Close Rolls, January 1259

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1259', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 354-357. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp354-357 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, January 1259

1259.

Pro Galfrido filio Eve.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Not' in pleno comitatu coram custodibus placitorum corone rex fieri precepit, quod unum mesuagium cum pertinenciis in Not' quod Henricus le Hunte tenuit, qui pro felonia quam fecit suspensus fuit, extitit in manu regis per unum annum et unum diem et quod mesuagium illud tenuit de Galfrido filio Eve de Suaynton' et Agneta uxore ejus; mandatum est predicti vicecomiti quod eisdem Galfrido et Agnete de dicto mesuagio cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Merton' primo die Januarii.

Pro executoribus Godefridi de Aunho.—Mandatum est escaetori regis Somers' quod, accepta securitate ab executoribus testamenti Godefridi de Aunho defuncti de debitis regi reddendis, si que idem G. regi debebat die que obiit, permittat executores suos habere liberam administracionem de omnibus bonis ipsius defuncti ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum escaetori Wiltes'. Teste ut supra.

De lampredis cariandis ad regem.—Mandatum est ballivis Glouc' quod omnes lampredas et salmones quos Mathias Bezill', constabularius castri Glouc', capi facit ad opus regis in gurgitibus regis qui sunt in custodia sua, et quos eis liberabit per preceptum regis, recipiant et eos ad regem et reginam particulatim cariari faciant prout eos capi contigerit. Et, cum rex sciverit custum etc. faciet eis allocari. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Januarii.

Pro abbate de Burgo.—Rex de ccc. marcis, per quas abbas de Burgo Sancti Petri finem fecit cum rege pro servicio suo quod regi debuit in ultimo exercitu Wallie et pro scutagio suo habendo, perdonavit eidem abbati c. marcas pro diversis expensis quas fecit in eundo versus Scotiam per plures vices et alibi in servicio regis, et de residuis cc. marcis solvit idem abbas in garderoba regis nonies viginti marcas, et de residuis xx. marcis rex dedit ei respectum usque ad quindenam Pasche proximo venturam, eo quod abbas credit illas xx. marcas solvisse in garderoba regis vel ad scaccarium ut dicit. Et mandatum est baronibus de scaccario quod de predictis cixxx. marcis ipsum abbatem quietum esse et de residuis xx. marcis terminum illum habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Januarii.

De vinis mittendis usque Wind'.—Mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis Lond', quod de vinis que cepit ad opus regis in balliva sua liberet vicecomitibus Lond' xv. dolia carianda usque Winds' et ponenda in celario regis ibidem, sicut rex eis injunxerit. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est constabulario castri de Farnham quod permittat Hugonem de Candovere et Willelmum Luvel, venatores regis, capere in parco de Farnham xxx. damas ad opus regis et de sale et cariagio provideat ad denarium regis. Teste etc.

De vinis ad opus regine.—Quia rex dedit regine illa xxxiiijor. dolia vini que nuper venire fecit de Sancto Botulpho usque ad Burgum Sancti Petri et que per vicecomitem Hunt' cariari precepit per aquam usque Cantebr' et postea per terram usque Warr', mandatum est eidem vicecomiti quod illa vina liberet Ricardo de Ewell' carianda ad opus regine quo ipsa ei injunxerit. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Januarii. Per E. de Argentem et Imbertum Pogeys senescallos.

Pro Rucco Cambii et sociis suis.—Mandatum est justiciariis Judeorum quod de bonis et catallis que fuerunt Elie le Eveske, quondam Judei, per visum H. le Bigot justiciarii habere faciant Rucco Cambii et sociis suis, civibus et mercatoribus Florencie, lxx. marcas pro jocalibus que dictus Elyas eis impignoravit, et que rex ad opus suum retinuit, et que liberata sunt in garderoba regis Albrico de Fescamp' et Petro de Winton'. Teste rege apud Westmonasterium x. die Januarii.

De gaola castri North' reparanda.—Quia Radulfus Basset constabularius castri North' regi significavit quod gaola castri predicti adeo debilis est et confracta quod latrones in eo non potest custodire; mandatum est vicecomiti North' quod per visum ipsius constabularii sine dilacione reparari faciat gaolam predictam reparacione qua necessario indiget. Et custum etc. rex faciet ei allocari. Teste ut supra.

De damis datis.—Quia Nicholaus de Coggenho non habuit tres damos quos rex ei dederat in foresta de Witlewode anno preterito, sicut dicit, mandatum est custodi foreste de Salceto quod in eadem foresta faciat habere eidem N. tres damas pro illis tribus damis nisi illos prius habuerit. Teste rege apud Westmonasterium x. die Januarii.

Rex cepit homagium Ricardi Corbrond, filii et heredis Reginaldi Corbrond, de omnibus terris et tenementis que idem Reginaldus tenuit de rege in capite, et ei reddidit terras illas et tenementa: et mandatum est escaetori in comitatu Salop' quod de omnibus terris et tenementis que predictus Reginaldus tenuit de rege in capite in balliva sua et de omnibus aliis terris et tenementis de quibus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit, et que occasione mortis sue cepit in manum regis, eidem Ricardo plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Merton xiij. die Januarii. Non dat relevium qui (sic) J. Maunsel habuit custodiam terre sue de dono regis.

Pro fratribus hospitalis de Ospreng'.—Quia hospitale Sancte Marie de Ospreng' est de fundacione regis et pauperes in eo degentes nichil habent ad sustentacionem suam nisi de bonis regis, mandatum est Stephano ballivo de Ospreng' quod domum illam cum pertinenciis, quam Johannes de Bordon', qui pro felonia quam fecit regnum regis abjuravit, de magistro et fratribus predicti hospitalis tenuit in Ospreng' pro iiijor. marcis annuis ad feodi firmam et quam occasione felonie predicte idem ballivus cepit in manum regis, eisdem magistro et fratribus sine dilacione deliberet ad disponendum inde prout domui sue magis viderint expedire. Teste rege apud Cantuar' xxiij. die Januarii.

De ponendo per ballium.—Robertus Aylwaker, captus et detentus in prisona regis de Brembel pro morte Johannis le Mouner unde appellatus est, habet breve vicecomiti Sussex quod ponatur per ballium. Teste rege ibidem xxviij. die Januarii.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Eyvyle, justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta de Shirewode faciat habere Margarete comitisse Linc' vj. damas de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Henricus Aze, detentus in prisona regis Cantebr' pro morte cujusdam hominis ignoti unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Cantebr' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Glouc' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Mathie Bezill' unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Judea Russel.—Rex per finem xx. talentorum auri factum cum rege ex parte Judee uxoris Abrahe Russell' quondam Judei de Wilton' perdonavit eidem Judee sectam que ad regem pertinet pro fuga quam fecit cum prefato Abraham viro suo extra regnum regis pro fraude et malicia quam idem Abraham et Willelmus Isemberd, quondam major Wilton', commiserunt, pro qua idem Willelmus fuit suspensus: et rex pacem suam eidem Judee inde concessit ita quod in regnum regis revertatur et ibidem moretur. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsam Judeam occasione dicte fuge aut transgressionis, quam predictus Abraham vir suus fecit, non occasionent aut gravent. Teste ut supra. Per H. le Bigod, justiciarium.

De ponendo per ballium.—Henricus Tristram, captus et detentus in prisona regis Wilton' pro morte Henrici Wiking' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Wilt' quod ponatur per ballium. Teste.