Close Rolls, January 1230

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1230', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 386-388. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp386-388 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, January 1230

[m. 18d.]

Vicecomiti Linc' salutem. Scias quod assignavimus Simionem de Hal, una cum aliis militibus de comitatu tuo, quos tu et ipse ad hoc eligetis, ad gaolam Lincoln' deliberandam. Et ideo tibi precipimus quod ad diem quem ad hoc providebitis, facias venire coram eis prisones gaiole predicte et omnia attachiamenta eorum. Teste rege apud Linc', viij die Januarii.

Rex dilectis et fidelibus suis Stephano de Segrave et sociis suis justiciariis itinerantibus in comitatu Roteland' salutem. Mandamus vobis quod assisam mortis antecessoris quam Henricus de Coudray arramiavit coram vobis versus Willelmum de Gamages de tenemento in Godesmor', ponatis coram justiciariis nostris apud Westmonasterium in octabis clausi Pasche anno regni nostri xiiij°, ita quod tunc sint ibi in eodem statu in quo nunc remanet per preceptum nostrum. Teste me ipso apud Westmonasterium, xviij die Januarii, anno eodem.

Essex.—Galfridus Drury attornavit Agnetem filiam Johannis in loquela que est in comitatu Essex' de consuetudine et servicio que Ricardus filius Odonis exigit a predictis Galfrido et Agnete.

[m. 17d.]

Eboracum.—Galfridus de Everleg' attornavit Eliam de Wardhou contra Galfridum de Gedding' tenentem de ij bovatis terre in Everle.

Essex'.—Johannes prior Sancte Trinitatis Cantuarie, attornavit Henricum King contra Johannem de Waleflet petentem de tribus partibus j carucate terre in Mareseya.

De navibus arestandis.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Precipimus tibi quod, sicut te ipsum diligis, statim visis literis istis cum festinatione, una cum dilecto et fideli nostro Willelmo de Welles, cui idem mandavimus, accedas ad omnes portus comitatus tui et omnes naves in portubus illis inventas et que in portus illos venient citra Floridum Pascha anno etc. xiiij°, que quidem xvj equos vel plures ferre possint, arestari facias, et de omnibus navibus illis cape bonam et sufficientem securitatem quod erunt apud Portesmue ad prefatum terminum Floridi Pasche, parate ire in servicium nostrum cum corpore nostro. Tu vero omnia nomina magistrorum singularium navium distincte facias inrotulari, que omnia simul et numerum navium nobis ad prefatum terminum significes, ut nobis constet de quot navibus confidere possimus de balliva tua. Tu igitur diligenter te inde intromittas, ut per defectum tui transfretatio nostra non impediatur, pro quo ad te nos graviter capere debeamus. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxx die Januarii.
Eodem modo scribitur Willelmo de Welles, mutatis personis, excepto hoc, 'sicut te ipsum diligis,' ubi ponitur 'mandamus vobis firmiter injungentes', etc.
Sub eadem forma—
in comitatu Eboraci, vicecomes et Nicholaus de Jeland;
in comitatibus Sumerset' et Dors' et Devonie, Rogerus la Such'; comitatu Cornubie, Cornubie vicecomes et Reginaldus de Valle Torta;
in comitatu Kancie, vicecomes, Bertram de Crioil et Robertus de Aubervill';
in comitatu Sussex', Galfridus de Lucy, Robertus de Aubervill' et vicecomes;
in comitatu Suht', Petrus filius Hereberti, Galfridus de Lucy et vicecomes;
in comitatibus Norf' et Suff', vicecomes et Thomas de Hemmegrave;
in comitatu Essex', vicecomes et Willelmus de Sancto Leodegario;
in villa Bristoll'; Willelmus de Putot et Rogerus Ailard', ad naves arestandas contra passagium.

Oxonia.—Ricardus Suward et Philippa uxor ejus attornaverunt Robertum Paynel et Ricardum Gernun contra priorem Sancte Fretheswithe Oxonie, petentem, de pastura ad tres carucatas boum et ad trescentas oves et ad xx vaccas, et de dimidia virgata et xvj acris terre et xiiij acris prati in Hedindon', et de iij solidatis redditus in suburbio Oxonie, et de dimidis hida terre in Merston'.

Norf'.—Rogerus de Mortuo Mari attornavit Ricardum de Alneto contra Thomam de Bavent tenentem de xv acris terre in Athelburg'.

Essex'.—Priorissa de Strafford' attornavit Willelmum le Blund' et Johannem le Serjant contra Adam de Boxe et Emmam uxorem ejus petentes, de j acra terre in Botulvepir'.

Oxonia.—Johannes de Bassingeburn' attornavit Jacobum Revel' et Johannem Ganet contra Henricum de Oylly de consuetudine et servicio que idem Henricus ab eo exigit etc. in Dukelinton'.

Devonia.—Robertus de Bello Campo attornavit Ricardum de Aumary et Ricardum de Tatnus contra Widonem de Brettevill' de ij ferlingatis terre in Boltebir'.

Norf'.—Henricus de Hauvill' attornavit Reinerum de Dunton' contra Everardum filium Eudonis de consuetudine et servicio que idem Henricus exigit de predicto Everardo etc. in Len'.

Wigornia.—Willelmus de Kamvill' attornavit Aitropum de Samford' contra Walterum de Bello Campo petentem de consuetudine et servicio.

Kancia.—Felicia, uxor Willelmi de Wicheleg', attornavit eundem Willelmum virum suum contra Willelmum de Langham et Ceciliam uxorem ejus tenentes de tercia parte xiiij acrarum bosci et sex s. et novem den et unius ob. redditus cum pertinentiis in Rulvinden', Hethingden' et Oxendal'.

Oxonia.—Elyas prior Sancte Fretheswithe Oxonie attornavit Johannem de Brehull' contra Ricardum Suward' et Philippam uxorem ejus tenentes, de dimidia hida terre cum pertinentiis in Merston', et de dimidia virgats et xvj acris terre et xiiij acris prati et de pastura ad tres carucatas boum, ccc oves et ad xx vaccas, cum pertinentiis in Hedindon', et de iij s. redditus in suburbio Oxonie et in loquela etc. inter ipsum priorem petentem et Feliciam Bolle tenentem de dimidia hida terre cum pertinentiis in Hedindon'.

Suff'.—Adam filius Randulfi attornavit Henricum filium Willelmi contra Ricardum Rerebrun' tenentem, de iij acris terre in Neuton' et Hopton'.