Close Rolls, February 1259

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1259', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 357-366. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp357-366 [accessed 20 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, February 1259

Willelmus Mildefeud et Juliana uxor ejus, detenti in prisona regis Eboraci pro morte cujusdam hominis et mulieris ignotorum unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Ebor' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Westmonasterum iij. die Februarii.

Pro Willelmo de Grey.—Ostensum est regi ex parte Willelmi de Grey quod, cum quidam garcio Alexandri Luterel adaquaret equm ejusdem Alexandri in stagno molendini de Hokenhale, idem garcio de predicto equo cadens in eodem stagno submersus fuit ut dicitur, et, quia idem equs deodatus est regi secundum legem Anglie occasione predicta, mandatum est vicecomiti Not' et coronatoribus ejusdem comitatus quod predictum equm apreciari faciant et ipsum equm pro precio illo eidem Willelmo habere faciant, accepta prius ab eo securitate ad respondendum de precio illo coram justiciariis ad primam assisam cum in partes illas venerint. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Februarii.

De maeremio ad operaciones de Lutegaresh'.—Mandatum est Avicie de Columbariis, custodi foreste de Cetta, quod in eadem foresta faciat habere visoribus operacionum regis de Lutegaresh' maeremium quantum necesse fuerit ad quindecim milia cindularum inde facienda ad cooperturam camere regis ibidem. Teste ut supra.

Pro civibus Wigornie.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod de fine quaterviginti et decem marcarum, quem cives Wigornie dudum fecerunt nobiscum pro returno brevium nostrorum et aliis libertatibus habendis, iidem cives solverunt in garderoba nostra die Veneris proxima post festum apostolorum Philippi et Jacobi anno regni nostri quadragesimo Artaldo de Sancto Romano, tunc custodi ejusdem garderobe, quadraginta et quinque marcas et die Sabbati post festum Sancti Michaelis in Monte Tumbe anno eodem quadraginta et quinque marcas; iidem eciam cives solverunt in eadem garderoba prefato Artaldo die Veneris proxima post festum Sancti Johannis ante portam Latinam anno rengni nostri quadragesimo primo quadraginta marcas, per quas finem fecerunt nobiscum pro habenda libertate quod non arestentur pro aliquo debito de quo fidejussores aut principales debitores non extiterint, testificatas per Albricum de Fiscampo et Petrum de Winton', clericos predicte garderobe. Et ideo vobis mandamus quod predictos cives de prefato fine quaterviginti et decem marcarum et de predictis quadraginta marcis quietos esse faciatis. Teste me ipso apud Westmonasterium vij. die Februarii anno regni nostri.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Hugonem le Franceys et Johannem le Naper, servientes regis, ad capiendum in foresta Essex decem damas ad opus regis contra instans festum Carniprivii. Et mandatum est Ricardo de Muntfichet, custodi foreste Essex, quod eosdem servientes regis ad hoc admittat et eis ad predictas damas capiendas auxilians sit et consulens. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Januarii.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod in eadem foresta faciat habere Fratribus Minoribus Suthamt' sex robora ad focum suum, ubi ea melius et commodius habere possint, de dono regis.

De prisone liberando ballivis Oxonie.—Mandatum est ballivis Oxonie quod Robertum Lanrot, captum pro morte Agathe uxoris sue, quam ballivi regis de Blokesham eis liberabunt, recipiant et in prisona regis Oxonie salvo custodiri faciant, donec aliud inde mandatum habuerint. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Februarii anno regni regis xliij.

Pro Johanne filio Ranulphi.—Quia constat regi per inquisicionem quam per vicecomitem Wiltes fieri precepit in pleno comitatu coram custodibus placitorum corone regis quod unum mesuagium cum pertinenciis in Wylton', quod Willelmus Isumbert, qui pro fraude et malicia quam fecit et (sic) suspensus fuit, extitit in manu regis per unum annum et unum diem et quod mesuagium illud tenuit de Johanne filio Ranulphi de Bedeford, mandatum est vicecomiti Wiltes' quod eidem Johanni de predicto mesuagio cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De bremis datis.—Mandatum est vicecomiti Ebor' quod in vivario de Fosse faciat habere Ricardo de Stiventon' iiij. bremas matrices de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium x. die Februarii.

Pro Rogero de Thork'.—Quia rex dedit Rogero de Thork' unum dolium vini, cum rex ultimo esset apud Eboracum pro nuptiis M. regine Scocie, filie sue, de vinis regis que ibidem post recessum suum remanserunt, rex remisit eidem Rogero xla. solidos que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii pro dolio predicto. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Rogerum de predictis xla. solidis quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Philippo Basset.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum scaccarii sui quod Simon de Herunvyle nichil tenuit de rege in capite per quod custodia terrarum suarum ad regem pertinet, et quod tenuit feodum dimidii militis cum pertinenciis in Wodenebyr' de Philippo Basset et Ela comitisse Warr', uxore ejus, eo quod servicium suum de predicto feodo dimidii militis assignatum fuit eidem comitisse in dotem de feodis que fuerunt Henrici de Oylly, rex reddidit eisdem Philippo et Ele custodiam feodi predicti cum omnibus pertinenciis suis. Et mandatum est Philippo de Legh, escaetori in comitatu Staff', quod eisdem Philippo et Ele de custodia predicti feodi cum pertinenciis sine dilacione (fn. 1) faciat habere cum omnibus inde perceptis de tempore quo illud occasione mortis predicti Simonis cepit in manum regis. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Februarii.

Pro Reg' (sic) Hervy.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Wilt' in pleno comitatu in presencia coronatorum ejusdem comitatus fieri precepit, quod unum mesuagium cum pertinenciis quod Willelmus Isumberd, qui pro felonia quam fecit suspensus fuit, tenuit in Wilton', extiterunt in manu regis per unum annum et unum diem, et quod mesuagium illud tenuit de Radulfo Hervy; mandatum est predicto vicecomiti quod eidem Radulfo de predicto mesuagio cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Henrico versificatore.—Petrus de Gisorc', camerarius London', in estate ultimo preterita liberavit per preceptum regis magistro Henrico versificatori unum dolium vini de duobus doliis que rex ei concessit per annum ad sustentacionem suam: et mandatum est baronibus de Scaccario quod eidem Petro illud dolium vini allocent. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Februarii.

De ponendo per ballium.—Ranulphus prior de Abburbur', Laurencius de Abberbur', frater Jordanus de Abberbur' et frater Willelmus de Abberbur', capti et detenti in prisona regis Salop' pro morte Kennthreth' le Forester unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Salop' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est constabulario castri (fn. 2) regis apud North' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Hugoni le Despenser unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Matheo de Bimberton'.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per vicecomitem Wiltes' in pleno comitatu in presencia coronatorum ejusdem comitatus fieri precepit, quod unum mesuagium et duodecim acre terre cum pertinenciis, que Willelmus Isemberd, qui pro felonia quam fecit suspensus fuit, tenuit in Bimberton', extiterint in manu regis per unum annum et unum diem; et quod mesuagium illud et terram tenuit de Matheo de Bimberton'; mandatum est predicto vicecomiti quod eidem Matheo de predictis mesuagio et terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra xij. die Februarii.

De gaola regis North' reparanda.—Mandatum est constabulario castri North' quod de lignis nuper per ventum prostratis in parco regis North' faciat vicecomiti North' maeremium quantum necesse fuerit ad gaolam regis castri predicti inde reparandam et, si ligna illa ad hoc non sufficiant, tunc de quercubus in eodem parco faciat habere eidem vicecomiti maeremium sufficiens ad reparacionem gaole predicte. Teste ut supra.

De jocalibus regis custodiendis.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod jocalia regis aurea et argentea que sub sigillis Johannis Maunsell' et Eduuardi de Westmonasterio impignorata fuerunt Paulino Albertini, Ermineo Erminei et sociis suis cambii et mercatoribus (fn. 3) Sen' pro quingentis et la. libris argenti, et que ab eisdem mercatoribus, soluta eis pecunia illa, per preceptum regis receperunt, predicti thesaurarius et camerarii sine dilacione liberent Albrico de Fiscaump et Petro de Winton', clericis garderobe regis, custodienda in eadem garderoba. Teste ut supra.

[m. 12.]

De denariis solutis in garderoba.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod Willelmus Ward solvit in garderoba nostra die Martis proxima post Purificacionem Beate Marie anno regni nostri xlij. unam marcam auri, per quam finem fecit nobiscum pro respectu milicie sue habendo, testificatam per Albricum de Fiscampo et Petrum de Wynton' clericos garderobe predicte. Et ideo vobis mandamus quod predictum Willelmum de predicto auro quietum esse faciatis. Teste me ipso apud Westmonasterium xv. de Februarii anno regni.

Pro burgensibus Exonie.—Rex dudum dedit R. fratri suo regi Alemannie vjxx. marcas de finibus et amerciamentis burgensium civitatis Exonie de itinere Rogeri de Thork' et sociorum suorum justiciariorum ultimo itinerantium apud Exoniam que nunc exiguntur ab eisdem burgensibus per summonicionem scaccarii: et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsos burgenses de predictis vjxx. marcis quietos esse faciant. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro priore de Henton'.—Rex perdonavit priori de Henton' ordinis Cartusiensis c. solidos qui ab eo exiguntur ad scaccarium pro defalta quam coram Roberto Waler' et sociis suis justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Sumerset ad placita foreste et pro aliis transgressionibus. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum priorem de predictis centum solidis quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro conventu Lenton'.—Mandatum est Willelmo le Latimer et Henrico Bek', deputatis ad custodiam prioratus Lenton', quod conventui Lenton' habere faciant necessaria sua ad racionabilem sustentacionem suam et ad operaciones sive reparaciones tam ecclesie sue quam domuum suarum apud Lenton' et alibi nec non et carucarum suarum. Et servicium servientum suorum autumpnalium et aliorum acquietari faciat de tempore quo predictus prioratus fuit in manu regis. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Februarii anno xliij.

Pro capellanis de Shireburn' et Corf'.—Mandatum est vicecomiti Dors' quod duobus capellanis ministrantibus in capella regis de Shireburn', duobus capellanis ministrantibus in capella castri regis de Corf', uno capellano ministranti in capella Sancti Aldelim extra Corf', et uno capellano ministranti in capella regis de Dorcestr' habere faciat stipendia quamdiu fuerit vicecomes regis ejusdem comitatus, sicuti tempore aliorum vicecomitum regis percipere consueverunt. Et, cum rex sciverit quantum eis liberaverit, illud sibi rex faciet allocari. Teste ut supra.

De escatore substituendo.—Quia Johannes Bozard, quondam escaetor regis in comitatu Bed', amotus est ab officio illo racione libertatis quam rex ei concessit quod non sit ballivus regis contra voluntatem suam ut rex accepit, mandatum est vicecomiti Bed' quod in pleno comitatu etc. et de assensu etc. loco predicti Johannis eligi faciat quendam alium escaetorem de legalioribus etc. et accepto ab eo sacramento etc. ipsum ex tunc officio illo intendere faciat: et talem etc. Et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

De coronatoribus eligendis.—Quia Willelmus de Muscampis, Guido de Arenges et Robertus de Ryehull', coronatores regis comitatus Norhumbr', non sunt regi idonei et utiles in officio predicto ut rex accepit, mandatum est vicecomiti Norhumbr' quod in pleno comitatu suo et de assensu ejusdem comitatus loco predictorum Willelmi, Widonis et Roberti, et Walteri de Prendewyk, quondam escaetoris regis in comitatu predicto qui mortuus ut dicitur, eligi faciat quatuor alios coronatores de legalioribus et discretioribus militibus ejusdem comitatus, et accepto ab eis sacramento fidelitatis sicut moris est quod fideliter et diligenter facient et conservabunt ea que ad coronam regis pertinent in comitatu predicto, ipsos ex tunc officio illi intendere faciat. Et tales eos eligi faciat qui melius sciant et possint ad hoc intendere. Et nomina eorum regi scire faciat. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Februarii.

Mandatum est custodi foreste regis de Clyve quod in foresta regis de Clyve extra parcum faciat habere Fratribus Minoribus de Stamford' vj. quercus aptas ad maeremium ad claustrum suum inde perficiendum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxj. die Februarii.

Pro hominibus de Osewardebek.—Quia Guido de Lezengn', frater regis, cui rex concesserat sokam de Osewardebek cum pertinenciis, que fuit Henrici de Hasting', habendam usque ad legitimam etatem ipsius Henrici, dudum recognovit coram rege se recepisse ab hominibus ejusdem soke xx. libras de dono regis, ad quas iidem homines talliati fuerunt ad festum Sancti Michaelis anno etc. xxxvj. post concessionem predictam; mandatum est baronibus de scaccario quod eosdem homines de predictis xx. libris quietos esse faciant. Teste ut supra.

De columpnis marmoreis ad operaciones Wind'.—Mandatum est magistro Johanni, cementario regis, et aliis custodibus operacionum regis Westmonasterii quod faciant habere custodibus operacionum castri regis de Windes' columpnas marmoreas ad cameram regine apud Windes'. Teste ut supra.

De roboribus ad unum rogum faciendum.—Mandatum est custodi foreste regis de Windes' quod faciat habere custodibus operacionum regis Westmonasterii ix. robora in foresta regis de Windes' propinquius aque Tamisie qua fieri poterit ad quendam rogum apud Westmonasterium inde faciendum. Teste etc.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Albrico de Fiscamp' et Petro de Winton', clericis regis, quod faciant habere Johanni Russell', qui in brevi recepturus est arma militaria a rege, ea que ad novam miliciam suam de dono regis, sicut aliis novis militibus regis invenire rex consuevit. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Februarii.

Pro hominibus regis de Cokham.—Homines regis de Cokham solverunt in garderoba regis die Mercurii proxima ante festum Sancti Johannis Baptiste anno etc. xxxvij°. apud Wintoniam Petro Chaceporc' tunc custodi ejusdem garderobe, vj. libras xiij. solidos iiij. denarios de promisso xv. marcarum, quod regi fecerunt quando ultimo rex transfretavit in Wasconiam, testificatos per Albricum de Fiscamp' et Petrum de Winton', clericos garderobe predicte. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictos homines regis de predictis vj. libris xiij. solidis et iiij. denariis quietos esse faciant. Teste ut supra.

Pro Franco de Bohun' et Sibilla uxore ejus.—Quia Willelmus de Valencia, frater regis, solet annuatim reddere Franco de Bohun' et Sibille, uxori ejus, uni heredum Sibille de Ferrariis, xxxiij. libras xvj. solidos (fn. 4) quas idem Willelmus tenet in Hibernia contingentibus prefatam Sibillam de hereditate que fuit quondam Walteri marescalli Anglie per particionem factam inter heredes predictos, mandatum est vicecomiti Suhampt' quod per ballivos predicti Willelmi in comitatu predicto faciat habere dictis Franco et Sibille xvj. libras xviij. solidos vj. denarios qui eis debentur pro terris predictis, sicut prefatus. Willelmus solvere consuevit, de termino Sancti Michaelis anno etc. xlij°. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Ferrariis.—Mandatum est vicecomiti Essex quod sectam, quam exigit de Willelmo de Ferrariis ad curiam honoris Peverell' in balliva sua, ponat in respectum usque ad festum Pentecostes proximo futurum, ut interim inquiri valeat an idem Willelmus sectam illam facere teneatur necne. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Februarii.

Pro Rogero de Mortuo Mari.—Mandatum est Henrico de Penbrugg' quod de exitibus de Monemuth' de tempore quo fuit in manu regis et in custodia sua, videlicet tam de bladis et arreragiis quam de aliis quibuscumque exitibus ejusdem custodie de tempore predicto, sine more dispendio faciat habere Rogero de Mortuo Mari c. marcas ad guerram suam sustinendam, de debitis suis. Et, cum rex sciverit quod eas eidem liberaverit, breve regis de Allocate ei inde habere rex faciet. Teste ut supra.

De damis vivis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in foresta predicta faciat habere Ebuloni de Montibus duos damos vivos et quatuor damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Whittelwod' quod in eadem foresta faciat habere Ebuloni de Montibus duos damos vivos et quatuor damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum de dono regi. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Feugeres.—Monstravit regi Willelmus de Feugeres quod, cum sibi rex concesserit scutagium suum de feodis militum que de rege tenet in capite, pro eo quod habuit servicium suum cum rege in expedicione regis Wallie quando ultimo rex fuit ibidem, vicecomes regis Ebor' ipsum distringit per summonicionem scaccarii pro scutagio predicto regi reddendo. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eidem Willelmo de scutagio predicto quietanciam habere faciant. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Petrus le Lewere et Gilbertus Turkeys, capti et detenti in prisona regis Guldeford' pro morte Juliane la Puletere unde rettati sunt, habent litteras regis vicecomiti Surr' quod ponantur per ballium.

Pro archiepiscopo Eboracensi.—Ostensum est regi ex parte G. Eboracensis archiepiscopi, Anglie primatis, quod magister Johannes Mansell' et Adam de Hilton, quondam custodes archiepiscopatus Eboracensis, ante suscepcionem litterarum regis de restitucione dicti archiepiscopatus eidem archiepiscopo facienda, receperunt firmas et redditus de termino Purificacionis Beate Marie post datam litterarum predictarum, que ad ipsum pertinere debent: Et mandatum est eisdem magistro Johanni et Ade quod eidem archiepiscopo redditus et firmas de predicto termino Purificacionis Beate Marie et aliis terminis sequentibus datam predictam et omnes alios exitus et proventus predicti archiepiscopatus ad ipsum post eandem datam pertinentes, si quos receperunt, sine dilacione restituant. Et quia idem archiepiscopus regi et consilio suo supplicavit quod, cum post confirmacionem suam moram traxerit in curia Romana pro negociis regis expediendis cum magistro Johanne Clarel, clerico regis, expectando alios nuncios regis ibi venturos, et litteram confirmacionis sue premiserit regi in Anglia ut seisinam dicti archiepiscopatus ei habere rex fecisset, rex ei de proventibus et exitibus dicti archiepiscopatus, quos a tempore illo usque ad adventum suum in Anglia ad opus regis receperunt, ne dicta mora ei fuerit dampnosa, graciam facere rex curet: rex volens super hoc plenius certiorari per nuncios predictos mandat eisdem magistro Johanni et Ade quod talliagia vel arreragia, que regi debentur de predicto archiepiscopatu de tempore custodie sue, levari non faciant quousque per dictos nuncios regis certioratus rex fuerit super premissis, et aliud inde a rege receperint in mandatis, ut tunc, super hoc certioratus, eidem archiepiscopo in hac parte graciam vel justiciam rex exhibeat. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Februarii.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz habere faciat Thome Mansell' quatuor quercus de dono regis. Teste rege apud Windes' xxvij. die Februarii.

De terra capienda in manum regis.—Mandatum est vicecomiti Buck' quod per sacramentum etc. diligenter inquirat quantum terre Alexander Daniel tenuit de rege in capite in balliva sua et quantum de aliis et per quod servicium, et quantum terre ille valeant per annum in omnibus exitibus terre, et quis propinquior heres ejus sit et cujus etatis. Et inquisicionem inde aperte et distincte factam sub sigillo suo et sigillis eorum per quos facta fuerit, qualem warantizare voluerint, regi sine dilacione mittat, et hoc breve. Teste ut supra.

De coronatore substituendo.—Quia Henricus de Braylesford, coronator regis in comitatu Derb', est de familia Roberti filii Nicholai, propter quod officio illi comode vacare non potest; mandatum est vicecomiti Derb' quod in pleno comitatu suo et per assensum ejusdem comitatus eligi faciat unum alium coronatorem de discretioribus militibus ejusdem comitatus, et accepto ab eo sacramento fidelitatis sicut moris est quod fideliter et diligenter faciet et conservabit ea que ad coronam regis pertinent in comitatu predicto, ipsum extunc officio illi intendere faciat. Et talem eum eligi faciat qui melius sciat et possit ad hoc intendere. Et nomen ejus regi scire faciat. Teste rege apud Windes' xxvij. die Februarii. Per justiciarium.

De bremis datis.—Mandatum est ballivo regis de Fekkeham quod de vivario regis de Fekkeham faciat habere Rogero de Mortuo Mari duodecim matrices bremias vivas ad quoddam vivarium suum instaurandum de dono regis. Teste ut supra.

De uno lecto ad opus regis faciendo.—Quia lectus ille quem nuper Ricardus de Ewell' fieri fecit non est decens ad opus regis, mandatum est eidem Ricardo quod unum alium lectum de fortiori panno et meliori cum festinacione ad opus regis et matracium lecti illius largiorem et meliorem fieri faciat; ita quod lectum illum promptum habeat cum pro eo rex miserit. Teste rege apud Windes' xxviij. die Februarii.

De lampredis et alosis mittendis ad regem.—Mandatum est ballivis regis Glouc' quod per consilium Mathie Bezill', constabularii regis Glouc', emi faciant ad opus regis omnes lampredas et alosas quas invenire poterunt in balliva sua; et partem earum regi ter vel quater in qualibet septimana per nuncium suum proprium mittant ubicunque rex fuerit, et partem regine apud Windes' ubi ipsa perhendinat. Et custum etc. per visum etc. eis in firma ville sue rex faciet allocari. Teste ut supra.

Pro Johanne de Erleston', capellano.—Quia Johannes de Erleston', capellanus, obsequiis regine in officio sacerdotii familiariter intendit, propter quod ad faciendum sectam ad hundredum regis de Clar' ad presens non potest intendere; mandatum est vicecomiti Suhampt' quod demandam quam ei facit de predicta secta ad predictum hundredum regis de Clar' ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram. Et, si quam defaltam fecerit postquam obsequiis predicte regine intendebat, ipsum inde quietum esse permittat. Teste ut supra.

De roboribus ad unum rogum.—Mandatum est Henrico de Farlegh', custodi foreste regis de Windes', quod in eadem foresta faciat habere custodibus operacionum regis de Windes' quinque robora ad unum rogum faciendum ad operaciones regis faciendas in castro regis ibidem et custodi vinee regis habere faciat virgas et perticas ad reparacionem vine regis ibidem. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Windes' quod in eadem foresta faciat habere preceptori de Bystlesham tres quercus ad reparandum et cohoperiendum claustrum suum, de dono regis. Teste rege apud Bystlesham xxviij°. die Februarii.

Footnotes

  • 1. supply plenam saisinam.
  • 2. constabulario castri written over an erasure.
  • 3. mercat' in MS.
  • 4. supply pro terris.