Close Rolls, November 1227

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1227', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 2-7. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp2-7 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1227

De prisonibus deliberandis.—Mandatum est custodi gayole de Neugat' quod Rogerum Mercatorem et Matildem sororem ipsius, Edelinam de Erithe, Henricum de Bradefeld' et Johannem de Plesset', qui venerunt de Windlesor' et quos habet imprisonatos in predicta prisona de Newegate, sine dilatione deliberet et quo voluerint abire permittat, quia ipsos pro Deo dominus rex quietos clamavit. Teste rege apud Westmonasterium, vj die Novembris.

De perdonatione scutagii.—Dominus rex, ad petitionem Willelmi de Putot qui fuit cum domino rege in exercitu Bedeford', perdonavit Roberto de Amenevill', cujus filiam idem Willelmus habet in uxorem, duas marcas que ab eo exiguntur de eodem exercitu. Et mandatum est baronibus de baronibus (fn. 1) quod ipsum Robertum de predictis ij m'. quietum esse faciant. Teste ut supra.

De pontibus et cleis.—Mandatum est constabulario castri de Porecestr' quod de pontibus et cleiis que sunt in custodia sua in castro Porecestr' faciat habere H. de Trublevill' pontes et cleias ad navem suam preparandam ad eundum in Wasconiam in servitium domini regis. Teste ut supra.

Pro priore de Mereton'.—Mandatum est forestariis de Wauberge quod permittant priorem de Merton' libere et sine impedimento habere porcos suos ad pessonem in foresta nostra de Wauberge sine pannagio dando, sicut consueverit habere tempore aliorum forestariorum nostrorum de Wauberge. Teste ut supra.

Pro Ada de Periton'.—Dominus rex de fine xij m. et dimidie, quem Adam de Periton' fecit cum eo pro habenda saisina terrarum que fuerunt Thome de Periton' patris sui et que eum hereditarie contingunt, relaxavit eidem Ade v m. Et mandatum est vicecomiti Warewic' quod accepta securitate a predicto Ada de residuis vij m. et dimidia, ipsum de predictis v m. pacem habere permittat. Teste rege apud Westmonasterium, viij die Novembris.

De libertatibus de Irchenefeld'.—Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Heref' quod omnes libertates quas dominus rex concessit H. de Burgo, etc. in Irchenefeld' per cartam domini regis, in itinere suo integras ei conservent et illesas. Teste ut supra.

De bosco de Acorneby.—Dominus rex concessit et carta sua confirmavit H. de Burgo, etc. boscum de Acorneby. Et mandatum est vicecomiti Hereford' quod ei de bosco illo sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est ballivis foreste de Chipeham quod habere faciant Radulfo de Wiliton' tres damas in foresta de Chipeham ad opus Alienore cognate domini regis de dono suo. Teste ut supra.

De perdonatione xx solidorum.—Dominus rex perdonavit Hawisie filie Galfridi filii Petri xx s. ad quos amerciata fuit coram justiciariis assignatis ad gurgites videndos in aqua Tamisie in comitatu Berk'. Ita tamen quod gurgitem suum quem habet in eadem aqua, fieri faciat secundum quod provisum fuit coram justiciariis. Et mandatum est vicecomiti Berk' quod ipsam Hawisiam de predictis xx s. pacem habere permittat, sicut predictum est. Teste ut supra, per Henricum filium Aucheri.

De custodia terre et heredis Willelmi de Bochardeb'.—Dominus rex concessit Alexandro Bacun, senescallo venerabilis patris W. Carleolensis episcopi, custodiam terris (fn. 2) et heredis Willelmi de Bochardeb' qui de domino rege tenuit in capite, cum maritagio ejusdem heredis. Et mandatum est vicecomiti Cumbrie quod eidem Alexandro plenam inde sine dilatione saisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, viij (fn. 3) die Novembris, anno etc. xij°.

Pro Jollano Balu.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Mandamus vobis quod de demanda quam facitis Jeulano de Balu de redditu proveniente de terris comitis Britannie ad terminum Pasche anno regni nostri xj°, eidem Jeulano pacem habere faciatis, eo quod, antequam littere nostre ei directe ad eum pervenissent, ballivi predicti comitis redditum eum receperunt ad opus predicti comitis, ut dicitur. Teste rege apud Bernewell', xv die Novembris, anno regni xij.

De postibus datis.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat priori de Bernewell' (fn. 4) quatuor postes et duas pannas in foresta de Waubergh' ad quandam cameram apud Bernewell' faciendam de dono domini regis. Teste rege apud Huntind', xvj die Novembris.

Pro Roberto de Dine rectatus de morte.—Mandatum est Stephano de Sedgrave et sociis suis justiciariis itinerantibus quod, si nemo sequatur mortem Ricardi filii Thome versus Robertum de Dine qui inde rectatus est nisi fama patrie, tunc ex parte domini regis nullam faciant inde inquisitionem usque ad adventum aliorum justiciariorum in partes illas. Ita tamen quod idem Robertus sit sub eadem custodia sub qua nunc est usque ad adventum predictorum justiciariorum. Teste rege apud Stamford', xviij die Novembris.

De perdonatione excessus.—Mandatum est eisdem quod dominus rex perdonavit Willelmo Chive, Alexandro de Turbervill', Nicholao de Rivera, Johanni le Porter, Galfrido Ruffo, Johanni filio Bartholomei et Rogero Carettario excessum quem fecerunt suspendendo sine licencia domini regis quosdam prisones qui evaserunt de prisona domini regis de Norhamt', et quod ipsi justiciarii eos inde quietos esse faciant. Teste ut supra.

Pro Fulcone filio Warini.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod terra Fulconis filii Warini in Lamburn' quam cepit in manum domini regis per preceptum baronum de Scaccario, ut dicitur, eidem Fulconi replegiari faciat usque ad octabas Sancti Hillarii anno etc. xij°, et scire faciat eidem Fulconi quod tunc sit coram eisdem baronibus apud Westmonasterium, ostensurus quod jus habeat in terra illa et quo waranto eam teneat. Teste ut supra.

Pro uxore Johannis de Wassingel'.—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Ostendit nobis Dionisia que [fuit] (fn. 5) uxor Johannis de Wassingel' quod occasione fuge ipsius Johannis viri sui, qui fugit pro morte Martini Halfape, tu cepisti in manum nostram terram quam ipsi Johannes et Dionisia tenuerunt in dotem ipsius Dionisie de dono Willelmi Tup primi viri sui. Et ideo tibi precipimus quod, si ita est, tunc de predicta terra cum omnibus catallis suis in ea inventis eidem Dionisie sine dilatione plenam saisinam habere faciatis. Teste ut supra.

De venatoribus missis usque Pikering'.—Dominus rex mittit magistrum Widonem et Johannem Stultum venatores suos ad capiendum in foresta de Pykering' xx bissas et x porcos ad opus domini regis. Et mandatum est ballivo predicte foreste quod eos ad hoc admittat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur constabulario de Pikering'.

Pro monialibus de Stamford'.—Dominus rex concessit monialibus Sancti Michaelis Stamford' quod habeant imperpetuum qualibet die unam carectatam de spinis vel de mortuo bosco in foresta de Cliva, et mandatum est Hugoni de Nevill' quod illis carectatam illam habere permittat sicut predictum est. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat vicecomiti Huntindon' tres quercus in foresta de Wauberg', ad cendulas faciendas ad domos pauperum monialium Sancti Michaelis juxta Huntindon' cooperiendas. Teste ut supra.

De vinis ad opus domini regis.—Mandatum est majori de Len' quod de vinis Willelmi Juvenis et aliorum mercatorum qui vina habent in villa de Len', habere faciat Johanni de Cunde xxv dolia vini ad opus domini regis et unam navem ad vina illa ducenda usque Eboracum contra festum Natale Domini; et precium vinorum illorum et navis conducende sub sigillo suo domino regi significet apud Lond' in octabas Sancti Hillarii per prefatum Willelmum vel per aliquem alium a quo vina illa empta fuerint, et dominus rex denarios illos reddi faciet hiis quibus debite fuerint. Teste ut supra.

Pro Simone filio Simonis.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod, si per inquisitionem quam dominus rex per eum fieri precepit, constiterit ei quod Radulfus filius Thome qui suspensus erat pro latrocinio, tenuit de Simone filio Simonis j rodam terre cum pertinentiis in Gretford', et quod terra illa extiterit in manu ipsius domini regis per unum annum et j diem, tunc predicto Simoni plenam saisinam inde habere faciat. Teste ut supra.

De mortuo bosco dato.—Mandatum est H. de Nevill' quod habere faciat magistro hospitalis Sancti Thome extra Stamford' xx carectatas de mortuo bosco in bosco de Dudinton' ad focum suum de dono domini regis. [Teste] (fn. 5) rege apud Stamf', xix die Novembris.

De damis datis.—Mandatum est eidem quod habere faciat Waltero de Preston' vj damas in foresta de Salceto ponendas in parco suo de Preston' de dono domini regis. Teste ut supra.

De assisis capiendis in comitatu Essex'.—Mandatum est M. de Pat[eshull'] et sociis suis quod assisas mortis antecessoris, nove disseisine, magne assise de advocationibus ecclesiarum capiant in comitatu Essex', sicut capi solent tempore Henrici de Essex', videlicet coram justiciariis itinerantibus ubicunque essent in comitatu Essex'. Teste ut supra.

Pro monialibus de Haliwell.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod de domo que fuit Abrahe filii Aaronis Judei in Linc', unde moniales de Halywell' consueverunt habere per annum x s., plenam saisinam habere faciat ipsis monialibus, non obstante eo quod domus illa capta fuit in manum domini regis pro v m. quas ipse Abraham domino regi debuit de tallagio Bristoll'. Teste ut supra.
Dominus rex perdonavit monialibus de Haliwell' v m. quas Abraham filius Aaronis domino regi debuit de tallagio Bristoll', occasione quarum domus que fuit ipsius Abrahe in Linc', unde ipse moniales solent percipere per annum x s., capta fuit in manum domini regis, et ipsam domum eisdem monialibus reddidit. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod de predictis v m. ipsas quietas esse faciant, et faciant irrotulari quod domum predictam eis quietam reddidit. Teste ut supra.

Pro Matildi que fuit uxor Briani de Mara.—Mandatum est vicecomiti Norhamt' quod habere faciat Matildi que fuit uxor Briani de Mara rationabilem dotem suam de omnibus terris que fuerunt ipsius B. viri sui in balliva sua, de quibus obiit saisitus ut de feodo. Teste ut supra.

De assisis in comitatu Essex' ponendis in respectum.—Mandatum est M. de Pat[eshull'] et sociis suis quod assisas nove dissaisine, mortis antecessoris, ultime presentationis et magnas assisas et alia placita de quibus contentio est inter dominum regem et H. de Burgo etc. de honore de Reylegh', de quibus capiendis dominus rex precepit eis alias quod facerent sicut fieri consuevit tempore preterito, ponant in respectum usque ad octabas Sancti Hillarii, ut tunc habito super hoc cum eis colloquio de consilio eorum statuat dominus rex quod viderit faciendum. Teste rege apud Grantham, xxj die Novembris.

Pro Godefrido de Craucumb'.—Mandatum est H. de Nevill' quod habere faciat Godefrido de Crawecumb' quatuor furchias in haia de Wauberg' de dono domini regis. Teste ut supra.

De buscha venire facienda usque Eboracum ad opus domini regis.— Rex ballivis Hugonis de Nevill' de foresta de Galteris salutem. Sciatis quod erimus apud Eboracum ad instans Natale Domini, et ideo vobis mandamus quod buscam et carbonem, quantum nobis opus fuerit ad tres dies, venire faciatis ad domum domini Eboracensis archiepiscopi. Teste rege apud Newerc', xxiij die Novembris.

[m. 14.]

De quatuor quercubus datis.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod habere faciat Willelmo Avenel, servienti regis Scottorum, iiijor quercus in foresta de Syrewude ad se hospitandum de dono nostro. Teste rege apud Neuwerk', xxiij die Novembris.

De tradendis in ballium.—Mandatum est vicecomiti Cornubie quod, si constiterit ei per inquisitionem factam per preceptum domini regis quod Jordanus le Bec et Editha uxor ejus, quos tenet in prisona pro morte Odonis filii Reimfridi unde rectati sunt, inde rectati sint odio et athia et non eo quod inde culpabiles sint, tunc tradat eos in ballium xij etc. usque ad primam assisam etc. Et si quidem de catallis ipsorum ea occasione ceperit, eis sine dilatione reddi faciat. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Warevill'.—Dominus rex concessit Radulfo de Warevill', clerico H. Lincolniensis episcopi, quod portionem terre in Germuntthorp' quam emit de Briano de Ereburg' qui, ut dicitur, debito Aaronis Judei obligatus est et cujus terre vadia fuerunt ipsius Aaronis, quietam et liberam decetero teneat ab omni debito ipsius Aaronis. Ita quod occasione hujusmodi debiti in ea nulla fiat districtio. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod irrotulari et teneri faciant sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro abbate de Croxton.—Dominus rex concessit abbati et canonicis de Croxtun' quod habeant in perpetuum unum mercatum singulis septimanis per diem Jovis apud manerium suum de Waltham, et quod habeant ibidem unam feriam singulis annis duraturam per duos dies, videlicet in vigilia et in die Nativitatis Beate Marie; nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Leic' quod mercatum predictum et feriam predictam per bailliam suam clamari et eis habere faciat sicut predictum est. Teste rege apud Noting', xxiiij die Novembris.

Pro hominibus de Bulewell'.—Mandatum est H. de Nevill' quod permittat homines de Bulewell' habere pasturam suam sub bosco de Bestwud' usque ad magnam stratam jacentem sub bosco illo, sicut dominus rex Henrico de Lamelegh' ballivo suo injunxit; ita tamen quod nihil assartent vel brueram succidant quamdiu nobis placuerit. Teste rege apud Grimeston', xxvj die Novembris.

Pro Roberto de Tatteshal'.—Dominus rex concessit Roberto de Tatteshal' terram que fuit Roberti Gadmer in Andercherch' qui suspensus fuit pro latrocinio, que est de feodo ipsius Roberti, habendam per unum annum et j diem, sicut idem dominus rex eam habere deberet in manu sua per eundem terminum. Et mandatum est vicecomiti Leic' quod de predicta terra cum pertinentiis suis eidem Roberto sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Bliam, xxviij die Novembris anno etc. xij°.

Footnotes

  • 1. Sic in MS.; an error for "Scaccarii."
  • 2. Sic in MS.
  • 3. Corrected from "x."
  • 4. Corrected from "Mereton.
  • 5. Omitted in MS.