Close Rolls, April 1257

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, April 1257', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 127-129. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp127-129 [accessed 20 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, April 1257

Pro episcopo Bathoniensi.—Mandatum est vicecomiti Sumers' quod demandam quam facit W. Bathoniensi et Wellensi episcopo per mandatum regis de l. marcis, ad quas amerciatus fuit in curia regis versus Rogerum abbatem Glaston', de quibus idem episcopus, ut dicitur, habet quietanciam a predecessoribus regis, ponat in respectum quousque rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Westmonasterium v. die Aprilis.

Memorandum quod Hugo de Vivon' recognovit se acquietaturum Bernardum de Villa Honoris de undecim marcis versus Bonum Runcinum et Perceval, mercatores, et socios suos in festo Sancte Trinitatis proximo futuro sub pena quinque marcarum ad operacionem regis Westmonasterii: et idem Hugo refundet eidem Bernardo omnes expensas quas sustinuerit occasione dicte pecunie non solute, si terminum predictum non observaverit; et ad solucionem predictam fideliter observandam obligat terras suas et catalla sua, ita quod rex per ballivos suos denarios predictos levari faciat ad opus predictorum mercatorum, si terminum predictum non observaverit. Teste rege apud Westmonasterium x. die Aprilis.
Solvit et quietus est per recongnicionem Henrici de Luca, socii Bonruncini.

[m. 9d.]

De perambulacione.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod assumptis etc. fieri faciat perambulacionem inter warennam R. comitis Cornubie in regem Romanorum electi de Balton' (sic) et warennam Johannis de Warenn' de Gymingham: quia tam predictus Ricardus quam idem Johannes posuerunt se coram rege in perambulacione illa: et scire faciat justiciariis etc. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Aprilis.

De terra replegianda.—Thomas filius Ricardi de Asseby venit (coram (fn. 1) ) rege die Lune in ebdomada Pasche et petiit terram suam et Emme uxoris ejus in Hanyton replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Simonem filium Herberti. Et mandatum est justiciariis de banco etc. Teste ut supra.
Willelmus de Greynvyle venit eodem die et petiit terram suam in Esynton' ei replegiari, que capta etc. versus Emmam la Levedy. Et hoc mandatum est justiciariis de banco etc.
Willelmus filius Gerardi venit coram rege die Mercurii post clausum Pascha replegiaturus terram suam in Offord Cluyny que capta etc. propter defaltam etc. versus Rogerum le Charpenter et Isabellam uxorem ejus. Et hoc mandatum est justiciariis de banco.

Pro Waltero de Baskervyle.—Walterus de Baskervyle, qui de licencia regis proficiscitur ad partes Alemannie cum Ricardo in regem Alemannie electo, de concessione regis constituit Johannem de Abernun et Baldewinum de Hawe procuratores suos, dando eis potestatem atornandi loco suo atornatum vel atornatos ad lucrandum etc. in omnibus loquelis predictum Walterum tangentibus, motis et movendis ab octabis Pasche anno etc. xlj. usque ad festum Sancti Michaelis ejusdem anni et ab eodem festo in unum annum completum. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Aprilis.

Pro Ada de Basing.—Memorandum quod Petrus Braunche recognovit se debere Ade de Basing, civi London', xxv. libras solvendas eidem Ade in domo sua London' in festo Sancti Egidii anno etc. xvj°. ita quod nisi terminum illum observaverit, idem Petrus concessit quod rex pecuniam predictam per ballivos suos de terris ejusdem Petri levari faciat ad opus predicti Ade, una cum expensis et dampnis que sustinuerit occasione dicte pecunie non solute. Teste ut supra.

De quadam littera tradita in garderoba regis.—Memorandum quod die Dominica in octabis Pasche anno etc. xlj°. tradita fuit Petro de Winton', clerico garderobe regis, quedam littera patens R. in regem Romanorum electi de confederacione inter eundem electum et regem Anglie. Teste rege apud Merton' xv. die Aprilis.

Pro Willelmo de Horsenden'.—Quia Willelmus de Horseden' est in servicio filii regis in Wallia, mandatum est vicecomiti Hertford' quod demandam, quam ei facit pro turno suo et pro sectis ad comitatus vel hundredos, ponat in respectum a festo Pentecostes proximo futuro in unum annum. Teste rege apud Merton xvij. die Aprilis.

Pro Ada de Cestreton'.—Memorandum quod Adam del Broc de Knesworth recognovit coram rege die Veneris post septimanam Pasche anno etc. xlj. apud Merton' se recepisse de Adam de Cestreton', clerico, vj. marcas quas ei debuit pro quadam domo quam idem Adam de Cestreton' emit de predicto Adam del Broc in villa de Cruce Roesie et ipsum Adam de Cestreton' quietum clamavit de sex marcis predictis. Teste ut supra. Per Walterum de Merton'.

Pro Nicholao de Crioyl'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Monstravit nobis dilectus et fidelis noster Nicholaus de Cryoll', quod, cum dudum dedissemus in mandatis Reginaldo de Cobham, vicecomiti nostro Kanc', per breve nostrum de Computabitur, quod de firma comitatus sui habere faceret eidem Nicholao triginta et septem libras et sexdecim solidos qui ei restiterunt reddendi de arreragiis stipendiorum suorum de tempore quo fuit in servicio nostro in Wasconia, se tercio militum, videlicet a die Pasche anno regni nostri xxxiij°. usque ad diem Sabbati proximo ante festum Sancti Laurencii anno eodem, sicut per inspeccionem rotulorum cancellarie nostre nobis constat; et pecuniam illam dicto Nicholao liberasset, ac ipsa pecunia eidem vicecomiti ad scaccarium nostrum per breve illud sit allocata, dictus vicecomes pecuniam illam nunc exigit a prefato Nicholao per summonicionem scaccarii nostri et ipsum ad solucionem ejusdem distringit. Et ideo vobis mandamus quod, si ita est, ipsum Nicholaum pro predictis xxx. et vij. libris et xvj. solidis quietum esse faciatis. Teste etc.

De terra replegianda.—Willelmus de Horsewode venit coram rege die Veneris post clausum Pascha ex parte Matillidis que fuit uxor Galfridi de Sancto Martino, et petiit terram ipsius Matillidis in Hesinton' ei replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Emmam de la Rokele, ut dicitur. Et hoc mandatum est justiciariis de banco. Teste rege apud Merton' xx. die Aprilis.
Rogerus le Clerc de Fodringeye venit eodem die replegiaturus terram suam in Fodringeye, que capta etc. versus Aviciam que fuit uxor Radulfi le Mercer. Et hoc mandatum est justiciariis de banco. Teste.

Pro Johanne le Deneys.—Memorandum quod, cum orta esset contencio inter Simonem de Insula, militem, dominum de Loxton', ex una parte, et Johannem le Deneys dominum de Sippelade, ex altera, super metis et divisis inter terram predicti Simonis in Loxton' et terram prefati Johannis in Sippelade: ac postea contencio illa inter eos de consensu partium in hunc modum conquievisset, videlicet quod utraque pars per quoddam cirografum inde inter eos confectum obligavit se personaliter esse in curia regis in quindena Pasche anno etc. xlja. ad ponendum se in unam perambulacionem et ad impetrandum inde breve regis prout in cirograffo predicto plenius continetur: predictus Johannes le Deneys in dicta quindena Pasche comparuit coram rege facturus super premissis juxta tenorem obligacionis sue predicte; et prefatus Simon non comparuit, nec per se, nec per attornatum seu procuratorem. Teste rege apud Merton' xxiiij. die Aprilis.

Footnotes

  • 1. coram omitted in MS.