. Teste me ipso apud Westmonasterium, vij die Maii, anno regni nostri xiij°.

Pro decano et capitulo Eboraci.—Rex justiciariis suis de Banco salutem. Sciatis quod diem quem ad instanciam venerabilis patris Eboracensis archiepiscopi, concesseramus decano et capitulo Eboraci usque in tres septimanas a die Pasche anno regni nostri xiij°, de quibusdam libertatibus et aliis, prorogavimus usque in unum mensem a die Sancti Michaelis anno eodem. Ita quod omnia tunc sint in eodem statu quo esse precepimus ad predictum diem; videlicet, a predicta die Pasche in tres septimanas. Et ideo vobis mandamus quod predictis decano et capitulo pacem inde habere permittatis usque in unum mensem a predicta die Sancti Michaelis. Teste ut supra.

Hibernia. Pro magistro S. de Lucy.—Rex dilecto et fideli suo Ricardo de Burgo, justiciario suo Hybernie, salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro magistro S. de Luscy quod terram de Balihogary, quam tenuit de baillio nostro, teneat usque ad festum Sancti Michaelis anno regni nostri xiij°, et quod interim recipiat areragia sua ei debita de eadem terra a tempore quo extitit in manu sua, et quod similiter habeat blada autumpni instantis ejusdem anni de terra eadem. Et ideo vobis mandamus quod permittatis eum terram illam tenere usque ad prefatum terminum sicut predictum, et tunc terram illam capiatis in manum nostram et salvo illam custodiatis donec aliud inde preceperimus. Teste ut supra.

Pro abbatissa de Wilton'.—Rex vicecomiti Dorset' salutem. Quia per inquisicionem quam fieri fecisti et nobis misisti per preceptum nostrum, didicimus quod terra que fuit Willelmi Hervei in Didlington', qui utlagatus est eo quod se retraxit in itinere justiciariorum ultimo itinerancium in comitatu tuo, exstitit in manu nostra per unum annum et unum diem, et quod terram illam tenuit de abbatissa Wilton'; tibi precipimus quod de predicta terra cum pertinentiis suis eidem abbatisse plenam saisinam habere facias. Teste ut supra.

Pro Widone le Mercer de Carleolo.—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Precipimus tibi quod undecim marcas residuas, quas habes in manu tua de denariis illis quos Thomas de Hoby furatus est Widoni le Mercier de Carleolo, unde idem Thomas postea convictus fuit et condempnatus ad suspendium apud Eboracum, reddi facias predicto Wydoni cujus denarii illi prius fuerunt. Teste ut supra.
Postea mandatum fuit majori Eboraci et coronatoribus comitatus Eboraci et vicecomiti et coronatoribus Eboraci quod denarios illos ei reddant. Teste rege apud Faleham, xxix die Maii.

Pro Alicia de Nereford'.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod de xix li. quas Alicia de Nereford' nobis debuit de fine quem Robertus de Nereford' nobiscum fecit pro terra que fuit Willelmi filii Clementis, perdonavimus eidem Alicie xiiij li. et de residuis c s. invenit nobis plegios Robertum de Aubervill' et Thurgisium prepositum de Dovr'. Et ideo vobis mandamus quod de predictis xiiij li. ipsam Aliciam quietam esse faciatis, et de residuis c s. ipsos Robertum et Thurgisium plegios esse inrotuletis. Teste ut supra.

De tradendo in ballio.—Henricus filius Wen' captus et detentus in prisona regis pro morte Ricardi de Brocholehurst, unde Robertus frater ipsius Ricardi eum appellat, habet literas directas vicecomiti Lanc' quod tradatur in ballium usque ad adventum justiciariorum etc. Teste ut supra.

Pro Hugone de Nevill' de perdonatione.—Rex baronibus de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus Hugoni de Nevill' pro fideli servicio suo mille marcas quas dominus J. rex, pater noster, ab eo exigebat eo quod permisit parcum de Taunton' claudi absque licentia et voluntate sua, et que exiguntur ab eo ad Scaccarium nostrum. Et ideo vobis mandamus quod de predictis mille marcis ipsum Hugonem quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, v die Maii.

Pro Willelmo de Stutevill'.—Rex vicecomiti Norf' salutem. Scias quod concessimus et carta nostra confirmavimus dilecto et fideli nostro Willelmo de Stutevill' quod habeat unam feriam apud manerium suum de Gressingehal' singulis annis duraturam per iij dies, videlicet in vigilia et in die et in crastino Sancti Nicholai, et quod habeat ibidem unum mercatum per diem Lune, nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Norf' quod predictam feriam et predictum mercatum ei habere faciat. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Magistro Stephano de Lucy.—Rex R. de Burgo, justiciario Hybernie, salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Magistro S. de Lucy quod terram de Balihogary, quam habuit de baillio nostro, teneat usque ad festum Sancti Michaelis anno regni nostri xiij; ita quod habeat blada ejusdem terre de hoc instanti autumpno ejusdem anni, et quod similiter habeat firmam ejusdem terre de predicto termino Sancti Michaelis. Et ideo vobis mandamus quod permittatis ipsum tenere terram illam usque ad prefatum terminum, sicut predictum est, et deinde terram illam capiatis in manum nostram, et salvo eam custodiatis donec aliud inde preceperimus. Arreragia vero ipsius de eadem terra ei citra terminum predictum Sancti Michaelis reddi faciatis. Teste ut supra.

Pro Theobaldo Pincerna.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Quia constat nobis quod Theobaldus Pincerna fuit infra etatem et in custodia domini J. regis, patris nostri, quando ultimo fuit in Pictavia, vobis mandamus quod de scutagio ejusdem temporis quod ab eo exigitis per summonicionem Scaccarii nostri ipsum quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Pro Roberto de Ailwarton'.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod concessimus Roberto de Aylwarton' quod de centum solidis quos nobis debet ex una parte, et de duabus marcis et dimidia quas nobis debet ex alia parte, reddat nobis per annum tres marcas donec debitum illud persolvatur. Et ideo vobis mandamus quod ita inrotulari et fieri faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, xj die Maii.

De busca et carbone contra Pentecosten.—Dominus rex proposuit, auctore Domino, celebrare hoc instans festum Pentecostes apud Norhamt'. Et mandatum est H. de Nevill' quod de buscha et carbone ad sufficien ciam provideat sibi ad opus domini regis, et illuc cariari faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Lancastr'.—Quia protestatum est coram baronibus de Scaccario qued Willelmus de Lanc' fuit cum domino J. rege in ultimo itinere suo in Pictavia, mandatum est eisdem baronibus quod de scutagio quod ab eo exigitur per summonicionem Scaccarii de predicto itinere de feodis iij militum que de rege tenet in capite in comitatu Lancastr', eundem Willelmum quietum esse faciant. Teste ut supra. (fn. 2)

Pro Philippo Marc'.—Rex vicecomiti Notingh' salutem. Quia constat nobis per inquisitionem quam a te fieri precepimus, quod unum mesuagium cum pertinentiis in Notingham, quod fuit Galfridi de Notingham suspensi pro morte Ivonis piscatoris quem interfecit, extitit in manu nostra per unum annum et unum diem, et quod idem Galfridus tenuit mesuagium illud de Philippo Marc'; tibi precipimus quod eidem Philippo de mesuagio illo tanquam de excaeta sua plenam seisinam habere facias. Teste ut supra.

[m. 10.]

Pro Ricardo le Faisant.—Mandatum est Willelmo de Sancto Johanne quod per probos et legales homines de Insula de Geres', per quos rei veritas melius possit inquiri, diligentem faciat inquisitionem si Robertus de la Vauder', avunculus Ricardi le Feisant, obiit seisitus ut de feodo de decem et octo acris terre cum pertinentiis in la Vauder', et si idem Ricardus propinquior heres ejus sit, et si terra illa per defectum heredis capta sit in manum domini regis. Et si per inquisitionem illam ei plenius constiterit ita esse, mandatum est eidem Willelmo quod de predictis xviij acris terre cum pertinentiis eidem Ricardo sine dilatione plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xij die Maii.

Pro abbate de Dunekewell'.—Quia constat domino regi quod abbas de Dunekewell' per libertates quas habet per cartam domini J. regis etc. et per confirmacionem domini regis, debet esse quietus de auxilio vicecomitis in omnibus terris suis, mandatum est vicecomiti Devonie quod de auxilio vicecomitis quod exigitur de terra sua de Selden', pacem ei habere permittat. Teste ut supra.

Pro Philippo de Pyrie.—Dominus rex de 1 s. qui per summonicionem Scaccarii exiguntur a Briano de Helles, Ricardo Der, Semano de Netlested, Johanne Paynel, Alexandro Reygner et Eilmero Babbe, hominibus Philippi de Pyrie, de itinere justiciariorum, perdonavit eis xxv s. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod de illis xxv s. eos quietos esse faciant. Teste ut supra.

Ne abbas de Faveresham reddat advocato de Bethun' x li. annuas pro quodam manerio.—Datum est domino regi intelligi quod abbas de Faveresham tenet quoddam manerium ad firmam de advocato de Bethun' per x li. annuatim ei reddendas, quas quidem x li. idem abbas predicto advocato singulis annis ad partes mittit transmarinas absque licentia et voluntate domini regis. Et mandatum est vicecomiti Kancie quod ipsi abbati statim visis literis istis ex parte domini regis, firmiter inhiberi faciat ne decetero ipsi advocato nec alicui alii sine licentia et voluntate domini regis predictas x li. solvat, sicut voluerit se indempnem conservare. Teste ut supra.

Pro leprosis de Wycumb'.—Dominus rex concessit et carta sua confirmavit fratribus leprosis hospitalis Sancte Margarete de Wicumbe quod habeant imperpetuum unam feriam apud predictum hospitale singulis annis duraturam per duos dies; videlicet, in vigilia et in die Sancte Margarete, nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Buk' etc. Teste ut supra.

Pro Ricardo filio Radulfi de Singelton'.—Quia constat domino regi per inquisicionem, quam fieri precepit, quod Ricardus filius Radulfi de Singelton' tenere debet de nobis duas bovatas terre cum pertinentiis in Singelton' per liberum servicium duorum solidorum per annum, et quod antecessores sui terram illam tenuerunt per idem servicium, et postea dissaisitus fuit idem Ricardus de eadem terra per Gerardum de Litlewell', vicecomitem regis tunc temporis, eo quod alias consuetudines et alia servicia facere noluit de eadem terra quam duos s. sicut idem vicecomes ab eo exigebat; mandatum est vicecomiti Lanc' quod predicto Ricardo de predictis ij bovatis terre cum pertinentiis plenam saisinam habere faciat, faciendo regi pro eadem terra annuum servicium duorum solidorum sicut predicti antecessores sui inde facere consueverunt. Teste rege apud Westmonasterium, x die Maii.

Pro abbatissa de Cadomo.—Abbatissa de Cadomo attornavit magistrum Johannem de Cadomo, senescallum suum, de hiis que ad regem pertinent in comitatu Dorset'. Et mandatum est vicecomiti quod predictum magistrum loco ipsius abbatisse ad hoc recipiat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Essex', Wiltes', Norf' et Suff' et Glouc'.

Pro sororibus de Bocland'.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod permittat sorores de ordine hospitalis Sancti Johannis Ierosolim' apud Bocland' capere in parco regis de Neweton' de mortuo bosco ejusdem parci unam carectatam busce ad focum suum, sicut rex eis concessit per literas suas patentes. Teste rege apud Westmonasterium, xv die Maii.

Pro Henrico de Trublevill' de cleis et pontibus.—Mandatum est Galfrido de Lucy quod habere faciat Henrico de Trublevill' cleyas, pontes et maeremium ad naves suas muniendas et preparandas ad transfretandum in servicium domini regis. Teste ut supra.

Pro comite Cestrie de tribus wapentacis.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod tres wapentaccos qui fuerunt in manu R. comitis Cestrie, et quos postea capi fecit dominus rex in manum suam, eidem comiti reddi faciat tenendos usque in tres septimanas post festum Sancti Michaelis anno regis xiij°. Teste rege apud Westmonasterium, xv die Maii.

Pro monialibus de Merlawe.—Mandatum est Jordano forestario et Willelmo de Coigner' quod, assumptis secum viridariis et aliis probis et legalibus hominibus de balliva sua, assignent monialibus de Merlaue duas acras terre in loco competenti in foresta nostra pertinente ad manerium de Cokham ad domos in eis construendas ad animalia et peccora sua in eis receptanda. Teste ut supra.

De damo dato.—Mandatum est H. de Nevill' quod habere faciat Drogoni de Trublevill' in foresta de Brehull' unum damum de dono regis. Teste ut supra.

Pro rege et Bathoniensi episcopo de libertatibus suis.—Rex ballivis suis Bristoll' salutem. Sciatis quod venerabilis pater J. Bathoniensis episcopus super quietantia quam ei concesseramus ut ipse et successores sui, abbas et monachi Glastonienses, decanus et capitulum Wellenses, prior et monachi Bathonienses et successores sui, et omnes homines sui tenentes de ipsis vel de feodis suis quieti essent de theloneo, concessit nobis et heredibus nostris pro se et successoribus suis quod nichilominus decetero capiatur theloneum de hominibus tenentibus de feodis ipsorum episcopi, abbatis et monachorum Glastoniensium, decani et canonicorum Wellensium, et prioris et monachorum Bathoniensium et successorum suorum, qui non sunt homines sui proprii nec tenent de aliquo eorum in capite. Ita tamen quod omnes homines eorum proprii de eis tenentes in capite quieti sint imperpetuum de theloneo. Et ideo vobis mandamus quod omnes libertates contentas in cartis nostris, quas ipsi episcopo fieri fecimus, quas quidem legi faciatis, firmiter eidem episcopo in balliva vestra teneatis et teneri faciatis. Teste rege apud Fuleham, xv die Maii, anno etc. xiij°.
Et mandatum est baronibus de Scaccario quod hoc inrotulari et teneri faciant.
Eodem modo scribitur baillivis Suhamt', Wintonie, vicecomitibus Sumerset', Wiltes', Glouc', baillivis de Ivelcestr' et Glouc', constabulario et preposito de Merleberg', H. de Nevill', Ricardo de Wrotham.

Pro Willelmo de Vescy.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat Willelmo de Vescy tres damos in foresta de Brehull' ad festum milicie sue tenendum, de dono domini regis. Teste rege apud Fuleham, xxvj die Maii.

Pro electo Elyensi.—Rex Thome de Inkelthorp' et Matheo Crestien, custodibus episcopatus Eliensis, salutem. Sciatis quod electioni facte de venerabili patre H. quondam abbate Sancti Edmundi in episcopum Elyensem, assensum regium adhibuimus et favorem. Et ideo vobis mandamus quod de omnibus que ad ipsum episcopatum pertinent, sine dilatione plenam ei seisinam habere faciatis: salvis nobis areragiis nostris de debitis nostris que nobis debentur in eodem episcopatu. Teste rege apud Fuleham, xxvj die Maii.

De custodia abbatie Sancti Edmundi.—Rex vicecomiti Essex'. Scias quod commisimus Willelmo de Haverhull', clerico nostro, abbatiam de Sancto Eadmundo vacantem per electionem factam de H. quondam abbate ejusdem loci in episcopum Elyensem, custodiendam quamdiu nobis placuerit. Et ideo tibi precipimus quod de omnibus terris, redditibus et aliis que ad predictam abbatiam pertinent in balliva tua, eidem Willelmo plenam seisinam habere facias, sicut predictum est. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Suff' et Norf'.

Pro Rogero le Seinter.—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Precipimus tibi quod si Rogerus le Seinter, captus et detentus in prisona nostra pro morte Petri Badde, unde Eda que fuit uxor ipsius Petri eum appellat, invenerit tibi xij legales homines de comitatu tuo qui manucapiant ad habendum eum coram justiciariis nostris, cum in partes illas venerint, ad standum inde recto siquis versus eum inde loqui voluerit, tunc tradas ipsum predictis xij hominibus in baillio, sicut predictum est. Et habeas ibi nomina predictorum duodecim et hoc breve. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxvij die Maii, anno regni nostri xiij°.

Pro hominibus de Tichefeld'.—Rex baronibus de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus hominibus nostris de Thichesfeld' xx sol. quos ab eis exigitis pro concelamento facto coram justiciariis nostris qui ultimo itineraverunt in partibus illis, et xxiij sol. et quinque denarios quos ab eis exigitis pro murdro de eodem itinere. Et ideo vobis mandamus quod de predictis xliij solidis et quinque denariis ipsos homines nostros quietos esse faciatis. Teste ut supra.

Pro Thurgisio de Dovr'.—Rex dilecto suo in Christo abbati de Faverisham salutem. Sciatis quod concessimus Thurgisio preposito nostro Dovr', ad se sustentandum in servicio nostro quamdiu nobis placuerit, illas x libras annuas quas reddere consuevistis advocato de Betuin' de manerio de Messewell', quod habetis ad firmam de eodem advocato. Et ideo vobis mandamus quod illas x libras eidem Thurgisio singulis annis reddi faciatis, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Bertramo de Cryoil.—Mandatum est Willelmo de Casingham quod habere faciat Bertramo de Cryoyl decem robora sicca ad focum, ducenda usque Doveram et ponenda ibidem in castro nostro. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Wyliton'.—Rex vicecomiti Suhampt' salutem. Scias quod dilectus et fidelis noster Radulfus de Wyliton' satisfecit nobis de uno espervario soro ad festum Sancti Michaelis anno regni nostri xiij°, quem nobis debet per annum de redditu assiso de terra que fuit Mathei de Welhop'. Et ideo tibi precipimus quod de espervario soro, quem ab eodem Radulfo exigis, per summonicionem Scaccarii nostri, ipsum pacem habere permittas. Teste ut supra.

Tichefeld'.—Rex vicecomiti Suhampt' salutem. Scias quod retinuimus in manu nostra et in dominico nostro partem illam de Tichefeld' quam prius concesseramus dilecto et fideli nostro H. de Burgo, comiti Kancie, justiciario nostro. Et volumus quod homines tenentes de parte illa quieti sint de sectis comitatuum et hundredorum, tamquam dominici homines nostri. Et ideo tibi precipimus quod pacem eis inde habere permittas. Teste me ipso apud Fuleham, xxix die Maii.

Pro magistro Willelmo de Furnell'.—Mandatum est constabulario Divisarum quod dentur decime feni magistro Willelmo de Furnell', persone ecclesie Sancti Johannis Divisarum, de dominicis domini regis Divisarum, et quod eidem magistro W. decimas illas feni habere faciat. Teste ut supra. (fn. 3)

Pro Reginaldo de Albo Monasterio.—Rex dilecto et fratri suo W. Marescallo, comiti Penbr', salutem. Quod terram Hugonis filii Willelmi de Ros in Putehal' cepistis in manum nostram, eo quod appellatur de morte Willelmi de Burebech', gratum habemus et acceptum. Verumtamen cum ipse Hugo terram predictam dimisisset ad firmam Reginaldo de Albo Monasterio ad terminum qui nondum preteriit, nec scitur adhuc utrum ipse venire velit ad pacem nostram ad standum inde recto, ad quod ei restat adhuc locus; vobis mandamus quod ipsi Reginaldo de terra predicta talem seisinam habere faciatis, qualem prius inde habuit, permittentes uxorem et familiam ejus interim pacifice manere in terra predicta, donec de premissis constiterit vel aliud inde habueritis mandatum. Teste me ipso apud Sanctum Albanum, xxix die Maii.

Pro Hugone Wac.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Scias quod perdonavimus Hugoni Wac iram quam conceperamus adversus eum eo quod duxerat filiam Nicholai de Stutevill' in uxorem sine licencia nostra, occasione cujus omnes terras suas capi fecimus in manum nostram. Et ideo tibi precipimus quod de omnibus terris suis in baillia tua occasione predicta in manu nostra captis, plenam seisinam ei habere facias. Teste ut supra.

De domibus ad domos regis de Camel.—Mandatum est Thome de Cyrencestr' quod capiat in brulliis regis de Camel minutum maeremium ad operationem domorum regis de Camel. Teste ut supra.
Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat Thome de Cyrencestr' sex furchas in parco de Gillingh' ad operationem domorum regis de Camel. Teste ut supra.

De damo dato.—Mandatum est Galfrido Esturmy, forestario de Savernac, quod habere faciat Sibille, uxori Rogeri de Clifford', unum damum in foresta de Savernac de dono regis.

[m. 9.]

De quarellis liberandis Henrico de Trublevill'.—Mandatum est Henrico filio Aucheri constabulario Turris Lond', quod de quarellis qui sunt in custodia sua in Turri Lond', faciat habere Henrico de Trublevill', senescallo Wasconie, quingentos quarellos. Teste rege apud Sanctum Albanum, xxxj die Maii, anno regni regis xiij°.

Pro Willelmo de Beverlaco.—Mandatum est ballivis Suh' quod si Bidan le Coyfier, Rusteing Skyvein, Stephanus Joscelin' et Willelmus Reymundi protestati fuerint per sacramentum suum quod iiij dolia vini in navi Potun Skello et que arestata fuerunt occasione mortis Elye Ryger, fuerunt Willelmi de Beverlaco, tunc predicta iiij dolia vini liberari faciant eidem sine dilatione. Teste ut supra.

Mandatum est majori et commune Burdegale quod sine occasione qualibet liberari faciant Henrico de Trublevill', senescallo Wasconie, kayum et placiam ante la Umbrere, et domum sitam supra murum civitatis Burdegale, quam quidam clericus fieri fecit, et que omnia sunt dominica domini regis, ad faciendum inde secundum quod eidem senescallo injunctum est a domino rege. Teste ut supra. (fn. 4)

Pro Henrico de Trublevill'.—Rex Jeremie, custodi magne navis et galearum, et ballivis portus de Portesmuth' salutem. Mandamus vobis quod faciatis habere Henrico de Trublevill', senescallo nostro Wasconie, eunti ad partes Wasconie, duas bonas galias de galiis nostris que sunt in portu de Portesmuth', cum omnibus armamentis earundem galearum; et si forte armamenta ipsa non sufficiant, id quod defecerit in illis, supplere faciatis de armamentis aliarum galiarum, quantum necesse fuerit, ut in anchoris et funeneo et in aliis necessariis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Corrected from "xx s."
  • 2. This has been altered from the memorandum of a writ to the sheriff of Lancaster to the same effect.
  • 3. The exact words of the mandate to the Constable of Devises follow here, but are cancelled, "quia proximo superius."
  • 4. Cancelled, "quia aliter in patentibus."