Close Rolls, October 1231

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1231', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 565-574. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp565-574 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1231

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod de x quercubus quas rex tempore quo Rogerus de Clifford' fuit constabularius Sancti Briavelli dedit abbati de Flexl' ad operationem ecclesie sue, de quibus habuit ut dicit quatuor quercus et non amplius, faciat ei habere sex quercus residuas, nisi illas habuerit per aliud preceptum regis predicto Rogero directum. Teste rege apud Heref', primo die Octobris.

Pro Johanne de Monem'.—Rex c marcas quas Johannes de Monem' reddere debuit ad hoc Scaccarium regis Sancti Michaelis anno etc. xv, de fine quem fecit cum rege de reddendis regi singulis annis ducentis marcis de debito quod regi debet pro foresta de Trivel, donec regi de debito illo esset satisfactum, perdonavit eidem Johanni ad se sustentandum in servicio regis in partibus Wallie. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Johannem de predictis c marcis quietum esse faciant. Teste ut supra.

De respectu appelli.—Mandatum est vicecomiti Heref' quod appellum quod Nicholaus le Seculer et Walterus de la Hide faciunt versus Milonem Pichard', Adam Pichard', Johannem Pichard', et Druettum de Kimard' de pace regis fracta, ponat in respectum usque ad primum adventum justiciariorum in partes illas. Teste ut supra.

De respectu loquele.—Mandatum est justiciariis de Banco quod loquelam, que est coram eis inter Flandrinam que fuit uxor Eustachii de Fercles petentem et Bartholomeum Peche tenentem, de dote ipsius Flandrine in Granteset', poni faciant in respectum usque ad octabas Sancti Hillarii anno etc. xvj. Teste ut supra.

Pro abbate de Flexle.—Mandatum est Gileberto Basset quod permittat abbatem de Flexl' habere forgiam suam itinerantem in foresta de Den', sicut eam habere consuevit ante quam rex custodiam foreste sue commisisset. Teste ut supra.

Pro Rogero de Lenhal'.—Rex perdonavit Rogero de Lenhal' pro Deo, quantum ad regem pertinet, mortem Nicholai filii Everardi pro qua captus est et detentus in prisona regis, ita quod ex quo deliberatus fuerit a predicta prisona statim post xl dies exeat terram Anglie et proficiscatur ad terram Jerosolimitanam, ibidem Deo serviturus et illinc nunquam recessurus nec in terram regis aliquo tempore rediturus. Et mandatum est vicecomiti Heref' quod ipsum Rogerum a prisona regis deliberet, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Gileberto Basset.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Bruges quod habere faciant Gileberto Basset ij dolia vini de vinis regis que sunt in custodia sua de dono regis. Teste ut supra.

Pro rege de instauro reddendo.—Mandatum est executoribus testamenti R. de Clifford' quod sine difficultate reddi faciant constabulario Sancti Briavelli blada et instaura que idem Rogerus emit de denariis regis quos recepit ad Scaccarium regis ad predicta instaura emenda ad opus regis, quia non est juri consonum quod aliquis condat testamentum de bonis alienis. Teste ut supra.

Pro Amaurico de Sancto Amando.—Rex de debito quod ei debet Amauricus de Sancto Amando pro Waltero de Verdun avunculo suo, cujus heres ipse est, et de quo debito idem Amauricus regi reddere debuit singulis annis x marcas per finem cum rege inde factam, donec de predicto debito regi esset satisfactum, videlicet, ad Scaccarium Sancti Michaelis v marcas et ad Scaccarium Pasche v marcas, perdonavit ei lx marcas de primis terminis, ad se sustentandum in servicio regis in partibus Wallie. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod hoc ita fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud Ledebir', ij die Septembris.

De respectu loquele.—Mandatum est vicecomiti Essex' quod loquelam, que est in comitatu suo per breve de recto inter Roesiam de Kokefeld' petentem et abbatem de Strafford', qui vocavit ad warantiam Ricardum Suward', qui est in partibus Wallie in servicio regis per preceptum suum, tenentem, de xij libratis redditus cum pertinentiis in Burghested', ponat in respectum usque ad proximum comitatum suum post festum Sancti Hillarii anno etc. xvj. Teste rege apud Wigorniam, ij die Octobris.

De respectu demande.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod demandam v marcarum quam Manasserus Judeus Eboraci facit Ricardo de Alencum de debito Alexandri de Nevill', cujus terre et heredis custodia est in manu sua de dono regis, poni faciant in respectum usque ad diem Mercurii proximam ante festum Sancti Luce Ewangeliste anno etc. xv, ut tunc sciat rex per rotulos Scaccarii de Judaismo de quanto debito predictus heres eidem Judeo debeat respondere. Teste ut supra.

Pro Waltero de Clifford'.—Rex perdonavit Waltero de Clifford' xlv libras que exiguntur ab eo per summonitionem Scaccarii. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Walterum de illis xlv libris quietum esse faciant. Teste rege apud Wigorniam, iij die Octobris, anno etc. xv.

Pro priore Wigornie.—Quia constat regi per inquisitionem quod terra que fuit Walteri Noblet, qui regnum abjuravit pro morte Ade Makeheit, extitit in manu regis per unum annum et j diem, et quod idem Walterus terram illam tenuit de priore Wigornie in capite, mandatum est ballivis Wigornie quod eidem priori de predicta terra plenam saisinam habere faciant. Teste ut supra.

Pro fratribus minoribus.—Rex ad peticionem fratrum minorum Wigornie concessit quod posterna illa que est in muro Wigornie ante domum ipsorum fratrum, largior fiat ad buscam eorum et alia necessaria per eandem posternam carianda, vel quod alibi provideatur eis via competens ad ea carianda. Et ideo mandatur ballivis Wigornie quod predictam posternam largiorem ad hoc fieri faciant, vel alibi eis viam competentem provideant ad necessaria sua carianda. Teste ut supra.

De gaola Wigornie.—Mandatum est ballivis Wigornie quod vicecomiti Wigornie copiam habere faciant de gaiola ville Wigornie ad prisones regis in ea ponendos et custodiendos (fn. 1) per homines suos, ita quod prisones illi et alii, si necesse fuerit, in ea ponantur, (fn. 1) donec gaiola regis infra castrum Wigornie, que debilis est, taliter efforcietur quod prisones in ea sine metu et periculo evasionis possint salvo custodiri. Teste rege apud Evesham, iiij die Octobris.

Pro Waltero de Bello Campo.—Rex R. comiti Pictavie et Cornubie salutem. Ostendit regi Walterus de Bello Campo quod cum Willelmus de Bladis meruerit male se gerendo in castro de Radenour' dissaisiri de terris suis, quas cepistis in manum nostram propter transgressionem suam, vos inter alias terras cepistis in manum nostram terram quandam quam idem Willelmus tenuit de predicto Waltero in capite; et quia idem Walterus firmiter nobis promisit quod terram illam predicto Willelmo sine voluntate nostra decetero non reddet, vobis mandamus quod eidem Waltero terram illam, que est de feodo suo, reddi faciatis, quia idem Walterus propter factum hominis sui non meruit disseisiri de feodo suo. Teste ut supra.

Hibernia. Pro Nicholao Parvo.—Mandatum est justiciario Hibernie quod reddi faciat Nicholao Parvo annuum redditum v marcarum quas percipit ad Scaccarium Dublin' de firma Dunecanni de Karebragh, et de arreragiis suis ei satisfaciat de tempore quo extitit justiciarius Hibernie, si quid ei fuerit a retro de tempore suo. Teste ut supra.

Pro Johanne de Munem'.—Rex concessit J. de Monem' quod c marcas quas rex ei perdonavit nuper de debito quod ei debet pro foresta de Trivel, allocentur ei in hoc termino Sancti Michaelis anno etc. xv. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste rege apud Otinton', v die Octobris.

Pro Thoma de Warewic'.—Mandatum est vicecomiti Rotel' quod, non obstante mandato regis ei facto de faciendo habere Willelmo de Cantilup' scutagium suum de feodis militum de wardis que de rege tenentur in capite et sunt in manu sua, faciat habere Thome de Warewic' scutagium suum de feodis militum que filius et heres Thome de Muntford', qui est in custodia ipsius Willelmi, de predicto Thoma tenere debet, et ipse Thomas de rege in capite; scilicet de scuto xx solidos pro exercitu regis de Elevein in quo habuit milites suos per preceptum suum. Teste rege apud Wudestok', vij die Octobris.

De abbatia Sancti Augustini Cantuarie.—Mandatum est R. de Trublevill' et W. de Kirkeham, custodibus archiepiscopatus Cantuariensis, quod, non obstante mandato regis de terris et possessionibus abbatis Sancti Augustini Kantuarie, qui dicebatur decessisse et vivit, in manum regis capiendis, dictas terras et possessiones priori ejusdem loci et ballivis ipsius abbatis restitui faciat, (fn. 2) permittentes eis eas pacifice possidere; et si quid amotum fuerit postquam etc. id eis reddi faciant. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Cauz de perdonatione.—Rex perdonavit Galfrido de Cauz xxx solidos qui ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii de prestito Hibernie. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant.

De fustis datis.—Mandatum est H. de Nevill' quod habere faciat fratribus predicatoribus Oxonie, xiij fusta in foresta de Shotovr' sparsim per loca ubi ad minus nocumentum ejusdem foreste capi possint, ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Oxoniam, viij die Octobris.

Eodem modo scribitur eidem de xiij fustis datis fratribus hospitalis Sancti Johannis Oxonie ibidem. Et de v fustis datis leprosis Sancti Bartholomei Oxonie. Et de xiij fustis datis fratribus minoribus ibidem.

De liberatione data Willelmo de Vendome.—Rex concessit Willelmo de Vendom' nuntio suo liberationem duorum denariorum et oboli quam Simon de Cambray percipere solebat in die de elemosina regis constituta. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod liberationem illam ei habere faciant. Teste rege apud Oxoniam, viij die Octobris.

De venatoribus missis ad currendum.—Rex ballivis suis de foresta de Pikering' salutem. Mittimus ad forestas nostras de Pikering' et de Gauteris venatores nostros ad capiendum in foresta nostra de Pikering' xxx porcos ad opus nostrum et l bissas in eadem foresta et in foresta de Gauteris. Et ideo vobis mandamus quod ipsos venatores nostros ad hoc admittatis. Teste rege apud Walingford', viij die Octobris.

Et mandatum est ballivis foreste de Gauteris quod ipsos venatores ad predictas l bissas capiendas admittat. (fn. 2) Teste ut supra.

De venatione custodienda.—Mandatum est constabulario Noting' quod xiij damos quos vicecomes Norht' cariari faciet usque Noting' ei liberandos, recipiat et salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De firma Walingeford'.—Mandatum est majori et ballivis Walingf' quod, non obstante mandato regis eis facto quod de firma ville Walingf' non essent intendentes R. comiti Cornubie, fratri regis, donec rex aliud inde preciperet, eidem comiti de firma ejusdem ville decetero sint respondentes, quamdiu regi placuerit, ad terminos quibus inde respondere consueverunt ad Scaccarium regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo scissore regis de carettis datis.—Mandatum est vicecomiti Suht' quod de longis carettis regis que sunt in custodia sua, faciat habere Willelmo scissori tres carettas de dono regis. Teste rege apud Rading', x die Octobris.

Pro Henrico filio Nicholai.—Rex concessit Henrico filio Nicholai manerium de Fordinton' cum omnibus pertinentiis suis, habendum et tenendum tota vita sua per cartam regis quam ei inde fieri fecit. Et mandatum est Roberto Chauntemerle quod ipsi Henrico fidelitatem faciat de tenemento quod de rege tenuit, tamquam pertinens ad predictum manerium, in Dalwod', et de quo fecit regi fidelitatem quamdiu predictum manerium fuit in manu regis; et de servicio suo de quo inde regi respondere consuevit, ei sit intendens et respondens, sicut inde regi respondere consuevit. Teste rege apud Windles', x die Octobris.

Pro abbatissa de Fonte Ebroldi.—Rex H. de Trublevill', senescallo Wasconie, salutem. Monstravit nobis dilecta nobis abbatissa de Fonte Ebraldi quod cum tempore domini J. regis, patris nostri, et postea tempore nostro percepisset singulis annis secties xx et x libratas redditus Pictavie in insula Oleronis usque ad tempus quo H. comes March' et Engolisme predictam insulam occupavit, dictus comes sua faciente malitia quominus dictum redditum suo tempore percepisset dicta abbatissa sicut consueverat, eam impedivit. Et ideo vobis mandamus quod cum dicta insula jam devenerit in manum nostram, nec velimus quod ibidem habere debet ei denegare, de predicto redditu plenam ei saisinam habere faciatis sicut illum percipere consuevit temporibus dicti patris nostri et nostro antequam predictam insulam dictus comes occupasset. Teste rege apud Windles', xj die Octobris.

Pro Willelmo de Leukenore.—Mandatum est Hugoni de Nevill' quod in foresta de Bernewod' faciat habere Willelmo de Leukenor', patri fratris Johannis elemosinarii, unam quercum ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario Windles' quod habere faciat priorisse de Bromhal' unam quercum in parco regis de Windles', de dono regis. Teste rege apud Windles', xj die Octobris.

Eodem modo scribitur eidem constabulario pro Petro de Bedinton' de j bona quercu in foresta de Windles' ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De busca ad opus regis.—Mandatum est ballivis foreste de Gauteriz quod habere faciant vicecomiti Eboraci buscam et carbonem in foresta de Gauteriz ad sufficientiam ad opus regis, contra adventum suum apud Eboracum die Dominica ante festum Sancti Martini. Mandatum est enim vicecomiti Eboraci quod buscam illam et carbonem ab eo recipiat et usque Eboracum cariari faciat. Teste ut supra.

De assisa venire facienda coram rege.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod assisam quam Robertus de Hoton' aramiavit coram justi ciariis ad primam assisam etc. versus Andream le Marescall' et alios plures contentos in brevi quod rex ei directum fieri fecit, de quodam stagno prostrato in Hoton' ad nocumentum etc. in eadem villa, venire faciat coram rege in primo adventu suo apud Noting' in eodem statu quo rex eam venire precepit coram predictis justiciariis. Et habeat ibi hoc breve et aliud breve. Teste ut supra.

Pro priore Sancte Marie de Pratis in Norf'.—Mandatum est vicecomiti Leic' quod, non obstante concessione regis quam fecit R. comiti Cestr' et Linc' de terris Normannorum cum excidissent non conferendis, in qua quidem concessione nulla mentio facta est de Simone de Monte Forti nec de heredibus suis, sine dilatione plenam saisinam faciat habere priori et canonibus Sancte Marie de Pratis in Norf', sicut rex alias precepit, de terra de Ilveston', quam Johannes de Nereford' tenuit de ballio regis, et quam rex post mortem ipsius Johannis intuitu Dei ipsis priori et canonibus contulit; et si quid inde captum vel amotum fuerit postquam rex precepit eis inde saisinam fieri, id eis restitui faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xv die Octobris.

De scutellis et salsariis faciendis.—Mandatum est W. Carleolensi episcopo, thesaurario regis, quod de denariis regis qui sunt in custodia sua, visis literis, fieri faciat viijto scutellas argenteas; videlicet, quamlibet scutellam ponderis quatuor marcarum, et similiter viijto salsaria argentea, videlicet, quodlibet salsarium ponderis j marce; et ea cum festinatione ad regem mittat ita quod ea habeat apud Eboracum die Dominica ante festum Sancti Martini anno etc. xvj. Teste ut supra.

Pro Thoma de Warewic'.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod distringat Willelmum de Fris' ad reddendum Thome filio et heredi H. quondam comitis War' scutagium suum de feodo unius militis, quod idem Thomas tenet de rege in capite in Bastelden'; non obstante eo quod feodum illud est de terris Normannorum, videlicet, de scuto xx solidos pro exercitu regis de Elevein, in quo habuit milites suos per preceptum regis. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomiti War' pro eodem Thoma de distringendo Willelmo de Cantilup' ad reddendum ei scutagium de feodis x militum, que sunt in custodia sua cum filio et herede Thurstani de Monte Forti, qui eadem feoda tenere debet de predicto Thoma, et que idem Thomas de rege tenet in capite; videlicet, de scuto xx solidos ut supra in proximo brevi, non obstante eo quod rex concessit eidem Willelmo scutagium de wardis que sunt in manu sua. Teste ut supra.

Pro fratre R. quondam Cantuariensis archiepiscopi.—Mandatum est W. de Kirkeham, custodi archiepiscopatus Cantuariensis, quod de exitibus manerii de Otteford' faciat habere Waltero de Nasinges, fratri R. quondam Cantuariensis archiepiscopi et Agneti de Nasing' sorori ipsius archiepiscopi, x libras de termino Sancti Michaelis anno etc. xv; videlicet utrique illorum c solidos, de xx libris quas percipere consueverunt tempore ipsius archi episcopi de dono suo et concessione prioris et capituli Sancte Trinitatis Cantuarie de redditu predicti manerii. Teste ut supra. (fn. 3)

Mandatum est Hugoni de Nevill' quod in foresta de Roking' faciat habere Gileberto de Sedgrave duas damas, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est custodibus vinorum regis de Geitinton' quod de vinis regis, que sunt in custodia sua, faciat habere Radulfo de Trublevill' unum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est constabulario Windles' quod in foresta de Windles' faciat habere R. comiti Cornubie xx damas vivas ponendas in quodam parco suo, de dono regis. Teste ut supra.

[m. 1.]

De feria de Witteneya.—Rex concessit P. Wintoniensi episcopo per cartam suam quod habeat in perpetuum apud manerium suum de Witten' unam feriam singulis annis per v dies duraturam; videlicet, in vigilia et in die et in crastino Sancti Leonardi et per duos dies proximo sequentes. Et mandatum est vicecomiti Oxonie quod feriam illam clamari faciat et teneri sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, xviij die Octobris.

Et mandatum est vicecomitibus Norht', Berk' et Wilt' quod feriam illam clamari faciant, sicut predictum est.

De mercato et feria de Hornecastr'.—Rex concessit W. Carleolensi episcopo quod ipse et heredes sui habeant inperpetuum singulis annis unum mercatum per diem Mercurii apud manerium suum de Hornecastr', et quod habeant inperpetuum unam feriam singulis annis ibidem duraturam per septem dies, videlicet, in vigilia et in die et in crastino Sancti Laurencii et per quatuor dies sequentes, nisi etc. Et mandatum est vicecomiti Linc' quod predictum mercatum et predictam feriam clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Willelmo de Casingham quod habere faciat Ricardo de Argent' ad opus uxoris ejus x robora in balliva sua ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Episcopo Carleolensi.—Rex concessit episcopo Carleolensi et successoribus suis et priori Carleolensi et successoribus suis et hominibus eorum quasdam libertates et quietancias in carta regis eis inde confecta contentas. Et mandatum est B. de Insula quod predictam cartam coram se legi et predictas libertates et quietancias in ea contentas eis firmiter faciat observari. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ph. de Pyrie (fn. 4) quod habere faciat W. Exoniensi episcopo x damas vivas in foresta de Blakemor' ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Veer.—Rex cepit homagium Hugonis filii et heredis R. quondam comitis Oxonie de omnibus terris que fuerunt ipsius comitis die quo obiit, et que ipsum Hugonem jure contingunt hereditario. Et mandatum est vicecomiti Suff' quod eidem Hugoni de omnibus terris predictis in balliva sua sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xxiij die Octobris.

Eodem modo scribitur vicecomitibus Cantebrigie et Essex'.

Pro Waltero de Clyfford' de perdonatione.—Rex perdonavit Waltero de Clifford' xl marcas quas mutuo recepit a rege, quando rex fuit in exercitu de Kery, ad servientes quosdam sustentandos in servicio regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod de predictis xl marcis ipsum Walterum quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xxiij die Octobris.

Pro Clementia de Verdun.—Mandatum est vicecomiti Wilt' quod de terris quas Nicholaus de Verdun et Clemencia uxor ejus tenuerunt in balliva sua nomine ipsius Clemencie, et quas in manum regis cepit occasione mortis predicti Nicholai, eidem Clemencie plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Rohesia que fuit uxor Theobaldi pincerne.—Mandatum est R. comiti Pictavie et Cornubie quod sine ulteriori dilatione assignari faciat Rohesie, que fuit uxor Theobaldi pincerne, rationabilem dotem suam de omnibus terris que fuerunt predicti Theobaldi quondam viri sui in Anglia, et que sunt in manu sua per preceptum regis; quod nisi fecerit, rex a vicecomitibus suis, in quorum ballivis sunt terre predicte, hoc fieri precipiet. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod habere faciat J. Bathoniensi episcopo v damas vivas et unum damum vivum in foresta de Selewod' ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxiiij die Octobris.
Eodem modo scribitur pro eodem de totidem damis in foresta de Ceddr'. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Lucy.—Rex pro custo quod Galfridus de Lucy posuit in manerio de Tychefeld, quod rex ei dimiserat ad terminum xvj annorum, et quod postea dedit P. Wintoniensi episcopo ad unam domum religionis fundandam, perdonavit ei xvj libras que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii de firma ejusdem manerii de anno etc. xv. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod de predictis xvj libris ipsum Galfridum quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro priore de Shelford'.—Mandatum est Briano de Insula, justiciario foreste, quod permittat priorem et canonicos de Selford' uti eisdem libertatibus de parco suo de Gedeling', quibus Johannes de Birkin tempore domini J. regis patris etc. et Thomas de Birkin qui parcum suum eis dedit, tempore domini regis usi fuerunt. Teste ut supra.

De tradendis in baillium.—Willelmus prepositus de Sinkelberg', Radulfus filius ejus, Ricardus de Stivel' et Milesenta uxor ejus, Willelmus filius Ricardi, Walterus filius Aillene, et Walterus filius Bernardi, quos Agnes que fuit uxor Petri Giffard' appellat de morte ipsius Petri viri sui, habent litteras directas vicecomiti Buking' ut singuli illorum trada[ntur] in ballium sex probis et legalibus hominibus, qui illos manucapiant habere coram justiciariis ad primam assisam etc. quia constat domino regi quod ipsa Agnes eos appellat odio et atya et non eo quod inde culpabiles sint. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Brianno de Insula quod faciat habere H. Lincolniensi episcopo xij damas et iij damos in foresta de Sirwud' vivos, ad parcum suum de Stawe instaurandum, de dono domini regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxv die Octobris.

De perdonatione dimidie marce.—Rex perdonavit Johanni de Exford' pro paupertate sua dimidiam marcam que ab eo exigitur per summonitionem Scaccarii de amerciamento itineris justiciariorum ultimo itinerantium in comitatu Midd'. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

De scutagiis episcopi Carleolensis ei datis.—Mandatum est vicecomiti Lancastr' (fn. 5) quod habere faciat de dono regis W. Carleolensi episcopo scutagia sua de feodis militum que Robertus de Furneus, qui est in custodia sua, de rege tenere debet in capite in balliva sua; scilicet, de scuto x solidos pro exercitu de Biham, et de scuto ij marcas pro exercitu de Muntgomery, et de scuto ij marcas pro exercitu Bed', et de de (fn. 6) scuto ij marcas pro exercitu nostro de Kery, et de scuto iij marcas pro exercitu ad primam transfretacionem regis, et de scuto iij marcas pro exercitu Pictavie post primam transfretacionem regis, et de scuto xx solidos pro exercitu de Elevein. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Linc' quod habere faciat W. Carleolensi episcopo scutagia sua de feodo j militis quod tenet de Radulfo de Rodes et idem Radulfus de rege in capite in balliva sua, scilicet de scuto iij marcas pro exercitu nostro Pictavie post primam transfretacionem regis, et de scuto xx solidos pro exercitu de Elvein. Teste ut supra.

De tronagio et pesagio Bristoll'.—Quia datum est regi intelligi quod custodia tronagii et pesagii Bristolli non debet de jure esse in manu regis usque ad etatem heredum Jordani la Warre, mandatum est ballivis Bristoll' quod, non obstante eo quod rex dictam custodiam dedit W. de Putot usque ad etatem predictorum heredum, ipsam habere faciant Emme que fuit uxor predicti Jordani vel alii qui de jure et secundum consuetudinem Bristoll' eam habere debeat. Teste ut supra.

De nave deliberanda.—Mandatum est ballivis Winchel' quod navem que est in portu suo carcata novis vinis Wasconie, nullatenus a portu suo permittant exire nisi bonam habuerint securitatem quod alibi non divertet quam usque Lond'. Teste ut supra.

De taillagio archiepiscopatus.—Mandatum est W. de Kirkeham, decano Sancti Martini Lond', quod non habito respectu ad magnam summam tallagii alias assisi in archiepiscopatu Cantuariensi, tallagium quod per ipsum precepit assideri, super villanos et eos qui per archiepiscopum possent talliari et non super liberos homines assideat, ita quod predicti homines se non sentiant ultra posse suum gravatos. Teste H. de Burgo comite Kancie, etc. xxv die Octobris.

De returno brevium archiepiscopatus Kantuariensis.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod returnum brevium fieri faciat custodi archiepiscopatus Cantuariensis, sicut dominus rex promisit fieri senescallo R. quondam Cantuariensis archiepiscopi ante obitum suum, salvo jure domini regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. The words between asterisks are substituted for "ad custum suum, ita quod gaiola illa sit in potestate sua."
  • 2. Sic in MS.
  • 3. This entry is cancelled "quia aliter in cedula." The schedule is not attached to this roll.
  • 4. Substituted for "Johanni de Monem'."
  • 5. Substituted for "Noting'."
  • 6. Sic in MS.