Close Rolls, November 1230

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1230', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 574-576. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp574-576 [accessed 18 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, November 1230

[m 21d.]

Rex F. comiti Flandrie et Hannonie salutem. Juxta mandatum vestrum liberari fecimus annuum feodum vestrum Riquardo de Stratis militi vestro, scilicet, de termino Sancti Michaelis anno xiiij°. Scire quidem vestram volumus dilectionem quod volumus et precepimus omnes mercatores de terra vestra tutos esse et defensos per totam potestatem nostram, unde interprisas ipsis mercatoribus vestris factas graviter et moleste sustinemus. Volentes igitur ipsis satisfieri super interprisis per aliquos de potestate nostra eis factis, vobis mandamus quod certificent se mercatores vestri de hiis qui dictas interprisas eis intulerunt, ita quod venire possint ad locum ad hoc deputandum plenius instructi ad dampna sua ostendenda, super quibus eis plenam justiciam faciemus exhiberi; et si vobis placet quod hoc fiat in terra vestra, significetis nobis locum quem ad hoc assignari volueritis et nomina eorum de potestate nostra de quibus vestri conqueruntur, ut eos ad dictum locum facere venire possimus. Teste rege apud Westmonasterium, x die Novembris.

Linc'.—Walterus de Hatleg' atornavit Willelmum le Mulner loco suo etc. in loquela que est in comitatu Linc' inter Willelmum de Benigwrd' petentem et ipsum Walterum tenentem, de duabus bovatis terre cum pertinentiis in parva Grimesb', et in loquela, que est in eodem comitatu inter priorem de Ormesby et ipsum Walterum de quodam ponte levato in Germundthorp' ad nocumentum liberi tenementi ipsius prioris in eadem villa, ut dicitur.

Cumberland'.—Rex vicecomiti Cumberland' salutem. Sumone per bonos sumonitores archiepiscopos, episcopos, abbates, priores, comites, barones, milites, et omnes libere tenentes manentes infra metas foreste in balliva tua, quod sint apud Karleolum in crastino Sancti Hillarii anno regni nostri xv°, coram dilectis et fidelibus nostris Brianno de Insula, Brianno filio Alani, et Eustachio de Ludeham, justiciariis foreste nostre ad placita foreste nostre, sicut solent et debent venire. Sumone etiam de qualibet villa existente infra metas ejusdem foreste iiijor homines cum preposito et forestario earundem villarum quod tunc sint ibi. Sumone etiam per bonos sumonitores omnes homines manentes extra forestam qui placita sequntur, (fn. 1) et illos qui attachiati sunt pro foresta, quod tunc sint ibi. Sumone etiam per bonos sumonitores omnes forestarios nostros et viridarios de balliva tua, quod ibi habeant omnia attachiamenta sua, tam de viridi quam de venacione, de balliva sua post ultima placita foreste ejusdem, et que nondum terminata sunt. Sumone etiam per bonos sumonitores regardores (fn. 2) de balliva tua quod ibi habeant omnia regarda sua sigillis suis sigillata, et agistatores quod tunc sint ibi cum agistamentis suis; et habeas sumonitores et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium, x die Novembris, anno eodem.

Staff'.—Prior de War' attornavit Ricardum de Onne contra Hugonem de Bifeld' de manerio de Onna cum pertinentiis.

Essex'.—Ricardus abbas Westmonasteriensis attornavit Johannem filium Wydonis contra Willelmum de Norfolk' de consuetudinibus et serviciis de tenemento in Fenton'.

Hertf'.—Henricus cancellarius Lond' attornavit Rogerum filium suum contra Ricardum de Thorleg' deforciantem, de communa piscarie in aqua sua de Thorleg.'

Oxonia.—Alexander de Shaftesbir' et Agnes uxor ejus attornaverunt Ricardum Le Taillur contra Galfridum filium Simonis et Gunnildam, que fuit uxor Simonis filii Johannis, tenentes de j mesuagio in Oxonia.

Idem Alexander et Agnes uxor ejus attornaverunt eundem Ricardum contra eosdem tenentes de xxiiij solidatis redditus in Oxonia.

Norhumb'.—Sibilla Ridel tenens attornavit Willelmum de Reinfru contra Robertum de Camho de tercia parte duarum partium feodi dimidii militis in Shatfho. (fn. 2)

Wiltes'.—Ela comitissa Sarrisburie attornavit Johannem le Daneis et Henricum de Albin' contra Willelmum de Derneford' et Michaelem de Cheldrinton' de racionabili compoto eidem comitisse reddendo de tempore quo baillivi ejusdem comitisse in Ambrebir' et Cettr', Bissopestr', Audeburn', Wanberg', et Ardinton' (fn. 2)

Oxonia.—Galfridus filius Simonis attornavit Henricum filium Simonis contra Hugonem Harding' et Johannam uxorem ejus de uno mesuagio cum pertinentiis in Oxonia.

Linc'.—Henricus de Braybroc' et Christiana uxor ejus attornaverunt Ricardum de Seintlic' contra Gilebertum de Gant petentem, de consuetudinibus etc. in Holmo.

Hertf'.—Hugo de Marines attornavit Johannem de Marines contra Radulfum de Thoeny de consuetudinibus etc. in Westmeln'.

Buk'.—Isabella de Tyrefeld' attornavit Laurencium de Tyref' contra Reginaldum Basset et Agnetem uxorem ejus deforciantes, de consuetudinibus etc. in Tyrefeld'.

Midd'.—R. Londoniensis episcopus attornavit Alanum de Stebehee et Robertum de Fuleham contra Robertum de Mariny petentem, de una carucata terre in Haken'.

Matilda de Coudres attornavit Johannem de Coudres contra Reginaldum de Radenoure tenentem, de x acris terre in Haken'.

Oxonia.—Basilius de Denesden' attornavit Walterum filium Isabelle contra Ricardum Mansel' tenentem, de tercia parte unius virgate terre in Denesden', exceptis vij acris; et contra Adam Buch' de tercia parte iij acrarum terre in eadem villa.

Berk'.—Prior sancte Fretheswide, Oxonie, attornavit fratrem Willelmum de Stanes, canonicum suum, contra Eliam de Coleshull' tenentem, de una carucata et dimidia et xviij virgatis terre et dimidia in Coleshull'.

Essex'.—R. Londoniensis episcopus attornavit Petrum de Hadham et Benedictum le Kenteis contra Robertum de Marin' petentem, de duabus carucatis terre in Orset'.

Ballivis Oxonie.—Abbas Osen' attornavit Thomam de Kenefar' contra Johannem Sewy petentem, de medietate j mesuagii in Oxonia; et contra Galfridum Trutun petentem, de medietate unius mesuagii in eadem villa.

Oxonia.—Eustachius de Greinvill' et Johanna uxor atornaverunt Gilebertum de la Hyde et Henricum de Chokes contra Ricardum de Henred' quod aquietet eos de consuetudinibus etc. que Wido filius Roberti ab eis exigit etc. in Sumerton'.

Mandatum est Hugoni de Sancto Phileberto quod de quinque milibus marcis, que sunt in custodia sua apud Porecestr', liberari faciat ad opus comitis Britannie tria milia sexcentas et quatuor xx marcas, et ad opus comitis marescalli mille ccc et xxti marcas ad guerram domini regis sustinendam.

Dominus Rex concessit vinetariis Oxonie quod sextarium vini vendatur pro xij denariis in villa Oxonie usque ad Pascha anno xv°. Et mandatum est vicecomiti Oxonie, et baillivis Oxonie, quod assisam illam clamari faciant et teneri, sicut predictum est. Teste rege apud Lamheyam, xxiij die Novembris.

Eboracum.—Magister Thomas de Lichef', decanus Cycestrensis, attornavit Thomam de Fisseburn' et Ricardum de Eboraco contra Rogerum filium Rogeri de Mileford' petentem, de iij bovatis et xij acris terre et dimidia in Ulfsculf.

Footnotes

  • 1. Sic in MS.
  • 2. Sic in MS.