Close Rolls, September 1230

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1230', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 447-451. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp447-451 [accessed 20 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1230

Mandatum est justiciariis de Banco quod judicium assise ultime presentationis que summonita fuit coram eis inter dominum regem et priorissam de Stodlegh' de ecclesia de Beckelegh', ponant in respectum usque in xv dies a festo Omnium Sanctorum, anno xv. Teste rege apud Luscun, primo die Septembris.

Mandatum est vicecomiti Eboraci quod loquelam que est in comitatu suo per breve de recto inter Alanum de Hertford' petentem et Petrum de Russeals tenentem de terra in Barton', ponat in respectum quamdiu idem Petrus fuerit cum Petro de Malo Lacu in servicio domini regis in partibus transmarinis. Teste rege apud Nonetas, xvj die Septembris.

Glouc'.—Ysabella abbatisssa de Cadamo attornavit Johannem Galemunt loco suo contra Martinum de Estun' de dimidia virgata terre in Aveling.' Teste rege apud Nonetas, xvj die Septembris.
Ipsa etiam attornavit ipsum Johannem loco suo contra Ceciliam de Horsted' in assisa de morte antecessoris quam ipsa Cecilia aramiavit versus ipsam abbatissam, de uno mesagio in Horsted'. Et diriguntur littere justiciariis qui proximo itineraturi sunt in comitatu Norf'. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Dors' et Sumers.' Precipimus tibi firmiter injungendo quod in fide qua nobis teneris et sicut te ipsum diligis, visis litteris istis, sub omni qua poteris festinatione venire facias omnes bonas naves que xx equos et amplius ferre possunt in portubus baillie tue usque Sanctum Gildasium ad transfretandum cum corpore nostro in Anglia. Et talem securitatem capias a singulis magistris navium inventarum in baillia tua quod erunt, quamcito poterunt, in occursum nostrum ad predictum portum quod pro defectu tui non retardetur transfretatio nostra, propter quod ad te nos graviter capere debeamus. Teste rege apud Nonetas, xvj die Septembris.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Devonie, Cornubie, et Suhamt'.

Mandatum est constabulario de Vivient et Merevent quod manuteneat, protegat homines, terras, res, redditus et possessiones G. thesaurarii Pictavie donec dominus rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Luscun, xxix die Augusti.

[m. 3d.]

Dominus rex dedit Henrico de Hasting' licentiam revertendi in Angliam, et mandatum est domino Cycestrensi et S. de Segrave quod propter reditum suum in Angliam ipsum occasionari non permittant. Teste rege apud Nonetas, xvij die Septembris.
Eodem modo scribitur eisdem—
Pro Willelmo de Liditon', Ricardus Bauzan, qui transfretaverunt pro Henrico del Ortiay.
Pro Johanne de Hyrmaneston' et Willelmo de Godmaneston', qui transfretaverunt pro Ricardo Luvel.
Pro Radulfo Gernun', propter infirmitatem suam.
Pro Ricardo de Scalariis.

Mandatum est vicecomiti Stafford' quod loquelam que est in comitatu suo inter Aliciam, que fuit uxor Hugonis de Dokesya, et Nicholaum le Urs de custodia terre que fuit predicti Hugonis, unde predictus Nicholaus vocavit ad warantum Hervicum de Stafford', qui est in servicio domini regis in partibus transmarinis, ponat in respectum quamdiu predictus Hervicus fuerit in partibus predictis, per preceptum domini regis. Teste rege apud Nonetas, xviij die Septembris.

Mandatum est W. Talebot, H. de Sancto Phileberto, et Vincentio de Hastinges quod habere faciant nunciis comitis Marescalli, quos mittit in Angliam pro negociis suis, unam bonam navem ad transfretandum de navibus quas arestari fecerunt. Teste rege apud Nonetas, xviij die Septembris.

Mandatum est G. de Luscy quod habere faciat hominibus suis unam bonam navem ad denarios suos ad ducendum ad partes transmarinas sororem domini regis uxorem ipsius comitis, et eos quos secum adducet. Teste ut supra.

Mandatum est predictis W. et H. et V. quod sint in auxilium Th. de Burneham et sociis suis ad unam navem que xvj equos ferre possit perquirendam.

Mandatum est S. de Malo Leone quod, sicut alias ei mandavit, omnes naves et omnes homines comitis March', captos et detentos per homines galiarum suarum qui litteras domini regis habent de salvo conductu, deliberari faciant. Siquid quidem per ipsum comitem vel suos ei vel suis infra treugas fuerit forisfactum, id dominus rex ei et suis in curia sua faciet emendari; quia idem comes mandavit quod vult quod homines sui veniant in curia domini regis ad standum recto et suscipiendum justiciam de hiis que erga eum et suos infra easdem treugas fuerint transgressa. Teste rege apud Luscun', xxx die Augusti.

Rex Alano de Turre, constabulario de Olerun, salutem. Ostensum est nobis quod cum Aimericus, archidiaconus Alnisiacensis, et magister Bartholomeus de Oleron', canonici Xanctonenses, essent in hospicio suo apud Sanctum Petrum de Oleron, Imbertus de Forz, Willelmus de Forz, Willelmus Cotins, Petrus Joyberd', Willelmus Bucher, et Elyas de Richemund' cum eorum auxilio dictos canonicos de nocte ceperunt et imprisonaverunt et ad redempcionem coegerunt, assidentes eisdem terminum de dicta redemptione reddenda die Jovis proxima ante instans festum Nativitatis Beate Marie. Et quia nescimus ob quam causam dicti clerici capti fuerunt nec utrum deliberandi sint per treugas infra quas capti fuerunt; vobis mandamus quod respectum eis habere faciatis de predicta redemptione sua reddenda usque ad diem Jovis proximam post prefatum terminum Beate Marie, et non permittatis quod ipsi clerici vel eorum fidejussores interim per eos qui ipsos ceperunt distringantur ad dictam redemptionem suam eis reddendam. Scire etiam faciatis prefatis militibus qui dictos canonicos ceperunt, quod sint coram nobis die Dominica in festo predicto festo Beate Virginis vel die Lune vel die Martis sequentibus, ad ostendendum nobis ob quam causam dictos canonicos ceperunt. Teste rege apud Luscun, iij die Septembris.

Mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod auditis et plenius intellectis literis suis quas nuper regi destinavit super provisione facienda de kantredis regis non habitatis, ex tenore transcripti literrarum domini regis quas alias ei misit dominus rex; intellexit idem rex quod tunc ei dedit in mandatis quod provisionem predictam de predictis kantredis faciendam ad comodum regis faceret per consilium Ricardi Duket et archidiaconi Dublin,' et quia per testimonium literarum ipsorum una cum literris ipsius justiciarii non accepit dominus rex quod juxta mandatum ipsius regis prius ipsi justiciario inde factum per eorundem fidelium domini regis consilium, non est facta provisio predicta, ut dominus rex inde plenius certificetur, mandatum est eidem justiciario quod iterato per testimonium et consilium predictorum fidelium domini regis de kantredis predictis prout commodo et honori domini regis viderit, amplius expedire provideat ut assideatur et aliis committatur tenendum de domino rege eaque diligentia circa commodum domini regis in hac parte faciendum laboret quod et fructus exinde domino regi accrescat et inde possit merito commendari. De negociis Walteri de Ridelesford', qui optulit nobis lx marcas pro habenda confirmatione nostra de terra quam habet de dono domini J. regis, patris nostri, et per cartam suam, ut dicit, et Willelmi Walensis qui similiter lx marcas nobis optulit pro confirmatione nostra habenda de terra quam habet de dono Thome filii Antonii; vobis significamus quod eo quod non constet nobis de tenore carte quam predictus Walterus habet de predicto rege patre nostro, nec etiam utrum cartam habeat inde necne, vel si exstiterit in saisina illius terre; similiter quidem non constat nobis utrum predictus Willelmus Walensis cartam habeat de predicto Thoma filio Antonii, nec de tenore ipsius si forte cartam habuerit, nec etiam si exstiterit in saisina terre quam sibi petit confirmari; ante quam aperte et distincte per litteras vestras et per litteras patentes predictorum fidelium nostrorum super predictis simul et de tenore predictarum cartarum certificemur, nichil inde duximus faciendum.

Cum autem de predictis kantredis provisum fuerit ut predictum est tunc distincte et aperte provisionem predictam in scriptum redactam, videlicet quantum inde in manu domini regis retentum fuerit, et quantum aliis commissum, et quibus et quantum valeat quod singulis dimittitur, et per quod servicium, et quantum proficui per annum domino regi inde in universo possit provenire; sub sigillo suo et sigillis et testimonio predictorum fidelium domini regis domino regi mittant. Et extunc cum dominus rex fuerit inde certior, habito inde fidelium suorum consilio, voluntatem suam ei scire faciet. Ad hoc vobis mandamus quatinus omnem diligentiam apponatis circa denarios quoscumque honeste poteritis perquirendos, quos cum perquisieritis, illos ad nos in Angliam vel ad cancellarium nostrum et S. de Segrave, si absentes fuerimus, sub salvo conductu quamcito poteritis venire faciatis; ita quod inde et aliis agendis nostris vobis grates scire possimus. Teste rege apud Nonetas, xvj die Septembris.

Dominus rex dedit licenciam revertendi in Angliam Rogero de Quency propter infirmitatem suam, et similiter Rogero de Sancto Andrea, Saero de Sancto Andrea et Radulfo de Nevill', militibus Margarete comitisse Wintonie, qui pro ea in servicio domini regis cum eo transfretaverunt. Et mandatum est Cycestrensi episcopo et S. de Segrave quod propter hoc ipsos aut ipsam comitissam occasionari non permittant. Teste ut supra.

[m. 2d.]

Mandatum est justiciariis de Banco quod loquelam que est inter Robertum Waspail petentem et Henricum Waspail tenentem de manerio de Smalebroc cum pertinentiis, et quam rex poni precepit in respectum eo quod idem Henricus dedit domino regi intelligi quod cum eo transfretaret in servicio suo et non transfretavit; non obstante priori precepto domini regis, coram eis resummoneri faciant in eodem statu in quo fuit quando remansit per predictum preceptum domini regis. Teste rege apud Nonetas, xx die Septembris.

Rex vicecomiti Wiltes' salutem. Scias quod Radulfus de Ralegh', qui se transtulit ad ordinem milicie Templi Jerusalem, antequam habitum susciperet religionis, contulit cum corpore suo fratribus milicie Templi totam terram suam de Chiriton' cum pertinentiis suis. Et ideo tibi precipimus quod ad terram predictam pacifice tenendam, sis eisdem fratribus in consilium et auxilium, non permittens quod de predicta terrs fiat eis injuria. Teste rege apud Nonetas, xxiij die Septembris.

Mandatum est vicecomiti Oxonie quod loquelam que est in comitatu suo inter priorem Sancte Fretheswide, Oxonie, petentem, et Ricardum Syward' et Philippam uxorem ejus tenentes, de tenemento in Hedendon', ponat in respectum quamdiu idem Ricardus fuerit in servicio domini regis in partibus transmarinis. Teste rege apud Reidun', xxviij die Septembris.

Rex G. de Leziniaco salutem. Vestre significamus dilectioni quod pro infirmitate nostra que diu nos tenuit et plurimum gravavit in partibus istis, propter etiam infirmitatem nostram (sic) dilecti fratris nostri R. comitis Pictavie et Cornubie, que nuper eum cepit et nondum convaluit, et maxime ut contra tempus futurum tam de gente quam de pecunia nobis provideamus, quatinus in manu fortiori et potentiori redire et hostibus nostris fortius resistere possimus, ad presens revertimus in Angliam. Dimittimus quidem post nos dilectos et fideles nostros P. ducem Britannie et comitem Richemund', R. comitem Cestrie et Linc' et comitem Marescallum, ad guerram nostram sustinendam et jura nostra pariter et vestra contra hostes nostros defendenda; quibus specialiter injunximus quod agendis vestris et ceterorum fidelium nostrorum, sicut nostris propriis consilium apponat (sic) oportunum. Mandamus igitur vobis rogantes quatinus, sicut nos et honorem nostrum diligitis et sicut de vobis confidimus, prefatis fidelibus nostris ad predicta intendentes, consulentes et auxiliantes esse velitis; ita quod nobis pariter et vobis honor inde debeat accrescere, et fidelitatem vestram habere debeamus commendatam. Teste rege apud Reidun', xxix die Septembris.

Mandatum est H. de Trublevill' (fn. 1)

Mandatum est domino Cycestrensi et S. de Segrave quod contencionem ortam inter H. de Sancto Albano et priorem Hospitalis de domo de Hamton', ponant in respectum usque ad adventum domini regis in Angliam.

Mandatum est Roberto de Aundely quod faciat ei habere unam bonam navem ad transfretandum in Angliam, de navibus quas arestari fecit apud Sanctum Maclovium. Teste rege apud Reddun', xxvij die Septembris.

Footnotes

  • 1. Cancelled.