Close Rolls, September 1229

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1229', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 203-214. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp203-214 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1229

De navi Willelmi de Jenvall' et Hugonis Seman de Depa.— Mandatum est ballivis de Lenn' quod si Willelmus de Jenvall' de Depa fecerit eis bonam securitatem quod navis sua quam ducit carcatam rebus et mercandisis quorundam hominum Rothomagensis archiepiscopi de Depa et de Rothomago, et in portu suo arestata est occasione precepti etc. erit apud Portesm' etc. parata etc. tunc navem illam cum omnibus rebus et mercandisis predictis, deliberari faciant et abire quo voluerit permittant, accepto prius juramento a predicto Willelmo quod res et mercandise predicte sunt predictorum hominum ipsius archiepiscopi de Depa et de Rothomago. Teste rege apud Windles', ij die Septembris.
Consimiles literas habet Hugo Saman de Depa de navi sua carcata mercandisis predictorum hominum et apud Sandwic' arestata.

De navi Jacobi de Burwardeheth'.—Mandatum est ballivis portus de Winchel' quod si Jacobus de Burewardheth' invenerit eis bonam securitatem quod navis quam ducit carcatam rebus et mercandisis de Hibernia, et que arestata est in portu suo occasione precepti domini regis eis facti de navibus arestandis, erit apud Portesm' a die Sancti Michaelis in xv dies etc. tunc navem predictam cum predictis mercandisis sine dilatione deliberari faciant et quo voluerit abire permittant. Teste ut supra.

De navi Josephi Andree de Dovr' carcata lana Bernardi de Alverton' et aliis mercandisis.—Mandatum est ballivo (fn. 1) portus de Sandwic' quod si Bernardus de Alverton', qui est de terra regis Scotie, ut dicunt, per sacramentum proborum et legalium hominum mercatorum et aliorum probare poterit vij saccos lane arestatos in portu suo, simul cum aliis mercandisis contentis in nave Josep Andree de Dovr', suos esse proprios, et quod sit de Berewico de potestate predicti regis Scottie, tunc predictos vij saccos lane eidem Bernardo deliberet et sine inpedimento abire permittat, retenta nave predicti Josep' ad eundum in servicio regis, accepta securitate a predicto Bernardo simul cum probatione predicta quod ipse de precio predictorum saccorum domino regi respondebit, si possit postea convinci predictos saccos alterius esse quam suos. Teste ut supra.

De nave Dionisii filii Randulfi et Johanne fil' Willelmi arestata per S. de Malo Leone.—Mandatum est S. de Malo Leone quod navem Dionisii filii Rannulfi quam Aug' Wurut ducit, et navem Joh' fil' Willelmi quam Willelmus Colop' ducit, que quidem naves sunt de portu nostro de Dunewic' et per ipsum arestate in Pictavia, sine difficultate deliberari faciat et ad portum suum sine inpedimento redire permittat, ita quod se possint preparare ad veniendum cum rege in instanti passagio suo. Teste rege apud Lond', ix die Septembris.

De testamento Osberti exequendo.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod, non obstante precepto regis nuper ei facto de omnibus terris que fuerunt Osberti Giffard' in balliva sua capiendis in manum regis et salvo custodiendis pro quibusdam debitis que idem Osbertus regi debuit, permittat executores testamenti ipsius Osberti abducere blada inventa in manerio de Ludesdon', quod fuit ipsius Osberti, quo voluerint, et de omnibus aliis rebus suis et catallis ibidem et alibi in balliva sua inventis, pro voluntate sua disponere ad testamentum ipsius Osberti exequendum; ita quod occasione predicti precepti ad blada, res et catalla predicta manum non mittat. Et si quid inde amotum fuerit vel distractum, id eis reddi faciat. Teste rege apud Windles', ij die Septembris.

De custodia terre et heredis Willelmi de Hasting' relicta ad executionem testamenti O. Giffard', cui rex eam prius concessit.—Rex concessit H. Roffensi episcopo, Henrico de Walepol, Isabelle que fuit uxor Osberti Giffard', et Matildi sorori ipsius Osberti, executoribus testamenti ejusdem Osberti, quod omnes terras et redditus de custodia terre et heredis Willelmi de Hasting', quam rex concessit predicto Osberto per finem quem cum eo fecit in vita sua, habeant et teneant usque ad etatem predicti heredis, ut exitus et proventus terrarum et reddituum ejusdem custodie percipiant usque ad terminum predictum ad executionem testamenti sui faciendam et ad debita sua acquietanda. Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod de omnibus terris et redditibus ad custodiam illam pertinentibus, et quos idem Osbertus tenuit in balliva sua, executoribus predictis plenam saisinam habere faciat ad testamentum predicti Osberti exequendum et ad debita sua acquietanda, sicut predictum est. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Oxonie et Berk'.

De nave de Baiona deliberanda.—Mandatum est Galfrido de Lucy et ballivis portus de Portesm' quod navem de Bayona carcatam rebus et mercandisis de Burdegala et de Regula et de aliis villis Wasconie, et arestatam in portu de Portesm', eo quod dicebatur eam esse carcatam mercandisis de Rupella, sine dilatione deliberari faciant et quo voluerit abire permittant. Teste ut supra.

Pro Henrico de Tybbetot de custodia terre et heredis Willelmi de Haya.—Dominus rex concessit Henrico de Tibotot custodiam terre et heredis Willelmi de Haya, qui de nobis tenuit in capite, cum maritagio ejusdem heredis. Et mandatum est vicecomiti Essex', (fn. 2) quod de tota terra que fuit ipsius Willelmi et unde saisitus fuit (fn. 3) in baillia sua die quo obiit, plenam ei saisinam habere faciat, non obstante alio mandato etc. Teste rege apud Windles', iij die Septembris.
Et mandatum est ballivis de Colecestr' quod de uno mesuagio in Colecestr' quod fuit predicti Willelmi die quo obiit, plenam saisinam habere faciant.

De damo dato.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod in foresta regis de Brehull' faciat habere Thome Basset unum damum de dono regis. Teste ut supra. Per G. de Craucumbe.

Pro Galfrido le Sauser.—Mandatum est Johanni Marescall' quod si retinere voluerit blada que seminari fecit in terra quam Galfridus le Sauser tenuit in Grendon', et quam rex concessit Thome Basset, tunc sit respondens predicto Galfrido de firma ad terram illam pertinentem de hoc termino Sancti Michaelis anno etc. xiij, sciturus quod si hoc non duxerit faciendum, rex aliud inde precipiet. Teste ut supra.

Pro Henrico de Scaccario.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod habere faciat Henrico de Scaccario blada sua que seminari fecit in terra quam tenuit de Ricardo Walense in Uplamburn', et quam rex postea concessit Roberto de Sancto Johanne ad se sustentandum in servicio suo, non obstante precepto regis eidem vicecomiti facto de saisina ejusdem terre predicto Roberto facienda.

De mercatoribus Lumbardis captis apud Lond'.—Mandatum est majori et vicecomitibus Lond' quod si singuli mercatores de Lumbardia quos tenent in prisona regis pro vulneratione hominis Bernardi de Grimesb', se replegiare voluerint adinvicem ad standum inde recto quando rex preceperit, tunc eos et omnes res et omnia catalla sua et denarios suos quos ceperunt pro eadem vulneratione, per talem plevinam cum plevina Guidonis de Florencia et Aumer' de Florencia, Vailland' de Florencia, et Bonzelac' de Florencia deliberari faciant. Teste ut supra.

Pro Willemo Panntulf' de perdonatione.—Rex baronibus de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus Willelmo Pantulf' pro bono et fideli servicio suo et ad providendum sibi et preparandum se ad transfretandum nobiscum in Wasconiam, sex li. que ab eo exiguntur ad Scaccarium nostrum de arreragiis relevii sui, et sex li. et xij s. qui ab eo exiguntur ad idem Scaccarium de prestito J. regis, patris nostri, in Hibernia, Wallia, et Berhamdon'. Et ideo vobis mandamus quod de predictis xij li. et xij s., ipsum Willelmum quietum esse faciatis. Teste rege apud Windles', iiij die Septembris.

[m. 4.]

De morte cujusdam pueri in comitatu Eboraci.—Rex Roberto de Lexinton', Briano filio Alani, Roberto de Cokefeld', justiciariis assignatis ad assisas nove dissaisine capiendas in comitatu Eboraci et gayolam Eboraci deliberandam, salutem. Quia per transmissas nobis literas vestras accepimus quod cum quidam puer ix annorum, videlicet, Johannes Talevaz, ductus fuisset coram vobis in itinere vestro apud Eboracum, qui quoddam lignum, ut dicebatur, portabat, et inde esset superhoneratus, et lignum illud cecidisset super quendam puerum duorum annorum et dimidii, ita quod ex casu illo puer ille obiit, et coram vobis testificatum fuisset per patriam quod hoc accidit per infortunium, et Robertus filius Juliani, pater predicti pueri qui obiit, qui presens fuit coram vobis, cognovisset hoc quod ita accidit per infortunium, nos, quantum ad nos pertinet, infortunium illud perdonavimus eidem Johanni; et hoc vobis per literas nostras duximus significandum, ut ipsum ea occasione captum et in prisona nostra detentum a prisona deliberetis. Teste me ipso apud Windesour, iij die Septembris.

De navibus permittendis abire.—Mandatum est ballivis portus de Lenn' quod naves de terra A. regis Scottie, videlicet, navem Willelmi filii Lambin', et navem Ricardi de Depe, et navem Alexandri de Dunewic', carcatas blado, vino et sale et in portu suo arestatas occasione precepti regis etc. non obstante eodem precepto a portu suo recedere et ad partes suas abire sine inpedimento permittant. Literas etiam suas magistris predictarum navium fieri faciant patentes, dirigendas omnibus ballivis portuum maris per quos transitum fecerint, testificantes quod de licencia regis a portu suo recesserunt. Teste ut supra.

Pro Thurstano de Perepunt.—Rex concessit Thurstano de Perepunt illas duas carucatas terre cum pertinentiis in Uriel que regi escaebant per suspensionem Willelmi de Baskervill', et quas rex commiserat prius eidem Thurstano ad se sustentandum in servicio regis, tenendas per idem servi cium per quod predictus Willelmus eas tenuit in vita sua, et homagium ipsius Thurstani inde cepit rex. Et mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod ipsum terram illam ita tenere permittat. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Twyt.—Rex cepit homagium Ricardi de Twyt, filii et heredis Ricardi de Twit, de terris quibus predictus Ricardus, pater suus, saisitus fuit die quo obiit ut de feodo, et quas ipse tenere debet de rege in capite, et que ipsum jure contingit hereditario. Et hoc R. de Burgo, justiciario Hibernie, per has literas suas duxit rex significandum. Teste ut supra.

Pro Ricardo Gernun.—Eodem modo scribitur eidem pro Ricardo Gernun, filio et herede Willelmi Gernun.

De venatoribus missis.—Dominus rex mittit Alanum de Nevill' et Rogerum de Stopham cum canibus suis berserettis ad currendum ad damum in foresta de Brehull'. Et mandatum est Johanni de la Hoes', forestario de Brehull', quod ipsos currere permittat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur Willelmo de Coigneres de Widone venatore et Johanne Stulto, quos rex mittit cum mota sua ad currendum ad cervum in foresta de Windles'.

Ballivis Johannis de Munem' de Nova Foresta, de Willelmo Luvel et Philippo venatore, missis cum canibus suis daimerettis ad currendum ad damum in Nova Foresta.

Pro Henrico de Hasting'.—Mandatum est priori et sacriste Sancti Edmundi sicut ei prius mandatum fuit, quod habere faciant Henrico de Hasting', senescallo domus sue, liberationes suas debitas et consuetas sicut Willelmus pater suus et alii antecessores sui eas percipere consueverunt tempore vacacionis ejusdem abbatie; videlicet, temporibus H. regis, R. regis et domini J. regis. Teste ut supra.

De facienda inquisicione de receptatoribus.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod in fide qua regi tenetur, statim visis literis istis diligenter inquirat qui in comitatu suo receptant Rogerum filium Leonis, Robertum de Mesnil, Thomam de Apetot et Radulfum de Sefeld', parcarium de Witewell,' utlagatos pro morte Roberti de Haya, ut dicitur, et corpora eorum quos inquisierit eorum esse receptatores, statim capiat et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Lond' x die Septembris.
Eodem modo scribitur vicecomiti Noting'.

De testamento Warini de Bassingburne.—Mandatum est vicecomiti Cantabrigie quod, non obstante precepto regis nuper ei facto de rebus et catallis que fuerunt Warini de Bassingburn' inventis in terris ipsius Warini salvo custodiendis, catalla predicta faciat habere executoribus testamenti ipsius Warini ad executionem testamenti sui faciendam. Teste ut supra.

De navibus de Dunewic'.—Mandatum est probis hominibus et ballivis Dunewic' quod bene placet domino regi quod inveniant ei xl bonas naves de portu suo, bene munitas omni genere armamentorum et bonis gubernatoribus et marinellis ad veniendum in servicium regis, et rogat eos rex quod easdem naves bene munitas, sicut predictum est, venire faciant usque Portesm', ita quod ibi sint ad festum Sancti Michaelis. Teste ut supra.

De tradendo in ballio.—Ricardus filius Ernaldi et Ricardus filius Cecilii, capti et detenti in prisona regis pro transgressione quam fecerunt apud Wigefosse versus Willelmum Monachum contra pacem regis, habent literas vicecomiti Essex' directas quod deliberet eos a predicta prisona, si inveniant ei salvos plegios qui eos manucapiant ad habendum eos coram rege quando preceperit ad standum inde recto. Teste rege apud Lond', xij die Septembris.

De navibus arestandis que xvj equos ferre possunt.—Mandatum est constabulario Bristoll' (fn. 4) quod omnes naves in portu Bristoll' et in costera illa inventas que xvj equos et amplius ferre poterunt, cum omni festinatione faciant arestari, et a magistris earundem navium bonam securitatem et sufficientem capiat quod erint cum eisdem navibus apud Portesm' in octabis Sancti Michaelis proximo instantis anno etc. xiij°, parati ire in servicium regis quo preceperit. Teste ut supra.

De bobus mittendis usque Porecestr'.—Mandatum est vicecomiti Sumerset' et Dors' quod l m. boum quos emi fecit per preceptum regis ad denarios suos, visis literis istis mitti faciat usque Porcestr', ita quod rex eos ibi habeat in octabis Sancti Michaelis anno etc. xiij°. Teste ut supra.

Pro Geroldo de Prendregest.—Rex cepit homagium Geroldi de Prendregast de terris quas de rege tenet in capite in Hibernia et finem fecit cum rege per lx m. pro relevio suo de eisdem terris. Et mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod securitatem capiat a predicto Geroldo de predicto relevio regi reddendo. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Willelmo de Lond'.—Mandatum est eidem justiciario quod permittat Willelmum de Lond', decanum Sancti Patricii Dublin', tenere usque ad reditum suum de Anglia in Hiberniam, manerium regis de Escar, quod habet ad firmam de ballio regis per extensionem per S. de Hal et Ricardum Duket nuper in Hibernia factam, et scire faciat regi utrum expedit ei quod dimittat eidem decano predictum manerium ulterius per eandem firmam tenendum vel non; et quod permittat eum tenere duas acras in Liscailau quamdiu regi placuerit, pro quibus reddit regi per annum duos s. similiter per eundem redditum duorum solidorum tenendas vel non. Teste ut supra.

Pro Mauricio de Lond'.—Mandatum est eidem justiciario quod loquelam que est coram eo inter Mauricium de Lond petentem, et abbatem de May tenentem, de feodis duorum militum in Glinogr', procedere faciat nisi predictus abbas teneat terram illam per cartam predecessorum regis, per quam ipse rex vel heredes sui eidem abbati debeat terram illam warantizare, non obstante mandato regis prius facto de loquela illa ponenda in respectum donec rex aliud inde precepisset. Teste ut supra.

Pro monachis de Bassingwerc'.—Mandatum est Roberto de Lexinton' quod permittat abbatem et monachos de Basingwere' habere in pace decimas suas de novo essarto de Blakebroc, non obstante eo quod decime ille capte fuerunt in manum nostram per H. de Nevili' et Brianum de Insula, in ultimo itinere suo ad placita foreste in partibus illis. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Johannes de Burtoft, captus et detentus in prisona apud Norwic' eo quod inventus fuit in societate Ade de Forset, qui interfecit Wulmar' de Norwic', habet literas quod tradatur in ballium sex probis hominibus usque ad adventum justiciariorum.

De damis datis.—Mandatum est Thome de Byrkin quod habere faciat Beatrici uxori Walteri de Everm' duos damos in foresta de Shirewod' de dono regis. Teste rege apud Roffam, xiij die Septembris.

Pro Aumarico de Sancto Amando.—Rex commisit Aumarico de Sancto Amando unam virgatam terre et dimidiam et quatuor tofta cum pertinentiis in Sadinton', que fuerunt Ricardi de Rollos, Normanni, et que Thomas de Welham tenuit de dono Willelmi de Lucy, qui ea habuit de ballio domini J. regis etc. ad ipsum Aumauricum sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti War' et Leic' quod eidem Aumarico plenam inde saisinam habere faciat; salvis predicto Thome bladis et catallis suis que habet in eadem terra. Teste rege apud Faveresham, xv die Septembris.

De custodia terre et heredis Warini de Bassingburn'.—Rex concessit W. comiti Marescallo custodiam terre et heredis Warini de Bassingeburn' cum maritagio ejusdem heredis. Et mandatum est vicecomiti Cantebrigie quod de tota terra que fuit ipsius Warini in balliva sua, eidem comiti sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste ipso rege apud Cantuariam, xviij die Septembris.

Pro mercatoribus de Florencia.—Mandatum est ballivis de Sorham quod permittant Jacobum mercatorem de Florencia abducere sine impedimento ad partes transmarinas in quadam navi, que non sufficit ferre xvj equos vel amplius, secundum mandatum regis alias eis inde directum, catalla et mercandisas ipsius Jacobi et sociorum suorum mercatorum de Florencia. Teste rege apud Cantuariam, xviij die Septembris.

Pro Willelmo May.—Rex concessit Willelmo May, valleto suo, terram quam Gilebertus de Montibus tenuit de rege in comitatu Norhamt', et de qua idem Gylebertus saisitus fuit die quo obiit, ad se sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit. Et mandatum est vicecomiti Norhamt' quod de tota terra quam idem Gilbertus de rege tenuit et de qua obiit saisitus in balliva sua, eidem Willelmo plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Faveresham, xix die Septembris.

Pro Ricardo et Johanne de Gray.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod habere faciat Ricardo de Gray et Johanni de Gray, fratri ejus, scutagium de feodis militum que comes Britannie tenuit de rege in capite, que quidem feoda spectant ad manerium de Swafham, quod habent de ballio regis; scilicet, de scuto iij m. pro exercitu regis ad primam transfretationem suam quam facturus est ad partes transmarinas post festum Sancti Michaelis anno etc. xiij°. Teste ut supra.

Pro Alicia que fuit uxor Rogeri Brodach'.—Rex vicecomiti Devonie salutem. Veniens ad nos Alicia que fuit uxor Rogeri de Brodach' nobis conquerendo monstravit quod cum idem Rogerus tenuisset de nobis unum ferlingum terre et dimidium in Brodech' per servicium sex solidorum per annum et inde fuisset seisitus die quo obiit, et ipsa Alicia post mortem ipsius Rogeri finem fecisset cum serviente tuo de Depeford' pro relevio suo per viij° solidos ad opus nostrum pro Ada filio suo primogenito de saisina ejusdem terre habenda, et idem Adam postmodum ad partes se transferret transmarinas, qui in partibus illis, ut dicitur, mortuus est, et ipsa Alicia audita morte ejus optulisset tibi Ricardum filium suum juniorem, tanquam heredem ipsius Rogeri de eadem terra, tu nolens ipsum Ricardum admittere tanquam rectum heredem ipsius Rogeri, terram predictam cum bladis in manum nostram cepisti. Et ideo tibi precipimus quod, si ita est, tunc custodiam ejusdem terre unde predictus Rogerus obiit seisitus et que ipsum Ricardum hereditarie contingit, eidem Alicie habere facias cum bladis predictis, faciendo inde nobis servicium et relevium que ad eandem terram pertinent. Teste rege apud Faverisham, xx die Septembris.

Pro Ricardo de Gray.—Rex perdonavit Ricardo de Gray xiij marcas que ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii de prestito Hibernie et Berhendon', facto tempore J. regis etc. Johanni de Humet cujus filiam et heredem idem Ricardus habet in uxorem. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Ricardum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Roffam, xx die Septembris.

Pro executione testamenti Osberti Giffard'.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod habere faciat H. Roffensi episcopo et aliis executoribus testamenti Osberti Giffard' omnia catalla, tam blada quam alia, que fuerunt ipsius Osberti in manerio de Eilleford' quod est de feodo regis, que rex eis concessit ad racionabile testamentum suum inde exequendum. Faciat etiam habere eisdem executoribus omnia catalla, tam blada quam alia, que fuerunt ipsius Osberti in manerio de Ludesdon', que heredes ipsius Osberti eis concesserunt ad racionabile testamentum suum inde exequendum. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Willelmo de Mariscis.—Mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod plenam saisinam habere faciat Willelmo de Mariscis de terra cum pertinentiis in Baliscadan, quam prius habuit de ballio regis, quam rex ei commisit ad se sustentandum in servicio regis quamdiu domino regi placuerit, non obstante mandato regis ei facto de dominicis regis in manum suam capiendis. Teste rege apud Derteford', xx die Septembris.

Pro Waltero de Wintonia.—Mandatum est constabulario Dovr' quod unum lestum coriorum Walteri de Wintonia, quod fuit carcatum in quadam navi in portu de Sandwic' et quod arestari fecit ea occasione quod omnes naves in portu de Sandwic' inventas arestari precepit, si idem Walterus per sacramentum proborum et legalium hominum mercatorum et aliorum probare poterit suum esse, ipsi Waltero sine dilatione deliberari faciat, accepta prius ab eo securitate simul cum probatione predicta quod ipse de pretio illius lesti regi respondebit si postea possit convinci illud alterius esse quam suum. Teste etc.

Pro hospitale Dovr'.—Rex concessit pro se et heredibus suis inperpetuum magistro et fratribus hospitalis Domus Dei Dovr' ad sustentationem eorum et pauperum ejusdem hospitalis x li. percipiendas singulis annis ad festum Sancti Michaelis de exitibus portus Dovr', salva eis decima quam ipsi percipiunt de eisdem exitibus de dono regis per cartam regis quam eis inde fieri fecit. Et mandatum est ballivis portus Dovr' quod secundum tenorem carte regis quam predicto magistro et fratribus fieri fecit de predictis x li. annuatim percipiendis de exitibus predicti portus, easdem x li. eis singulis annis habere faciant, sicut predictum est. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Drogheda.—Dominus rex concessit et carta sua confirmavit probis hominibus de Drogheda versus Uriel quasdam libertates et quietancias contentas in eadem carta quam eis inde fieri fecit. Et mandatum est R. de Burgo, justiciario Hybernie, quod cartam illam legi et easdem libertates et quietancias eis firmiter observari faciat.

Pro abbate et monachis de Cliva, de manerio de Bramton'.—Rex militibus, liberis hominibus tenentibus de manerio de Brampton', salutem. Sciatis quod commisimus abbati et monachis de Cliva manerium de Brampton' cum pertinentiis tenendum de nobis et heredibus nostris in perpetuum ad feodi firmam, reddendo inde nobis et heredibus nostris singulis annis xxij li. sicut plenius continetur in carta nostra quam inde habent. Et ideo vobis mandamus quod eisdem abbati et monachis de consuetudinibus et serviciis que nobis facere consuevistis et facere debuistis quamdiu manerium predictum exstitit in manu nostra, intendentes decetero sitis et respondentes. Teste rege apud Lond', xxvj die Septembris.
Et mandatum est vicecomiti Devonie quod si ipsi inde eisdem abbati et monachis intendere noluerint et respondere, ad id faciendum ipsos distringat. Teste ut supra.

Pro hospitale Dovr'.—Rex custodi warenne de Scapeya salutem. Scias quod concessimus et carta nostra confirmavimus pro nobis et heredibus nostris magistro et fratribus hospitalis Domus Dei Dovr', quod ipsi et eorum homines, terre et possessiones et tenementa sua contenta imfra warrennam nostram de Scapeya, habeant inperpetuum inmunitatem warenne sine visu et contradictione warennorum (sic) et omnium ministrorum suorum. Ita quod nullus warennarius vel alius baillivus noster ejusdem warenne quicquam se intromittat occasione ejusdem warenne de terris vel hominibus suis, quos habent imfra predictam warennam; set sint ipsi et eorum successores et homines sui et eorum terre et tenementa imfra predictam warennam contenta liberi et quieti de omnibus exactionibus, occasionibus, demandis, attachiamentis et omnibus aliis que ad warennam pertinent. Et ideo tibi precipimus quod predictam libertatem et quietanciam eis habere permittas, sicut predictum est. Teste rege apud Lond', xxiiij die Septembris.

Rex concessit per cartam suam pro se et heredibus suis sororibus de ordine Hospitalis Sancti Johannis Jerosolimitani apud Bocland' quod singulis septimanis inperpetuum capiant in parco regis de Neuton' tres carectatas busce de spinis, alno et arabili, ad focum suum; et quia competentius in estate quam in hieme capere poterunt predictam buscam, concessit eis rex quod a Pascha usque ad festum Sancti Petri ad Vincula buscam predictam capiant in predicto parco ad numerum carectatarum que de toto anno eis competunt secundum predictam concessionem regis. Et mandatum est Ricardo de Wrotham quod predictas sorores predictam buscam capere permittat, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij die Septembris.

[m. 3.]

Pro Thoma de Bauelingham.—Rex perdonavit Thome de Bauelingham xj marcas que ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii de prestito ei facto in Hibernia tempore domini J. regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xxvj die Septembris.

De dote uxoris Gileberti de Montibus.—Rex non commisit Willelmo May custodiam terre que fuit Gileberti de Montibus ea intentione ut Amicia, que fuit uxor sua, de dote sua per eum non (sic) teneretur exclusa. Et mandatum est ei quod de terra predicta de qua ipse Gilebertus fuit saisitus die quo obiit, ipsi Anicie racionabilem dotem suam per vicecomitem Norhamt', cui rex hoc injunxit, assignari permittat. Teste ut supra.

De custodia terrarum Warini de Bassingburn'.—Rex W. comiti Mar' salutem. Ostensum est nobis ex parte duorum feodorum de quibus Warinus de Bassingburn' terras suas tenuit, quod occasione custodie terre illius quam ipse Warinus tenuit de honore de Richem' in Bassingburn', et quam ei concessimus occasione honoris illius existentis in manu nostra, vos cepistis in manum nostram custodiam omnium terrarum quas ipse Warinus tenuit de aliis dominis suis. Et quia custodiam predicte terre de Bassingburn', racione honoris predicti in manu nostra existentis, aliter tenere non debemus quam dominus ejusdem honoris si esset in manu sua illam teneret, vobis mandamus quod singulis dominis predictis custodiam terrarum predictarum que sunt de feodis suis sine dilatione reddatis, cum nos custodiam terrarum illarum racione predicta de jure clamare non possimus, sicut nec dominus honoris illius illam clamaret. Teste me ipso apud Lond', xxvj die Septembris.
Et mandatum est eidem comiti quod omnia catalla que fuerunt ipsius Warini de Bassingeburn' reddi faciat executoribus testamenti ipsius Warini ad executionem testamenti illius faciendam. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod habere faciat magistro hospitalis Sancti Bartholomei, Lond', vel certo assignato suo, sex robora folia non ferencia in ballia sua ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro quibusdam mercatoribus Bolonie.—Rex concessit Petro Salo et Alderbaldino mercatoribus Bolonie, et Aimero et Spilato, mercatoribus de Florencia, quod res et mercandisas suas transvehi faciant a portu suo ad partes transmarinas in aliqua navi que non potest ferre xvj equos vel plures. Et mandatum est ballivis portus de Shorham quod hujusmodi navem eis habere permittant. Teste ut supra.

Pro Reymundo de Burgo de perdonatione lxxx li.—Rex perdonavit Reymundo de Burgo quater xx li. que ei aretro sunt de cl li. quas ei liberari fecit de prestito, pro cujus solucione peccunie commiserat R. Cycestrensi episcopo manerium de Derteford,' tenendum donec de exitibus ejusdem manerii dicta pecunia regi plene solveretur per manum ejusdem episcopi, unde ipse regi reddidit ad Scaccarium lxx li. et dictum manerium de Derteford' ei reddidit rex. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod de predictis quarter xx li. ipsum Reimundum quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Priorissa de Strafford'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod catalla que fuerunt Simonis filii Nicholai fugitivi, hominis priorisse de Strafford', que ab eo exiguntur de itinere justiciariorum qui ultimo itineraverunt in comitatu Midd', eidem priorisse quieta habere faciant secundum tenorem carte H. regis, avi, et carte R. regis, avunculi regis, quas ipsa priorissa inde habet, non obstante quod predicta priorissa forte nunquam saisinam talium catallorum habuit, quia talis casus post confirmacionem predictarum cartarum prius non emersit, sicut rex pro certo didicit. Teste ut supra.

Hibernia; pro Drogheda.—Rex baronibus de Scaccario Dublinne salutem. Conputate burgensibus nostris de Drougheda versus Uriel in fine centum marcarum quem nobiscum fecerunt pro villa sua ad firmam habenda et libertatibus suis habendis, unde cartam nostram habent, quadraginta marcas quas per preceptum nostrum nobis pacaverunt in garderoba nostra in Anglia; ita quod residuas sexaginta marcas nobis reddant ad Scaccarium nostrum Dublinne, termino Pasche anno regni nostri xiij° Teste me ipso apud Lond', xxx die Septembris, anno regni nostri xiij°.

Pro Aumarico de Noers.—Rex concessit Amaurico de Noers quod boscus ille quem prius concessit ei claudendum in Gaherst, decetero sit parcus et extra regardum, et quod habeat alias habeat (sic) libertates quas rex eidem Aumarico concessit per cartam suam ei inde factam. Et mandatum est H. de Nevill' quod fieri sic permittat. Teste ut supra.

Pro abbate de Gresteng'.—Mandatum est vicecomiti Sussex' quod loquelam que est in comitatu suo per breve de recto inter Thomam Gulias petentem et abbatem de Gresteng tenentem, de sexties xx acris terre cum pertinentiis in Pevenes', ponat in respectum usque ad octabas Sancti Hillarii proximo instantis, anno etc. xiij°. Teste ut supra.

Pro Ricardo Renger de perdonatione.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Ricardo Reinger, civi nostro London', cambium nostrum London' et Cantuarie cum cuneis et aliis pertinentiis suis, tenendum pro septingentis marcis annuis nobis reddendis a media Quadragesima anno regni nostri xiij usque ad terminum iiij annorum. Et quia idem Ricardus in predicto cambio negociari non potest ut consuevit propter impedimentum mercatorum, qui de partibus transmarinis venire solent in Angliam cum mercandisis suis ad negociandum in eodem cambio, perdonavimus ei usque ad centum libras trescentas et 1 marcas quas nobis inde solvere tenebatur de hoc dimidio anno, videlicet, a predicta media Quadragesima usque ad festum Sancti Michaelis anno regni nostri xiij°. Et ideo vobis mandamus quod predictum Ricardum de predictis eccl marcis quietum esse permittatis, et sic inrotulari faciatis.

Pro hospitali de Bocland'.—Rex Johanni de Monem' (fn. 5) salutem. Sciatis nos concessisse per cartam nostram pro nobis et heredibus nostris sororibus de ordine Hospitalis Sancti Johannis Jerosolimitani apud Bocland', quod singulis septimanis inperpetuum capiant in parco nostro de Neweton' tres carectatas busche de spinis alno et arabili ad focum suum; et quod a Pascha usque ad festum Sancti Petri ad Vincula buscam predictam capiant in predicto parco ad numerum carectarum que de toto ano eis competunt secundum concessionem nostram predictam. Et ideo vobis mandamus quod secundum tenorem carte noste predicte eis inde facte, easdem sorores predictam buscam capere permittatis in predicto parco, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Roberto de Borham'.—Robertus de Borham finem fecit, ut plenius in rotulo finium, ut quietus sit de transfretatione cum rege hac vice et ne fiat miles, et pro habendo scutagio suo de feodis militum que de rege tenet in capite, scilicet, de de (sic) scuto iij m. pro exercitu regis de predicta transfretatione. Et mandatum est vicecomiti Essex' (fn. 6) quod de milicia et de transfretatione pacem ei habere permittat, et faciat ei habere scutagium suum, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Hugone de Pabeham.—Eodem modo scribitur vicecomitibus Bed' et Noting' pro Hugone de Pabenham, ut non fiat hac vice miles et ut non transfretet cum rege, et pro habendo scutagio suo.

Pro Ricardo le Corner.—Rex remisit Ricardo le Corner iram quam erga eum concepit, pro qua precepit omnes terras suas capi in manum regis. Et mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod omnes terras suas predictas cum omnibus rebus et catallis in eis inventis, ei sine dilatione reddat. Et si quid inde captum fuerit, ei sine dilatione reddi faciat. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. "Ball'" in MS. The verbs "dcliberet" and "permittat" show that the word must be singular, though in the entry concerning Peter le Flemeng the word is used in the plural.
  • 2. Corrected from "et ideo tibi precipimus."
  • 3. The last four words are corrected from "et quam de domino rege tenuit in capite."
  • 4. Corrected from "Wintonie quod omnes quarellos."
  • 5. Corrected from "Ricardo de Wrotham."
  • 6. Corrected from "Bed'."