Close Rolls, April 1228

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1902.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1228', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 1, 1227-1231, (London, 1902) pp. 98-104. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol1/pp98-104 [accessed 12 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, April 1228

Dominus rex, loco Walteri de Rumesye, qui est unus de coronatoribus domini regis, adhibuit Henricum Hoese tamquam socium ad itinerandum in comitatu Suhamt'. Et mandavit Thome de Muleton' et Roberto de Lexint' et sociis suis etc. in comitatu Suhamt' itinerantibus, quod ipsum Henricum loco ipsius Walteri ad hoc recipiat. Teste rege apud Rading', iiij die Aprilis.
Et mandatum est eidem Henrico quod unacum predictis justiciariis negocium domini regis intendat. Teste ut supra.

Rex Henrico de Trublevill' salutem. Litteras dilectorum et fidelium nostrorum majoris, jurate et communitatis de Baona nuper suscepimus ad nos transmissas, per quas, sicut nobis signatis, tres cives, P. de Seubill', P. de Manerved', et R. Reym' de Ganered' nobis presentaverunt ut per voluntatem nostram unum ex ipsis eis preficeremus in majorem. Quia vero, sicut ex tenore litterarum vestrarum intelleximus, quod datum est vobis intelligi, licet inde certi non fueritis, quod utilitati nostre expediret si Petrus de Subill' efficeretur major; mandavimus predictis majori, jurate et communitati Baione quod predictos tres cives vobis loco nostro presentent ut vos, vice nostra, unum ex ipsis, mediante eorum consilio, quem utilitati ville sue et honori et commodo nostro videritis magis profuturum, eis preficiatis in majorem. Vobis igitur mandamus rogantes quatinus, cum predicti tres cives vobis presentati fuerint, mediante consilio totius jurate et communitatis, talem eligatis qui ville nostre Baione fuerit utilis, et nobis in posterum fidelis. Teste rege apud Rading, iiij die Aprilis.
Et mandatum est predictis majori et juratis et communitati Baione quod predictos tres cives, loco domini regis, predicto Henrico de Trublevill' presentent ad unum ex ipsis, mediante eorum consilio, preficiendo eis in majorem, quem ipse Henricus et ipsi, de communi consilio inter se habendo, utilitati predicte ville et honori et commodo domini regis videbunt magis profuturum. Quia dominus rex mandavit predicto Henrico quod, cum predicti cives ei loco domini regis fuerint presentati, in utiliori domino regi et eis pro viribus suis, mediante consilio eorum, ville predicte provideat in majorem. Teste ut supra.

Gloucestr'. De perambulacione.—Hoc est veredictum militum juratorum de comitatu Glovernie de forestis inter partes illas que foreste remanent et que deafforestari debent, quorum hec sunt nomina, Thomas de Hunteley, Ricardus de Eston', Willelmus de Sclocheres, Henricus Ruffus, Henricus Droes, Gilbertus de Sipton, Oliverus de Berkel', Hugo Mustel', Ricardus de Throham, Willelmus de Heliun, Willelmus de Hida, Ricardus de Westbir'. Hec sunt mete et termini foreste de Den' ex antiquo tempore, scilicet ante tempus H. regis, avi H. regis filii regis J.; a ponte Glovernie ex parte occidentali per magnam stratam usque Newent, et inde per eandem stratam usque ad rivulum de Gorstley, et inde ascendendo eundem rivulum usque ad capud ejusdem rivuli, et ita per viam usque ad Bromesheff', et inde descendendo per eandem viam usque ad Aleton', et inde eadem via usque ad Wayam, et sic inter Wayam et Sabrinam usque ad pontem de Striguill'. Episcopus autem Herfordensis habet chaciam suam ex antiquo in bosco quodam qui vocatur Laxpeniard' infra predictam forestam. Comes autem Marescallus habet warennam suam ex antiquo, que appellatur warenna de Tudeham, et est in memorata foresta, et ibi potest capere coopertum quicquid de venacione inveniet. Dominus autem rex Johannes concessit Johanni de Munem' quendam boscum suum claudendum ad faciendum parcum, qui nondum includitur, et appellatur boscus ille Hodenach', et est in eadem foresta. In eodem autem comitatu ex alia parte Sabrine versus orientem, omnes bosci qui foreste sunt inter Gloverniam et Bristoll' fuerunt afforestati post primam coronacionem domini H. regis, avi H. regis filii domini Johannis regis, excepto parco domini regis de Alesweston', qui antiquitus fuit inclusus et debet includi per homines ejusdem provincie.

Rex baronibus et ballivis suis de Hastinges salutem. Sciatis quod placita de Quinque Portubus, que summonita fuerunt per preceptum nostrum apud Shipweyam a die Pasche in unum mensem anno regni nostri xij, coram M. de Pateshull et sociis suis justiciariis nostris itinerantibus, posuimus in respectum sine termino, quousque aliud inde preceperimus. Et ideo vobis mandamus quod a predicta die Pasche in unum mensem coram predictis justiciariis apud Shipweyam non veniatis, sicut summoniti fuistis per preceptum nostrum quod essetis ibidem coram eisdem justiciariis predicta die, quousque alia mandata a nobis inde receperitis. Teste rege apud Westmonasterium, xviij die Aprilis.
Eodem modo scribitur baronibus de Dovr', Sandwic', Heia, Rumenal.
Mandatum est baillivis de Jernem' et Dunewic' quod probis hominibus de Jernem' et Dunewic' hoc scire faciant, ne ad predictam diem veniant apud Shipweyam sicut dominus rex eis mandavit, quousque dominus rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Norhamt'.—Willelmus de Coyneres attornavit Ricardum de Clendon' contra abbatem Sancti Jacobi Norhamt', de catallis que idem Willelmus ab eo exigit ad valentiam xxx s.

Essex'.—Willelmus de Stutevill' attornavit Nicholaum de Acell' contra abbatem de Tyleteye de quodam muro prostrato in Wodeham.

Essex'.—Willelmus de Stutevill' attornavit Galfridum de Amberden' contra abbatem de Tyleteya de quodam muro prostrato in Wodeham.

Noting'.—Oliverus de Aencurt attornavit Johannem Cotum contra Adam de Rydewar' et Isoldam, uxorem ejus, de custodia Isabelle et Johanne, filiarum et heredum Willelmi de Sipton'.

Linc'.—Idem attornavit Robertum de Blanken' contra Robertum de Ailesbir' de custodia predictarum.
Hugo de Nevill' (fn. 1) attornavit Willelmum de Corlye contra Hugonem de Freskenay et Aliciam, uxorem ejus, petentes de feodo dimidii militis in Faldingworth'.
Mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Suhapt' quod assisas nove disseisine quas Beatricia de Beauvill', Willelmus de Brembisgat', et Robertus de Chinham arramiaverunt versus Henricum de Braibeof' de tenementis in comitatu Suhampton', si prius forte capte non fuerint, ponant in respectum de die in diem usque ad finem itineris sui, ut idem Henricus redire possit de partibus Penbr', ad quas comes Marescallus ipsum misit in nuncium suum; ita tamen quod assise ille capiantur ante recessum suum. Teste domino rege apud Westmonasterium, xxj die Aprilis, anno regni ejusdem xijo.

[m. 9d.]

Lanc'. De perambulacione.—Hec est perambulacio facta de foresta domini regis in comitatu Lanc' per preceptum domini regis per Willelmum Blundel, Thomam de Brethun', Adam de Bire, Willelmum de Tatham, Adam de Caupemanneswra, Adam de Mulineus, Gilbertum de Kellet, Paulinum de Gerstan, Patricium de Berwik', Henricum de Le, Grimbaldum de Hellale, Thomam de Bernil', qui dicunt quod tota foresta que fuit domini regis in comitatu Lanc' debet deafforestari secundum tenorem carte domini regis de foresta preter loca subscripta: in primis, Quernemor per has divisas; scilicet, sicut Lungleswic' se extendit versus Herlecate ex occidentali parte capitis de Quernemore, et sequendo Herlescat' in descendendo usque ad pontem de Musard', et sequendo le sicke in descendendo usque Fricbroc', sequendo Fricbroc' in descendendo usque in Lon', sequendo Lon' in ascendendo usque ad Heskehoubroc', sequendo Heskehoubebroc' in ascendendo usque ad Stokebrigg', sequendo Stokebrigg' in ascendendo usque ad Aukesden', sequendo sekee de Aukesden' in ascendendo usque ad siket qui est sub Ulvesweit, et de illo siket usque ad Scordac', et de Scordac' usque ad orientalem partem capitis de Brunesgare, sequendo Brunesgare in ascendendo usque ad summitatem capitis de Clochehoc, et de summitate capitis de Clochehoc usque ad capud Dameresgile, sequendo Dameresgile in ascendendo usque ad sichet qui est inter duas Waresherles, sequendo le siket usque ad Blomos, et de Blomos sequendo le siket usque in Gondouere, sequendo Gondour' in ascendendo usque ubi ductus de Littelfel' cadit in Gondouer', sequendo le siket in ascendendo usque ad massam sub Yveloteshevede, sequendo illam massam in ascendendo usque ad viam de Stokesweit, sequendo viam de Stokesweit in ascendendo usque ad Herlescat'. Et preterea extra has divisas dedit J. rex quandam partem illius foreste per cartam suam Mattheo Gernet et heredibus suis, reddendo inde dimidiam marcam annuatim, salva sibi venacione sua; et inde faciet dominus rex voluntatem suam. Et item preter Covere et Blesedale per has divisas, scilicet de capite de Caldre ex australi parte usque ad Hulvesty, et de Ulvessti sequendo usque ad summitatem capitis de Pirloc, et de summitate capitis de Pirloc sequendo le Mereclo in descendendo usque ubi le Merecloc cadit in Brok' ad Schorfinelees, sequendo Broc' in descendendo usque ad ductum in orientali parte de Wensnape, sequendo Wensnape in ascendendo usque ad Scogthole et de Scogesthol' usque ad Seuesti, sequendo Seuesti in descendendo usque in Calder, et sic sequendo Calder in ascendendo usque ad prenominatum Wulsty. Item, preter Fulewude per has divisas; scilicet, ab haya Rauenkel usque ad viam de Dunepul, et inde sicut ductus vadit ad Dupedale, et inde usque ad Lund ad capud superius, et inde sicut ductus de Dupedale vadit ad Fulwude, et inde sicut ductus ille cadit in Huctredescatei, et inde sicut via vadit ad Coleford inferius, et inde sicut ille cadit usque ad Cadileisahe, et inde usque ad hayam Raunekil, et homines de Preston' debent habere mairemium ad edificia sua et ad comburendum, et pasturam ad averia sua. Item, preter Toxstak' per has divisas, sicut ubi Hoskellesbroc cadit in Merese, et sequendo Haskelesbroc in ascendendo usque ad pratum Haghou, et de predicto prato usque ad Brummesho, sequendo le sike usque ad Brunlausie, et inde ex transverso per veteres turbarias in duas maras usque Lomberthorn', et de Lomberthorn' in descendendo usque ad Waterfal capitis de Hoterpol', sequendo Hoterpol' in descendendo usque Merese: et juxta has divisas dominus rex Johannes posuit Smethesdune cum pertinentiis in forestam, et dedit in excambio Thingwell' cuidam pauperi in vico, et inde faciat dominus rex voluntatem suam. Item, preter buschum de Derby per has divisas: scilicet, de Brodehapeltre in Harumcar, et sic per medium Car usque ad Hasellenhirste, et sic ubi semita exit de nemore usque super Lungle que se extendit de Derby versus Kyrkeby, et sic ultra Lungle in Mukebrok', et ascendendo per Mukebrok' usque ad Thrunchorndalebrok' et sic ascendendo usque ad planum de Thingwalacres. Vicine ville habent communam de herbagio et aliis in predicto bosco, et homines de Derby habent omnia necessaria in illo bosco. Item preter Burtoneswod' per has divisas; scilicet, de Hardesty usque ad Sanky, et de Rauuesneslake usque ad Bradelesbroc': ita quod Willelmus Pincerna et heredes sui habent communam pasture et instauri et pessonam porcis suis, et mairemium ad castellum suum de Werineton' et ad edificia sua et ad comburendum.
Memorandum quod irrotulantur inquisitiones in hoc rotulo de comitatibus Glouc' et Lanc', et in rotulo de anno xjo irrotulantur inquisitiones de comitatibus de comitatibus (sic) Notingham, Leic', Rotel', et Huntind', et reddite fuerunt integre perambulatoribus.

Stafford'. Pro revocacione perambulacionis.—Rex vicecomiti Stafford' salutem. Scias quod milites perambulantes de perambulacione foreste facta in comitatu tuo cognoverunt coram nobis quod ipsi in perambulacione illa transgressi sunt, decepti ex eo quod breve nostrum de perambulacione illa facienda illis transmissum, continebat quod ipsi deafforestarent omnes boscos quos H. rex, avus noster, afforestavit, et non excepit eos qui ante tempus suum foresta fuerunt, et quos ipse postea ad forestam revocavit, unde credebant quod tam deafforestandi fuerunt bosci quos ipse ad forestam revocavit, quam illi quos de novo afforestavit. Dicunt enim quod tota foresta de comitatu predicto, quam ipsi in perambulacione sua predicta modo deafforestaverunt, afforestata fuit ante tempus prefati avi nostri, et cum esset in guerra regis Stephani destructa, iterum fuit per eundem avum nostrum ad forestam revocata, sicut fuit tempore H. regis avi sui. Et ideo tibi precipimus quod clamari facias per totam ballivam tuam quod foresta custodiatur per eosdem terminos et metas quibus custodita fuit tempore domini J. regis, patris nostri, ante guerram motam inter ipsum et barones suos Anglie. Et firmiter prohiberi facias quod ullus in eadem foresta forisfaciat de viridi vel venacione contra assisam foreste nostre, et quod archus et sagitte et leporarii et bracheti penitus inde amoveantur. Teste rege apud Westmonasterium, xxiiij die Aprilis.

Wigornia et Surr'. Pro eodem.—Eodem modo scribitur vicecomitibus Wigornie et Surr'.

Salopia. Pro codem.—Eodem modo scribitur vicecomiti Salopie, apposita tamen hac clausula, "excepto bosco Thome de Costentin', qui est inter chiminum quod tendit de Lecton' versus Rustem' et aquam Sabrine, qui post primam coronacionem predicti avi nostri afforestatus fuit et debet esse extra forestam."

Essex'. Pro eodem.—Eodem modo scribitur vicecomiti Essex', apposita hac clausula, "excepto hundredo de Thendrig' quem rex H. avus regis, de novo afforestavit."

Norhamt'. Pro eodem.—Eodem modo scribitur vicecomiti Norhamt', apposita hac clausula, "exceptis quibusdam partibus quas H. rex, avus noster, de novo afforestavit de eodem comitatu per hac (sic) metas subscriptas; scilicet, quicquid est ex occidentali parte de ponte de Hauerberg', sicut chiminum quod vocatur Bedeford' Weye extendit se usque ad pontem de Eringworth', et sic per idem chiminum usque ad crucem que stat in divisa camporum de Hetherington' et Keilmers, et inde per eandem divisam usque ad ductum qui descendit inter Maydewell' et Dracton', et sic descendendo per eundem ductum usque ad pontem de Brambton', et sic per aquam descendendo ex occidentali parte de Norhamt' usque ad pontem australem ejusdem ville, et inde sicut chiminum se extendit versus Brackel' extra gayle usque ad pontem de Slapton', et sic per idem chiminum per mediam villam de Brackel' quantum comitatus Norhamt' durat versus Goldewell'. Dicunt etiam quod dictus H. avus noster, afforestavit quicquid est in predicto comitatu inter comitatum Hunted' et aquam de Nen' usque ad boscum qui vocatur Hurnewud,' qui est antiqua foresta."

Suthamt'. De eodem.—Rex vicecomiti Suhampt' salutem. Scias quod milites de perambulacione foreste facta in comitatu tuo cognoverunt coram nobis quod ipsi in perambulacione illa transgressi sunt, decepti ex eo quod breve nostrum de perambulacione facienda eis transmissum, continebat quod ipsi deafforestarent omnes boscos quos H. rex, avus noster, afforestavit, et non excepit eos qui ante tempus suum foresta fuerunt, et quos ipse postea ad forestam revocavit; unde credebant quod tam deafforestandi fuerunt bosci quos ipse ad forestam revocavit, quam illi quos de novo afforestavit. Dicunt etiam quod tota balliva Johannis de Venuz est antiqua foresta, excepto bosco de Netham quem predictus H. rex, avus noster, afforestavit. Dicunt etiam quod foresta de Halla Haroldi et tota balliva de Porecestr' est antiqua foresta, et tota balliva Willelmi Brigwerr similiter, et tota balliva que fuit Walteri Walrand' similiter, excepto bosco de Denewode, et tota balliva Michaelis de Columbar' similiter, exceptis brullis qui sunt ex australi parte aque de Anne. Dicunt etiam quod balliva que fuit Galfridi de Baggeset' est similiter antiqua foresta, exceptis terris et boscis qui sunt inter Crundel' et Wintoniam. Et tota balliva Gileberti de de (sic) Everel' est antiqua foresta, exceptis boscis subscriptis; scilicet, Stewenore, Pappenholt, brullio abbatisse Wintonie, qui pertinet ad villam de Ichne, et Musholt qui pertinet ad Stiveton' et brulliis de Mucheldovr' et Hagewod' Henrici de Brayboef, et bosco de Upton' et Shewic, quos predictus H. rex, avus noster, de novo afforestavit. Dicunt etiam quod la Wesse cum pertinentiis suis est antiqua foresta, et Witingele et boscis (sic) de Kingescler' similiter, et residuum ballive de Witingele fuit de novo afforestatum. Et ideo tibi precipimus quod sine dilatione clamari facias per totam ballivam tuam, quod foresta custodiatur per eosdem terminos et easdem metas per quas custodita fuit tempore J. regis, patris nostri, ante gwerram motam inter ipsum et barones suos Anglie, exceptis partibus predictis, quas dominus H. rex, avus noster, afforestavit; et firmiter prohiberi facias quod nullus in eadem foresta de viridi vel venacione forisfaciat contra assisam foreste nostre, et quod arcus et sagitte, bracheti et leporarii inde penitus ammoveantur. Teste me ipso apud Westmonasterium, xxviij die Aprilis, anno xijo.

Wylts'. Pro eodem.—Rex vicecomiti etc. vicecomiti Wiltis' etc. Eodem modo scribitur ut supra, usque ad clausam que incipit, "dicunt etc." Dicunt enim quod tota ballia de Savernak', que fuit antecessorum Gaufridi Sturmi et aliorum forestariorum de feodo de eadem foresta, est antiqua foresta, exceptis tantummodo boscis et terris que sunt ex aquilonari parte regie strate que tendit ad domum leprosorum de Hungerford' versus Merleberg', usque ad puteum Willelmi de Putelal que est in eadem strata, et in divertendo usque ad portam predicti Willelmi, et sic extransverso collis usque in aquam de Kenite apud Stutescumb'; que quidem terre et bosci afforestata fuerunt de novo post primam coronaciouem H. regis, avi nostri, et debent esse extra forestam. Dicunt etiam quod ballia de Bradeleg', que fuit Thome de Sanford', antiqua foresta est infra has metas subscriptas; scilicet, de Eton' monalium de Godestouwe per ductum Werfe usque Spersolt, et de Spersolt ascendendo ductum qui vadit usque Lidiart Rogeri de Elsfford', et de Lidewarte per eundem ductum usque Antidoure, et de Didoure et deorsum usque ad locum ubi Garsceburn' cadit in Tideur, et de Tidoure desursum Garseburn' usque ad molendinum desursum Garsedon', et de eodem molendino desursum usque ad Cherleton', et de Cherleton' per eundem ductum usque ad Bradenebroc', et de Brad' deorsum usque ad fontem de Haltestan' qui cadit in Tamisiam, et sic per Tamisiam usque Eton' ubi Werffe cadit in Tamisiam, et quicquid est in (sic) extra predictas metas in hac ballia, afforestatum fuit post primam coronacionem predicti avi nostri. Dicunt etiam quod balliva de Melksham et de Sipeam est antiqua foresta infra has metas subscriptas: scilicet, de villa de Caln' per regiam stratam que tendit ad Divisas et quicquit tendit ad Divisas et ad Rodes per aquam de Rodes usque in aquam de Semet', et per Semnet' usque in aquam de Avene, et sic ascendendo per Aven' usque ad locum ubi aqua de Melkeden' (fn. 2) cadit in Aven', et sic ascendendo aquam de Melkeden' usque ad villam de Caune, et quicquid est in hac ballia extra predictas metas fuit afforestatum post primam coronacionem predicti avi nostri et debet esse extra forestam. Dicunt etiam de ballia que fuit Philippi de Lya, quod quatuor maneria domini regis scilicet, Heitrebir', Wermenistr', Westbir' et Mera, cum boscis suis et aliis pertinentiis, et quicquid est in Wiltes' de Selewode, et quicquid est ex occidentali parte de Senesresse versus Mera in Wiltis' usque Stepelknoel', et inde per magnum chiminum quod vadit versus Saftesbir', quicquid est ex occidentali parte illius chimini in Wilt . . m' in Wiltis' est antiqua foresta, et residuum ballie illius afforestatum fuit. Dicunt etiam quod ballia de Gravenig' est (fn. 3) antiqua foresta sicut fuit perambulata, et tota ballia que fuit Walteri Walerand', in Wiltis' est antiqua foresta, et tota ballia que fuit Elie Croc in eodem comitatu similiter. Et ideo tibi precipimus ut supra in perambulacione in comitatu Suhampt'.

[m. 8d.]

Buking'.—Ricardus de Ailesbir', capellanus, attornavit Radulfum Lotrer' contra Luciam, que fuit uxor Willelmi filii Nigelli, de uno mesagio in Ailesbir', et contra Willelmum Moun, de quarta parte unius mesagii in eadem villa.

Kancia.—Stephanus Haringod attornavit Malgerium de Langebrig' contra comitissam de Augo de terra in Eleham et Bulsinton'.

Surr'.—Prior de Suwerk' attornavit fratrem Reginaldum de Suwerk' contra Ricardum de Bockele de catallis que idem Ricardus exigit ab ipso priore.

Eboracum.—Galfridus de Bavent' attornavit Johannem de Houeden et Willelmum de Lekeburn' contra Stephanum de Mesnil de sex acris terre cum pertinentiis in Aldewerke.

Leic'.—Hugo de Thokeb' attornavit Willelmum de Holt' contra Philippum filium Hugonis petentem, de dimidia bovata terre in Medburn'.

Cantebrigia.—Rogerus de Quency attornavit Willelmum Marescallum et Henricum de Fassinton contra Willelmum de Berton' de terra in Newenham, unde Rogerus de Fassinton vocavit ipsum Rogerum ad warantum.

Eboracum.—Stephanus de Mesnil' attornavit Walterum le Bretun contra abbatem de Begheland' et Galfridum de Bavent, de pastura inter Wucherbrugg' et Schugedale et de terra in Aldewerk'.

Footnotes

  • 1. Corrected from Rogerus de Middelton'.
  • 2. Corrected from "Melksham."
  • 3. Corrected from "fuit."