Close Rolls, October 1230

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1230', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 441-444. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp441-444 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1230

De respectu.—Dominus rex dedit respectum Willelmo de Vescy usque ad Natale Domini anno xv, de lx libris quas debuit reddidisse ad Scaccarium Sancti Michaelis anno xiiij°. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod respectum illum ei habere faciant. Teste rege apud Ger, ij die Octobris.

Pro Radulfo filio Nicholai.—Rex domino Cycestrensi et S. de Segrave salutem. Sciatis quod R. filius Nicholai, senescallus noster, finem fecit nobiscum per lx marcas pro habenda custodia terrarum que fuerunt Henrici de Escrupes cum custodia et maritagio heredum ejusdem Henrici. Et ideo vobis mandamus quod de predictis terris et heredibus ipsi Radulfo plenam saisinam habere faciatis, sicut predictum est. Teste rege apud Ger, secundo die Octobris. (fn. 1)

Rex eisdem salutem. Sciatis quod R. filius Nicholai, senescallus noster, finem fecit nobiscum per quingentas libras pro habendo ad opus unius filiorum suorum maritagio Matildis, que fuit uxor Nigelli de Moubray. Et ideo vobis mandamus quod maritagium ipsius Matildis ipsi Radulfo habere faciatis, sicut predictum est; si ipsa induci possit quod unum filiorum suorum in virum velit admittere; quam ad hoc modis quibuscumque poteritis inducatis. Teste ut supra.

De perdonatione.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus Willelmo Russello et plegiis suis xx s. quos exigitis ab eis per summonicionem Scaccarii nostri pro misericordia in quam inciderunt coram Roberto de Everingeham, Ricardo de la Rivere et sociis suis, justiciariis nostris assignatis ad assisam nove dissaisine capiendam apud Eboracum, quam idem Willelmus aramiavit coram eisdem justiciariis nostris versus Radulfum Foliot et Johannem de Kadenay de tenemento in Cave. Et ideo vobis mandamus quod ipsos inde quietos esse faciatis. Teste rege apud Sanctum Mevennum, v die Octobris.

Pro Ricardo de Gray.—Rex cancellario suo et S. de Segrave salutem. Sciatis quod concessimus Ricardo de Gray pro nobis et heredibus nostris quod ipse et heredes sui habeant et teneant manerium nostrum de Eleford' in comitatu Kancie cum omnibus pertinentiis suis, donec nos vel heredes nostri providerimus eidem Ricardo vel heredibus suis in wardis vel escaetis ad valentiam ejusdem manerii; ita quod ex quo provisum fuerit eidem Ricardo vel heredibus suis in wardis vel escaetis, sicut predictum est, predictum manerium revertetur ad nos vel heredes nostros, quietum de predicto Ricardo et heredibus suis. Et ideo vobis mandamus quod eidem Ricardo de predicto manerio plenam saisinam habere faciatis, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Alencun—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Precipimus tibi quod distringas Margaretam, que fuit uxor Alexandri de Nevill', ad reddendum Ricardo de Alencun Alexandrum filium et heredem predicti Alexandri de Nevill; cujus custodia ad eum pertinet, ut dicit, racione donationis quam eidem Ricardo dudum fecimus de custodia terre et heredis predicti Alexandri. Teste rege apud Sanctum Mevennum, vii die Octobris.

De perdonatione.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod perdonavimus Johanni Talebot pro arreragiis stipendiorum suorum que ei debuimus de tempore quo fuit nobiscum in partibus transmarinis ad primam transfretationem nostram, xv libras quas debet David' de Linc' Judeo de Oxonia de sorte. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Johannem de predictis xv l. versus predictum Judeum quietum esse faciatis. Teste rege apud Gygun, ix die Octobris.

Pro Hugone de Gurnay.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et fideli nostro Hugoni de Gurnay quod quamdiu fuerit in partibus transmarinis in servicio nostro per preceptum nostrum, respectum habeat de omnibus debitis que ab eo exiguntur per summonicionem Scaccarii nostri. Et ideo vobis mandamus quod respectum illum ei habere faciatis. Teste rege apud Sanctum Briocum, x die Octobris.

Pro Ricardo de Alencun.—Rex eisdem salutem. Sciatis quod Ricardus de Alencun finem fecit nobiscum per unum palefridum quem nobis dabit, pro habendis literis nostris patentibus de custodia terre et heredum Alexandri de Nevill', et quod possit singulis annis ad Scaccarium Sancti Michaelis reddere nobis xx marcas de primo fine quem nobiscum fecit pro predicta custodia habenda, quamdiu fuerit in manu sua; ita tamen quod xx marcas quas nobis debet de eodem fine de anno proximo preterito regni nostri, videlicet xiiij, reddet nobis ad Scaccarium Sancti Hyllarii anno regni nostri xv. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri et inrotulari faciatis. Teste rege apud Gyngant, xj die Octobris, anno regni nostri xiiij.

Mandatum est W. Talebot et H. de Sancto Phileberto quod navem Jordani de Exonia, si carcata fuerit equis et alio harnesio H. de Trublevill', abire permittant. Teste ut supra.

Pro Ricardo filio Hugonis—Mandatum est baronibus de Scaccario quod dominus rex concessit Ricardo filio Hugonis quod de omnibus debitis de quibus prius reddidit domino regi vj marcas per annum, decetero reddet domino regi singulis annis duas marcas; videlicet, ad Scaccarium Pasche unam marcam, et ad Scaccarium Sancti Michaelis unam marcam, donec omnia predicta debita que domino regi debet, plene reddantur. Et mandatum est eisdem baronibus quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud Sanctum Tydualum, xiiij die Octobris.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Monem' quod habere faciat de dono regis Willelmo de Cantilupo duos damos et decem damas in foresta de Blakemor'. Teste ut supra.

[m. 1.]

Pro Ricardo filio Hugonis.—Rex Johanni de Colemere salutem. Mandamus vobis quod de vinis nostris Wasconie, que sunt in custodia vestra apud London', faciatis habere Ricardo filio Hugonis unum dolium vini de dono nostro. Teste rege apud Sanctum Tudualum, xiiij die Octobris.

Pro Amaurico de Sancto Amando.—Dominus rex cepit homagium Amaurici de Sancto Amando de terris quas Radulfus de Verdun consanguineus ipsius, cujus heres ipse est, de rege tenuit in capite, et que ipsum hereditarie contingunt; et perdonavit ei relevium quod regi debuit de eisdem terris. Et mandatum est domino Cycestrensi, cancellario suo, et S. de Segrave quod de omnibus terris que fuerunt ipsius Radulfi et de quibus saisitus fuit die quo obiit, plenam ei saisinam habere faciant. Teste ut supra.

Pro Henrico de Avaugor.—Rex domino Cycestrensi episcopo, cancellario suo, et S. de Segrave salutem. Sciatis quod cepimus homagium Henrici de la Vagor, et reddidimus ei omnes terras quas tenere debet in Anglia et de quibus Alanus filius comitis, pater ipsius Henrici, cujus heres ipse est, saisitus fuit ut de feodo, et de quibus idem Alanus dissaisitus fuit occasione amissionis Normannie, tempore domini J. regis patris nostri. Et ideo vobis mandamus quod de omnibus terris predictis, quicumque eas modo teneat, eidem Henrico plenam saisinam habere faciatis. Teste rege ut supra.

De respectu.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod demandam factam comiti Glouc' per summonicionem Scaccarii de prestito Hybernie, ponant in respectum usque ad festum Sancti Hyllarii anno xv. Teste rege apud Sanctum Tudualum, xviij die Octobris.

Mandatum est comiti Cestrie et comiti W. Marescallo quod quia milites et servientes qui nuper ab eis capti fuerunt apud Punt Torsun, fuerunt homines Henrici de Avaugor, eos sine dilatione deliberari faciant. Teste rege. (fn. 2)

Pro Ernisio de Nevill'.—Dominus rex concessit Ernisio de Nevill' quod de debito quod ei debet, et de quo reddere consuevit per annum ad Scaccarium xx marcas, reddat singulis annis ad Scaccarium x marcas ad eosdem terminos ad quos prius xx marcas reddere, donec predictum debitum domino regi persolvat. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud castrum Sancti Pauli, xxiiij die Octobris.

Mandatum est Henrico Buchard' quod omnes naves quas arestari fecit de Sancto Maclovio et aliunde de potestate comitis Britannie, que carcate sunt vinis seu aliis mercandisis quibuscumque, sine dilatione deliberari faciat et ad portus suos reverti permittat sine impedimento. Teste rege apud castrum Sancti Pauli Leonensis, xxv die Octobris.

Rex concessit pro se et heredibus suis Radulfo de Mortuo Mari quod ipse et heredes sui imperpetuum habeant unam feriam apud manerium suum de Ovicteton singulis annis duraturam per quatuor dies; videlicet, in vigilia et in die Sancti Mathei apostoli et duobus diebus sequentibus nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Salopie quod feriam illam clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste rege apud castrum Sancti Pauli Leon', xxvj die Octobris.

Rex concessit eidem Radulfo pro se et heredibus suis quod ipse et heredes sui inperpetuum habeant liberam warennam in terris suis dominicis de Stratfeld; ita quod nullus decetero warennam illam intret ad fugandum vel currendum in ea sine licentia et voluntate predicti Radulfi et heredum suorum. Et mandatum est Johanni de Munem' quod eidem Radulfo warennam predictam habere faciat et teneri, sicut predictum est. Teste ut supra.

Rex concessit pro se et heredibus suis Nicholao Avenel quod ipse et heredes sui imperpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Lune apud manerium suum de Sepewesce, et quod habeat ibidem singulis annis imperpetuum unam feriam duraturam per tres dies; videlicet, in vigilia et in die et in crastino Sancti Laurencii, nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Devonie quod predictum mercatum et predictam feriam clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Cancelled, because "non habuit custodiam illam."
  • 2. Cancelled, "quia in patentibus."