Close Rolls, March 1257

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1257', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 40-45. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp40-45 [accessed 24 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1257

Pro quibusdam vatlettis regis.—Mandatum est Jacobo le Gaunter, ballivo regis de Windes', quod Nicholao de Segrave, Hugoni de Nede et Willelmo de Monte Reverelli, vatlettis regis infirmatis apud Windes', necessaria sua quousque convaluerint, et cum rex sciverit custum etc. illud faciet allocari etc. Teste rege apud Windes' ij. die Marcii.

De dolio vini dato.—Mandatum est Thome Esporun et Matheo Bokerel, camerariis regis London', quod Henrico de Bohun faciant habere unum dolium vini pro vinis suis, que rex cepit ad opus suum quando ultimo fuit in domo sua apud Amundesham. Teste rege apud Amundesham iiij. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shirlet quod in eadem foresta faciat habere Petronille de Prewes vque. quercus ad maeremium de dono regis. Teste etc. Per Isabellam uxorem Johannis filii Philippi.

Pro Ada Paste.—Quia constat regi per Johannem de Gisorc' quod, cum tempore quo fuit camerarius regis London' rex dedisset ei in mandatis quod de vinis que fuerunt in custodia sua faceret habere Ade Paste de Windes' iiijor. dolia vini pro iiijor. doliis vini que rex ad opus suum et regine capi fecit ab eo apud Windes' contra ultimam transfretacionem regis in Wasconiam, idem Johannes nondum ei habere fecit nisi dua dolia vini tantum, mandatum est Thome Esporun et Matheo Bokerel, camerariis regis London', quod de primis vinis que capient ad opus regis post instans parleamentum habere faciant Alicie Chenal, relicte et exequtrici testamenti predicti Ade, duo dolia vini pro residuis duobus doliis vini: et hoc non omittant. Teste rege apud Sanctum Albanum v. die Marcii.

De coronatoribus substitutis.—Quia Lucas de Colun, quondam coronator regis in comitatu Northampton, diem clausit extremum, et Willelmus de Trayly, alius coronator regis in eodem comitatu, languidus est et senio confectus, rex loco eorundem substituit Hugonem Fauvel et Henricum de Osevyle coronatores in comitatu predicto; et mandatum est vicecomiti Norh' quod in pleno comitatu, accepto ab eis sacramento fidelitatis etc.; et mandatum est eisdem Hugoni et Henrico quod decetero officio illi intendant et conservent etc. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni le Turri quod magistro Thome cirugico regis faciant habere unam bonam robam de dono regis cum furrura de scurellis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Colton'.—Quia constat regi per inquisicionem, quam per vicecomitem Staff' fieri fecit, quod unum mesuagium, due acre terre, et una roda prati cum pertinenciis in Colton', que Johannes le Prestre tenuit, qui utlagatus est pro felonia quam fecit, ut dicitur, extiterunt in manu regis per unum annum et unum diem, et quod terram illam, mesuagium et pratum tenuit de Willelmo filio Willelmi de Colton'; mandatum est vicecomiti predicto quod eidem Willelmo de eisdem mesuagio, terra et prato plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Sanctum Albanum vij. die Marcii.

De bremiis datis.—Mandatum est ballivo regis de Fekkenham quod in vivario regis de Fekkenham faciat habere Johanni Waler' xij. bremias matrices de dono regis. Teste etc.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni de Turri quod uxori Henrici de Cnaresburg', militis, faciant habere unam robam, videlicet tunicam, supertunicam et pallium cum penula de bissis, de dono regis. Teste rege apud Sanctum Albanum ix. die Marcii.

De probatore custodiendo.—Mandatum est custodi gaole regis de Neugate quod Hugonem de la Northawe, probatorem, captum apud Sanctum Albanum, quem senescallus libertatis Sancti Albani ei liberabit per preceptum regis, recipiat et salvo custodiat, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

Pro Thoma Piket.—Quia constat regi per inquisicionem, quam per vicecomitem Not' fieri fecit, quod dimidia carucata terre cum pertinenciis in Kyneston', quam Ricardus Baudry, (fn. 1) qui pro felonia quam fecit utlagatus est, ut dicitur, extitit in manum (sic) regis per unum annum et unum diem, et quod terram illam tenuit de Thoma Piket, mandatum est predicto vicecomiti quod eidem Thome de terra illa plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra. Et Bartholomeus Piket debet respondere de predictis anno et die.

De ponendo per ballium.—Ranulphus le Forester et Hugo le Messer, capti et detenti in prisona regis de Rading pro morte Ricardi de Whitemore et Emme, uxoris ejus, unde rettati sunt, habent breve regis vicecomiti Berk' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.
Willelmus filius Walteri de Horton', homo Willelmi Belet', vatletti regis, captus et detentus in prisona regis North' pro transgressione parci regis North' unde rettatus est, habet breve Petro de Nevyle, custodi foreste regis Rotel', quod tradatur per ballium usque ad primum adventum justiciariorum regis ad placita foreste in partes illas, vel ad proximum adventum Roberti Walerand', senescalli foreste regis citra Trentam, ad standum recto. Teste rege apud Herteford' x. die Marcii.

Pro Humfrido de Bohun.—Quia rex mandavit Johanni filio Galfrido, quondam justiciario Hibernie, quod de exitibus archiepiscopatuum, episcopatuum, abbaciarum et prioratuum Hibernie vacantium redderet Humfrido de Bohun centum marcas in quibus rex ei tenetur pro arreragiis vadiorum suorum et amissione equorum suorum, dum fuit in servicio regis in Wasconia; et idem Johannis testificatus est coram rege quod nichil adhuc ei inde soluit; mandatum est Alano la Zuche, justiciario Hibernie, quod de exitibus archiepiscopatuum, episcopatuum, abbaciarum et prioratuum Hibernie nunc vacantium, aut primo vacaturorum, eidem Humfrido sine dilacione habere faciat predictas c. marcas pro vadiis suis et amissione sua predicta. Teste ut supra.
(Cancelled) Quia reddidit breve et habuit inde aliud breve directum Willelmo de Bakep', ut patet in rotulo clausarum anno xlij.

De pisce mittendo ad regem.—Rex mittit magistrum Hugonem, emptorem suum, ad providendum regi per consilium et auxilium ballivi de Winchels' de xxxa. marcatis piscis marini in partibus illis. Et mandatum est eidem ballivo quod piscem illum particulatim aquietari et ad regem cariari faciat prout inveniri poterit. Et custum illius piscis et cariagii rex ei faciet allocari. Teste rege apud Waltham xi. die Marcii.

Pro Henrico de Wengham.—Quia Henricus de Wengham securitatem prestitit regi coram rege et magistro Rostando ad satisfaciendum de porcione ipsum Henricum contingente de decima proventuum ecclesiasticorum beneficiorum suorum; mandatum est magistro Alexandro de Sabaud' quod exactioni quam facit eidem Henrico de decima predicta supersedeat omnino, et ipsum inde in pace stare permittat, donec a magistro Rostando aliud receperit in mandatis. Teste rege apud Wautham xiij. die Marcii.

De ponendo per ballium.—Stephanus de Brembre, captus et detentus in prisona regis de Guldeford' pro morte Johannis de Asseleg unde rettatus est, habet breve vicecomiti Surr' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium xviij°. die Marcii.
Costancia, que fuit uxor Hugonis le Provost, Matillis et Mabilia filie ejus, et Margarita Neve, detente in prisona regis Cantebr' pro morte Andree le Gos unde rettate sunt, habent breve vicecomiti Cantebr' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Marcii.

De roba data.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni de Turri quod Hasardo le Vylur faciant habere unam robam sibi competentem de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Petrus le Cotere, captus et detentus in prisona regis Wigorn' pro morte Roberti le Careter unde rettatus est, habet breve vicecomiti Wigorn' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Gorges.—Rex concessit Radulfo de Gorges, vatletto suo, quod illi xx. solidi, ad quos amerciatus fuit coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Devon', allocentur eidem Radulfo in x. libris quas recepturus est ad scaccarium Pasche anno etc. xlj°. de annuo feodo suo xx. librarum quod percepit ad scaccarium regis. Et mandatum est vicecomiti Devon quod ipsum Radulfum de illis xx. solidis quietum esse permittat. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Marcii.

De coronatore eligendo.—Quia Henricus de Tikesour' languidus est, ut dicitur, ita quod officio coronatoris decetero nequit intendere, mandatum est vicecomiti Roteland quod in pleno comitatu de assensu totius comitatus eligi faciat unum coronatorem, qui prestito sacramento etc. faciat et conservet ea etc.: et talem eligi faciat qui melius sciat et possit ad hoc intendere: et nomen ejus regi scire faciat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Swynford.—Quia convictum est coram rege in curia regis quod Hamo Cheur' falsum clamium prosequtus fuit coram rege versus Willelmum de Swyneford, vicecomitem Norf' et Suff', rex perdonavit eidem Willelmo xxv. libras, ad quas amerciatus fuit coram rege ad falsam querelam ejusdem Hamonis: et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Willelmum de predictis xxv. libris quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Marcii.

Pro Symone de Heywode.—Quia ex assercione E. Sarisburiensis episcopi rex intellexit quod Simon de Heywode, persona ecclesie de Stratfeldsay, quem ad suggestionem officialis ejusdem episcopi, ipso episcopo tunc in partibus transmarinis existente, tanquam excommunicatum et claves ecclesie contempnentem, per corpus suum secundum consuetudinem Anglie rex justiciari precepit, satisfecit de hiis pro quibus excommunicationis vinculo per predictum officialem fuit innodatus; mandatum est vicecomiti Suth' quod ipsum Simonem, quem occasione predicta cepit et in prisona detinet, a prisona illa sine dilacione deliberet. Teste ut supra.

Pro Henrico de Hasting'.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per barones de Scaccario fieri fecit, quod Henricus de Hasting' habere debet de abbacia Sancti Edmundi tempore vacacionis ejusdem estoveria sua et alia ad senescalciam ejusdem domus pertinentia eodem modo quo ea habet temporibus abbatum dicte domus; mandatum est Roberto Waler', custodi ejusdem abbacie, vel ejus locum tenenti, quod eidem Henrico de exitibus predicte abbacie, dum vacans fuerit et in custodia sua, habere faciat estoveria sua et omnia alia ad predictam senescalciam suam pertinentia eodem modo quo temporibus abbatum ejusdem domus habere debet et consuevit, una cum omnibus arreragiis que ei inde debentur de tempore vacacionis predicte. Teste ut supra.

Pro archiepiscopo Dublinensi.—Rex reddidit venerabili patri F. Dublinensi archiepiscopo seisinam decanatus de Pencriz, tenendam sicut predecessores sui eam tenuerunt, salvo inde regi et heredibus suis jure suo cum inde loqui voluerint: et mandatum est canonicis de Pencriz quod eidem archiepiscopo in hiis que ad decanum pertinent sub forma predicta intendentes sint et respondentes. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Marcii.

Pro electe Ardefertensi.—Rex, volens deferre laboribus et expensis P. Ardefertensis electi ob locorum distanciam et ejusdem episcopatus tenuitatem, hac vice de gracia speciali mandat Alano la Zuche, justiciario Hibernie, quod, cum ei constituerit per litteras patentes venerabilis patris D. Cassalensis archiepiscopi eundem electum munus confirmacionis obtinuisse, de temporalibus predicti episcopatus in manu regis existentibus eidem electo plenam seisinam habere faciat de gracia speciali. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Johannes de Brompton', Rogerus de Bolemere et Hugo filius Willelmi, capti et detenti in prisona regis Salop' pro morte Willelmi Russel unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Salop' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium xxvi. die Marcii.
Robertus Aldred, captus et detentus in prisona regis de Ivelcestr' pro morte Ade le Turnur unde rettatus est, habet breve vicecomiti Sumers' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro exequtoribus Gervasii de Horton.—Mandatum est Radulfo de Doddescumb', escaetori regis in comitatu Devon', quod, accepta sufficienti securitate ab Henrico de Horton', filio et herede Gervasii de Horton', et coexecutore testamenti ipsius Gervasii, de reddendo nobis compoto pro predicto Gervasio, patre suo, de tempore quo fuit vicecomes noster Devon', et quodidem Henricus una cum coexecutoribus suis respondebit regi de debitis ejusdem Gervasii, si in aliquibus regi tenebatur, quatenus bona sua ad hoc sufficiunt, tunc de omnibus terris et catallis ipsius Gervasii, que in manum rex cepit occasione mortis ejusdem Gervasii, eidem Henrico liberam administracionem habere faciat; ita tantum quod securus sit, sicut predictum est, quod de omnibus premissis et de aliis, si que ad regem de jure pertinent, idem Henricus regi plenarie satisfaciet. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Adam de la Gravette, captus et detentus in prisona regis Westm' (sic) pro morte Roberti de la Hale unde rettatus est, habet breve vicecomiti Sussex' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro Johanne Pichard (sic).—Rex cepit homagium Johannis de Picheford, filii et heredis Radulfi de Picheford, de omnibus terris et tenementis que predictus Radulfus tenuit de rege in capite; et ei reddidit terras illas et tenementa: et mandatum est Alano la Zuche, justiciario Hibernie, quod eidem Johanni de omnibus terris et tenementis que occasione mortis predicti Radulfi capta fuerunt in manum regis, et de omnibus aliis terris et tenementis, de quibus predictus Radulfus fuit seisitus in dominico ut de feodo in Hibernia die quo obiit, plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Marcii.

De pontibus et cleiis ad transfretacionem Romanorum electi.— Mandatum est vicecomiti Essex' quod cum omni celeritate fieri faciat in balliva sua pontes et cleias usque ad c. naves eskipiendas ad opus Ricardi fratris regis, comitis Cornubie, in regem Romanorum electi, qui in proximo transfretaturus est in Alemanniam apud Gernem'; ita quod prompti sint et parati infra viij. dies post recepcionem presentium: et pontes illos et cleyas ad proprius quod poterit versus Gernem' in balliva sua cariari faciat; et, cum rex sciverit custum etc. faciet allocari. Teste ut supra.

De panno ad elemosinam regis.—Mandatum est Rogero le Taylur et Hugoni de Turri quod sine dilacione faciant habere Johanni capellano, elemosinario regis, pannum ad clxxj., tunicas ad opus pauperum conversorum ad mandatum regis, regine et liberorum suorum inde faciendum contra instans festum Pasche prout moris est. Teste ut supra apud Westmonasterium xxviij. die Marcii.

Footnotes

  • 1. tenuit omitted.