Close Rolls, May 1231

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1231', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 586-590. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp586-590 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1231

[m. 14d.]

Rex vicecomiti Cantebrigie salutem. Scias quod cum in villa nostra Kantebrigie, ubi convenit multitudo studentium, plures sunt clerici rebelles et incorrigibiles, qui cum delinqunt a cancellario et magistris se corripi nolunt et castigari, et plures malefactores, inter quos quidam sunt sub specie clericali mentientes se esse quod non sunt, a cancellario et magistris scolarum cum delinqunt juxta morem scolarium se justiciari non permittunt; pro eorum audacia coercenda et studentium tranquillitate de consilio nostro providimus quod quotiens predicti cancellarius et magistri perpenderint et invenerint inter se hujusmodi clericos, rebelles et malefactores, significent illud episcopo, et episcopus postea tibi; ut tu, assumptis tecum quos videris ad hoc assumendos, ad mandatum ejusdem episcopi in propria persona tua accedas usque Cantebrigiam, et secundum quod predictus episcopus tibi significabit et predicti cancellarii et magistri tibi dicent, in clericos rebelles et malefactores predictos manum mittas et ipsos secundum consilium predictorum cancellarii et magistrorum vel ipsos in prisona nostra retineas vel eos a villa de Kantebrigia expelli facias et amoveri. Et ideo tibi precipimus quod ad mandatum episcopi Eliensis de predictis clericis rebellibus et malefactoribus prout dicti cancellarius et magistri tibi dicent, in forma predicta provisionem nostram exequaris, ita quod predicti clerici rebelles et male factores pro defectu coericionis tue occasionem non habeant delinquendi, propter quod decetero ad te nos graviter capere debeamus. Teste rege apud Oxoniam, iij die Maii.
Rex vicecomiti Cantebrigie salutem. Quoniam ut audivimus, plures morantur clerici apud Cantebrigiam qui sub nullius magistri scolarum sunt disciplina et tuitione, set potius mentiuntur se esse scolares cum non sint, ut tutius et fortius visa ad hoc oportunitate queant malignari; tibi precipimus quod assumptis tecum probis et legalibus hominibus de comitatu tuo, accedas ad villam nostram Cantebrigie et per totam villam illam clamari facias ex parte nostra quod nullus clericus moretur in villa illa qui non sit sub disciplina vel tuitione alicujus magistri scolarum; et si aliqui tales fuerint in villa illa, eam exeant infra xv dies postquam hoc clamatum fuerit; et si ultra terminum illum inventi fuerint in eadem villa hujusmodi clerici, capientur et in prisona nostra mittentur. Teste ut supra.

Et mandatum est H. Elyensi episcopo quod quotiens cancellarius et magistri scolarum Cantebrigie perpenderint et invenerint inter se hujusmodi clericos rebelles et malefactores et illud eidem episcopo significaverint, ipse vicecomiti Cantebrigie per literas suas istud significet ut assumptis secum etc. ut supra.

Rex majori et ballivis Cantebrigie salutem. Satis constat vobis quod apud villam nostram Cantebrigie studendi causa e diversis partibus, tam cismarinis quam transmarinis, scolarium confluit multitudo, quod valde gratum habemus et acceptum, cum exinde toto regno nostro commodum non modicum et honor nobis accrescat; et vos specialiter inter quos personaliter conversantur studentes, non mediocriter gaudere debetis et letari. Audivimus autem quod in hospitiis vestris locandis tam graves et onerosi estis scolaribus inter vos commorantibus, quod nisi mensurabilius et modestius vos habueritis erga ipsos in hac parte exactione vestra faciente, oportebit ipsos villam vestram exire et studio suo relicto a terra nostra recedere, quod nullatenus vellemus. Et ideo vobis mandamus firmiter injungentes quatinus, super predictis hospitiis locandis vos mensurantes secundum consuetudinem universitatis, per duos magistros et duos probos et legales homines de villa vestra ad hoc assignandos hospitia predicta taxari, et secundum eorum taxationem ea locari permittatis, taliter vos gerentes in hac parte, ne, si secus egeritis propter quod ad nos debeat clamor pervenire, ad hoc manum apponere debeamus. Teste ut supra.
Consimiles literas habet universitas Oxonie directas vicecomiti Oxonie, majori et ballivis Oxonie, hoc mutato, quod ubi ponitur in primo brevi directo vicecomiti Cantebrigie "ad mandatum episcopi Elyensis," hic ponitur, "ad mandatum cancellarii et magistrorum Oxonie." Et ubi ponitur in brevi directo majori et ballivis Cantebrigie, "taliter vos gerentes in hac parte," ponitur hic, "in hoc et in aliis que predictos scolares contingunt."

[m. 13d.]

Mandatum est R. de Burgo, justiciario Hibernie, quod per portus et costeram maris Hibernie diligenter faciat explorare si Hamo Crassus et Benedictus clericus qui, ut rex audivit, profecti sunt in Hiberniam ut inpediant saisinam regis tam castrorum quam terrarum que fuerunt comitis W. Marescalli in Hibernia, ad quam saisinam perquirendam rex per literas suas eidem justiciario directas ut laboraret mandavit; et si ipsos vel alios, qui hujusmodi causa terram Hibernie ingredi presumpserint, invenerit, sine dilatione arestet eos donec rex aliud preceperit. Teste rege apud Glouc', x die Maii.

Et mandatum est Walerando Teutonico quod sic mandatum est dicto justiciario, et quod una cum eo de eorum adventu sollicitus sit et provideat eis resistendo et arestando, si possit, ne per eorum machinationem aliquid regi super predictis eveniat impedimentum.

Hibernia.—Nicholaus de Verdun attornavit Robertum de Verdun contra Nicholaum de Sarmelisfeld' et Aliciam uxorem ejus et Margaretam sororem ipsius Alicie petentes, de una carucata terre et dimidia cum pertinentiis in la Bretasch', et contra Walterum de Bosco petentem, de iij carucatis terre et dimidia in eadem villa, et in loquela etc. inter Willelmum le Rockere et Philippum de Nugent, qui vocavit ad warantiam eundem Nicholaum de warantia unius carucate terre in Dehorslepunt.

Mandatur vicecomiti Sumerset' quod per sacramentum xij legalium et discretorum militum de visneto de Stoford' et de Thrippe, fieri faciat perambulacionem inter terram Ricardi de Muscegros in Thrippe et terram Willelmi de Staford' in Stof', quia ipsi coram rege posuerunt se in perambulacionem illam. Et scire faciat justiciariis itinerantibus etc. per quas metas etc.

[m. 12d.]

Domino pape salutem. Quotiens nova nos perurgent negotia que sedis apostolice requirunt adminiculum, totiens ad ipsam, sub cujus protectione securi consistere debemus, sicut speramus, confugere necesse habemus. Cum igitur in grave prejudicium nostrum et regie dignitatis lesionem, qua predecessores nostri reges Anglie usi sunt et gavisi, jam contendant episcopi de terra nostra Hibernie ea nos libertate privare, qua nos et predecessores nostri soliti sumus, episcopis Hibernie decedentibus, episcopatuum suorum quamdiu vacaverint habere custodiam, et quod eorum tenentes decetero de placitis que per literas nostras deduci et terminari solent, a curia nostra justiciam non requirant; et ad hoc inpetrandum contra nos specialiter episcopum Limericensem destinaverint vel destinare proposuerint ad curiam; sanctitati vestre supplicamus attentius et devote quatinus per alicujus suggestionem aliquid contra nos inpetrare volentis nihil statui permittatis aut concedi, quod jura nostra ledat aut potestate solita in hac parte nos destituat, taliter preces nostras exaudientes quod contra persequentium nos machinamenta sub alis tuitionis vestre indempnes consistere gaudeamus. Teste rege apud Heref', xx die Maii.

Et mandatum est magistro R. de Cantilup', H. de Nafford', abbati de Cliva et Alexandro de Bassingburne quod hoc contra regem in curia volentibus impetrare viriliter resistant, ita quod ex hoc eorum fidelitatem et discretionem debeat habere commendatam. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Heref' quod in fide qua regi tenetur et sicut se ipsum diligit, non permittat quod aliquis de balliva sua, sive mercator sive alius, deferat vel deferri faciat victualia aliqua venalia ad partes Wallie infra potestatem Lewelini, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Heref', xx die Maii.

Eodem modo scribitur vicecomitibus Salopie et Staff', Wigornie, Glouc'; Radulfo de Mortuo Mari, Johanni filio Alani, quod non permittant quod aliqua victualia venalia illuc per mercatorem de terra sua vel alium; justiciario Cestr'.

Mandatum est vicecomiti Heref' quod in fide qua regi tenetur, nullo modo permittat quod aliquis de balliva sua infra libertatem prioris Leministr' vel alicujus alterius existens sive extra, vendat alicui Walensi vel det victualia aliqua, sive vestes, sive equos, sive aliquod genus armorum, vel aliquo modo succursum faciat eis de rebus predictis. Rex enim injunxit predicto priori viva voce et per bannum suum clamari fecit apud Leministr' quod infra libertatem suam id fieri non permittat, et si forte contra preceptum regis infra libertatem alicujus cujuscumque sit, id fieri perceperit, ipse vicecomes libertatem illam in manum regis capiat, donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Leministr', xxj die Maii.

Mandatum est vicecomiti Salopie quod per sacramentum xij legalium et discretorum militum de visneto de Slepe, Crugeton' et de Eyton', per quos rei veritas melius poterit inquiri, perambulacionem fieri faciat inter terram Henrici abbatis Salopie in Slepe et in Crugeton', et terram Petri de Eyton' in Eyton', ita quod perambulacio illa fiat per certas metas et divisas, quia ipsi abbas et Petrus posuerunt se coram rege in perambulacione illa; et scire faciat justiciariis ad primam assisam etc. distincte et aperte sub sigillo suo et per quatuor milites ex illis qui perambulacioni illi interfuerint, per quas metas et divisas perambulacio illa facta fuerit. Et habeat ibi nomina militum et hoc breve. Teste rege apud Wenl', xxv die Maii.

Eodem modo scribitur vicecomiti Devonie pro abbate de Dunekewell' et Willelmo de Wudeber' et Johanne de la Hurne de perambulacione facta inter terram ipsius abbatis in Hambir' et terram ipsorum Johannis et Willelmi in Wudeber'. Teste rege apud Oxoniam, xiij dic Julii.

War'.—Matildis uxor Hugonis de Otinton' attornavit ipsum Hugonem virum suum contra Thomam filium Ricardi tenentem, de una virgata terre in Haleford'.
Henricus de Oilly attornavit Henricum de Linguire et Thomam filium Roberti contra Hervicum Bagot petentem, de consuetudinibus etc. in Bubbehull.

Villa Oxonie.—Ricardus Coche attornavit Willelmum filium Hugonis contra Walterum Tulus et Willelmum de Brackel' et Matildem uxorem ejus tenentes, de uno mesuagio in suburbiis Oxonie.

Oxonia.—Matildis filia Simonis et Christiana soror attornaverunt Ricardum le Barbur contra Rogerum filium Radulfi et Johannem de Fen tenentes, de ij mesuagiis in Wulgarecot'.

[m. 11d.]

Suff'.—Simon filius Willelmi de Bramford' attornavit Willelmum de Flofford' in loquela etc. inter ipsum Simonem, Willelmum filium Willelmi, Robertum filium Willelmi et Johannem filium Willelmi petentes et Johannem filium Osberti tenentem, de viij acris terre in Sprouton'; et contra Osbertum filium Ade, Alexandrum filium Willelmi et Beatriciam filiam Roberti tenentes, de viij acris terre in Sprouton'.

Essex'.—Johanna Blunda attornavit Willelmum Herlicum contra Simonem Blundum tenentem, de xlviij acris terre in Botulvespirie, de xviij acris terre, l acris bosci et dimidia acra prati in Ginges Joberti.

Midd'.—Stephanus de Croy attornavit Ricardum de Lanc' contra Johannem de Trumpiton' de ij carucatis terre in Icham.

Honor Wal'.—Johanna uxor Ricardi de Argent' attornavit Galfridum Gernet et Alanum de Sancto Martino contra Ricardum de Porta petentem, de j una (fn. 1) virgata terre in Scotton'.

Berk'.—Matilda uxor Johannis de Suwere attornavit ipsum Johannem virum suum contra Radulfum Russel et Isabellam uxorem ejus et Nicholaum de Mol' et Hawisiam uxorem ejus tenentes, de tenemento in Upton'.

Norht'.—Egidius de Erdinton' attornavit Johannem Mar' contra Willelmum de Prestewald', de tenemento in Sutton'.

Norf'.—Prior de Binham attornavit Galfridum de Berchamsted' et Nicholaum de Egefeld' contra Walterum de Orkele et Aliciam uxorem ejus tenentes, de una carucata terre in Turseford'.

Footnotes

  • 1. Sic in MS.