Close Rolls, August 1259

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1259', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 418-430. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp418-430 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1259

[m. 5.]

De damo dato.—Mandatum est custodi foreste de Cette quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Axemuth unum damum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium ij°. die Augusti.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' quod Waltero de London', Johanni de Hull, Willelmo de Stowa et Alexandro de Leycestr', clericis de scaccario regis, faciat habere robas suas de estate presenti et de hieme proximo ventura sicut habere consueverunt. Teste rege apud Westmonasterium ij°. die Augusti.

Pro Katerina fila Andree le Blund.—Quia testificatum est coram rege quod Andreas le Blund diu ante mortem suam et dum fuit sane mentis et bone memorie feofavit Katerinam filiam suam de manerio de Tenring cum pertinenciis, mandatum est vicecomiti Essex' quod idem manerium quod occasione mortis ejusdem Andree in manum regis cepit, eidem Katerine cum omnibus inde perceptis post mortem ejusdem Andree sine dilacione restituat. Teste.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de la Bocholt' quod in eadem foresta faciat habere Johanni Mansel, thesaurario Ebor', sex damos de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium iij°. die Augusti.

Rex de instauro episcopatus Wintoniensis concessit venerabili patri H. Londoniensi electo quinque milia ovium, cc. vaccas et decem tauros, ita quod, si A. quondam electus Wintoniensis frater regis episcopatum predictum recuperet, tunc predictus electus de predictis ovibus, vaccis et tauris eidem fratri regis respondeat. Et mandatum est Nicholao de Haudlou, custodi predicti episcopatus, quod eidem electo Londoniensi predictas oves, vaccas et tauros sine dilacione habere faciat. Teste ut supra. (Cancelled) vacat quia aliter in rotulo patentium.

De denariis Willelmi de Valencia liberandis Johanni de Mayri, senescallo suo.—Cum per consilium magnatum de consilio regis provisum sit quod Johannes de Mairy, senescallus Willelmi de Valencia fratris regis, custodiat omnes terras predicti Willelmi, et exitus earumdem terrarum percipiat, et eas liberet in deposito apud Novum Templum London' reservandas ibidem donec rex aliud inde preceperit, mandatum est vicecomiti Ebor' quod omnes denarios quos habet in custodia sua de exitibus terrarum predicti Willelmi in balliva sua sub sigillo suo et sigillis ballivorum predicti Willelmi predicto Johanni de Mayri sine dilacione liberari faciat reponendos apud predictum Templum London', sicut predictum est. Teste etc.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norhumbr' et Roberto de Nevill' quod omnes denarios quos recepit dum fuit vicecomes Norhumbr' de exitibus terrarum predicti Willelmi sub sigillis ballivorum suorum predicto Johanni sine dilacione liberari faciant reponendos etc. ut supra.

De galiis accomodatis comiti Glouc'.—Rex de galiis et bargiis que sunt apud Winchiles' accomodavit R. comiti Glouc' duas galias vel duas bargias seu unam galiam et unam bargiam, si voluerit. Et mandatum est custodibus galiarum et bargiarum quod galias illas vel bargias seu unam bargiam et unam galiam prout voluerit eidem comiti habere faciat de prestito regis de prestito (sic) ut predictum est. Teste etc.

Pro abbate Sancte Marie Ebor'. De decima venacionis.— Mandatum est Johanni de Eyvill', custodi foreste regis ultra Trentam, quod faciat habere abbati Sancte Marie Ebor' decimam venacionis quam habere debet et consuevit de bestiis captis in forestis regis de comitatu Ebor' una cum arreragiis ejusdem decime de tempore suo. Teste ut supra. Per H. le Bigod, justiciarium.

Pro priore de Sancta Bega.—Mandatum est eidem Johanni quod demandam quam facit priori de Sancta Bega pro transgressione foreste ponat in respectum usque proximum adventum Hugonis le Bigod, justiciarii Anglie, ad partas illas, capta ab eodem priore sufficiente securitate quod tunc coram eodem Hugone de predicta transgressione sufficienter respondebit. Teste etc.

Pro rege. De denariis.—Cum Willelmus Latymer, vicecomes Ebor', nuper London' promiserit regi coram Johanne de Crakhal, thesaurario regis, quod de exitibus ballive sue faceret regi habere ad scaccarium suum in festo Sancti Petri ad Vincula proximo preterito ccc. marcas, et propter quedam impedimenta, ut asserit, eas nondum solvere potuit ad scaccarium predictum; mandatum est eidem Willelmo in fide et dileccione quibus regi tenetur firmiter injungens quod ccc. marcas predictas et preter illas propter ordinacionem suam centum marcas, ita quod in universo habeat London' in crastino Assumpcionis beate Marie proximo futuro quadringentas marcas solvendas ad predictum scaccarium, omni dilacione et occasione prepositis. Et hoc sicut honorem regis et se ipsum et omnia sua diligit nullatenus omittat. Teste.

Pro Radulfo filio Radulfi de Lechelade.—Quia testificatum est coram rege quod Jacobus filius magistri Mossei circumvenit Radulfum filium Radulfi de Lecchelad' de quibusdam debitis que idem Judeus ab eodem Radulfo exigit, rex, volens super hoc plenius inquirere veritatem, mandat vicecomiti Glouc' quod execucioni mandati regis sibi directi vel dirigendi, quod idem Judeus impetraverit, ut eidem Judeo de terris et tenementis predicti Radulfi seisinam habere faciat, supersedeat omnino usque in quindenam Sancti Michaelis proximo futuram, prefigens partibus diem quod tunc sint coram justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis apud Westmonasterium justiciam super hoc auditure et recepture. Teste etc. Per justiciarium.

Pro rege. De denariis.—Mandatum est majori et ballivis Ebor' quod venire faciant London' infra octabas Assumpcionis Beate Marie omnes denarios subscriptos qui regi debentur pro vinis regis venditis in villa Eboraci per Johannem de Swyneford', captorem vinorum regis, liberandos ibidem Petro de Gisorc', camerario regis London', ad acquietanda vina regis recte prise que idem Petrus cepit ad opus regis in nundinis Sancti Botulphi proximo preteritis per preceptum regis; videlicet, de Ada Cerf' pro duobus doliis vini viijto. marcas, de Petro Noel pro uno dolio vini iiijor. marcas, de Galfrido le Taverner pro duobus doliis vini viijto. marcas, de Ada Cerf', Roberto Verdonel et Roberto Gra pro ix. doliis vini xxiij. libras iiijor. solidos. Et hoc sicut indempnitatem suam diligunt nullo modo omittant, ita se habentes in hoc mandato regis exequendo quod rex pro defectu sui dampnum in hac parte non incurrat, pro quo rex ad se et sua graviter capere debeat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Noting' de Willelmo de Grey pro ij. doliis vini vj. marcas et dimidiam et de Ada Kitte de Noting' pro uno dolio vini iiijor. marcas. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Linc' de Willelmo de Notingham, clerico comitatus Linc', pro tribus doliis vini x. marcas et dimidiam. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Brehull' quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Plessetis, comiti Warr', sex quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Wind' vj. die Augusti.

Pro rege. De denariis.—Mandatum est Johanni de Crakhal', thesaurario regis, quod omnibus modis provideat quod rex in festo Assumpcionis Beate Marie proximo futuro habeat London' illas la. marcas in quibus Hagin Judeus London' regi tenetur pro domibus que fuerunt Elye le Evesq ad negocia regis expedienda, ob que rex illis carere non potest. Teste ut supra.

Pro denariis ad operaciones de Wind'.—Cum rex nuper vicecomiti Oxon' et Berk' preceperit quod de c. marcis, quas solvisse debuisset ad scaccarium regis a die Sancti Johannis Baptiste proximo preterito in unum mensem, faceret habere Henrico de Farlegh', custodi operacionum regis de Windes', xla. libras ad operaciones regis de Windes' acquietandas, idem vicecomes mandatum regis in hac parte exequi noluit, unde rex miratur plurimum et movetur; et mandatum est eidem vicecomiti quod, sicut se ipsum et omnia sua diligit, statim visis litteris istis faciat habere predicto Henrico xla. libras ad predictas operaciones regis acquietandas, sicut predictum est; ne, si pro defectu sui predicte operaciones regis infecte remanserint, rex ad se et sua tam graviter capere debeat quod sua castigacio exemplum sit aliis delinquendi. Teste ut supra.

Pro Alesia que fuit uxor Buche et parvis suis.—Cum rex dudum concesserit Buche balistario et Alesie uxori ejus et parvis suis, quos idem Buche de eadem Alesia procreavit, xij. denarios diurnos ad scaccarium regis quoad vixerint, et rex postmodum prefate Alesie et parvis suis predictis id idem ad vitam ipsorum concesserit, percipiendum ad idem scaccarium post mortem ejusdem Buche, unde thesaurarius et camerarii regis breve regis de Liberate habent; mandatum est eisdem thesaurario et camerariis quod eisdem Alesie et parvis predictis xij. denarios eo modo quo predictus Buch' eos recipere consuevit habere faciant. Teste ut supra.

De damis datis.—Rex dedit magistro Radulfo de Neketon' unum damum in foresta predicta (sic) contra festivitatem suam apud Terlyng'. Et mandatum est Ricardo de Muntfichet senescallo foreste Essex quod predictum damum capi faciat et liberari predicto Radulfo de dono regis. Teste rege apud Windes' vij°. die Augusti.
Mandatum est custodi foreste regis de Kannok' quod in eadem foresta faciat habere magistro Thome de Wymundeham iiijor. damos de dono regis. Teste ut supra.

De virgis ad gurgitem regis de Glouc' et dimidium.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod in foresta regis de Dene faciat habere Mathie Bezill', constabulario castri regis Glouc', virgas quantum necesse fuerit ad gurgitem regis et dimidium, qui sunt in custodia predicti Mathie, reparandos sicut aliis annis fieri consuevit, ita quod rex de lampredis vel aliis dampnum non incurrat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere priorisse et monialibus de Ankerwik' vj. quercus cum escaetis suis ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Axiholt quod in eadem foresta faciat habere W. episcopo Exoniensi vj. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro. G. Eboracensi archiepiscopo.—Quia rex dedit respectum G. archiepiscopo Eboracensi de omnibus demandis quas magister Johannes Mansell' ei facit, ut de talliagiis, arreragiis et aliis de tempore quo predictus archiepiscopatus ultimo (fn. 1) et in manu regis existens usque a die Sancti Michaelis in unum mensem, mandatum est eidem magistro Johanni quod eundem archiepiscopum respectum illum habere permittat. Teste ut supra.

Pro Amalvino de Vareys.—Mandatum est Johanni de Crakhal', thesaurario, quod la. marcas recipiendas de Hagino Judeo pro domo quam novit sine dilacione solvi faciat Amalvino de Vareys in partem solucionis sexties viginti marcarum, quas rex ei solvere tenetur pro custodia comitatus de Bigorr'. Teste rege apud Wind' viij°. die Augusti.

Pro Petro de Sabaudia. De girofalcone.—Mandatum est Thome de Hauvill' quod de girofalconibus regis qui sunt in custodia sua faciat habere Petro de Sabaudia unum girofalconem vel duos ad eleccionem ipsius Petri vel nuncii sui has litteras sibi deferentis, de dono regis. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Radulfo de Erleham de uno vel duobus (fn. 2) girofalcone ad opus predicti Petri. Teste ut supra.
(Cancelled) Memorandum quod de hiis iiijor. girofalconibus tantummodo ij. debet habere. Et reddidit brevia.

De damo dato.—Mandatum est custodi foreste regis de Fekham' quod in eadem foresta faciat habere Galfrido de Langel' unum damum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Stephano Saraceno.—Cum Stephanus Saracenus necesse habeat sub festinacione repatriare, nec possit aliquo modo morari in partibus istis quousque feodum de termino Sancti Michaelis proximo futuro, quod rex ei ad scaccarium suum solvi mandavit, receperit; et ipse regi in partibus suis utilis esse possit; mandatum est Johanni de Crachal', thesaurario, quod in aliquo loco provideat de mutuo vel alio modo lxa. marcas liberandas festinanter predicto Stephano loco lxa. marcarum quas recepturus est ad predictum scaccarium de feodo suo ad terminum supradictum. Teste ut supra.

Pro Nicholao de Kyngeston' et sociis suis. De doliis vini.— Mandatum est custodibus vinorum regis apud Suhampt' quod de vinis que ultimo ceperunt ad opus regis apud Suhampt' faciant habere Nicholao de Kingeston' et Johanni le Taverner de Oxonia iij. dolia et Ranulpho de Hamslape unum dolium de recta prisa pro quinque doliis vini ab eis captis ad opus regis quando rex ultimo fuit apud Wodest'. Rex autem mandavit ballivis ville de Suhampt' quod vina illa acquietari et cariari faciant apud Oxoniam ad opus predictorum Nicholai, Johannis et Ranulphi. Teste ut supra. Per Egidium de Argenteym et Imbertum Pugeys, senescallos.

De facto Wallie.—Super eo quod Lewelinus filius Griffini regi nuper litteratorie significavit de injuriis et gravaminibus sibi et suis per Nicholaum filium Martini, constabularium de Kaermerdin, illatis contra formam treugarum nuper inter regem et ipsum Lewelinum captarum, noverit quod regie voluntatis non existit hujusmodi gravamina durantibus treugis predictis sibi vel suis aliquatenus inferri. Et ideo rex dictatoribus treugarum ex parte regis electis per litteras suas, quas rex ei mittit eis destinandas, dedit in mandatis quod ipse, una cum dictatoribus ex parte regis electis, predictas injurias et gravamina sibi et suis illata secundum condictum earundem treugarum ad certos diem et locum sibi plenarie faciant emendari, quia rex vult pro se et suis quod predicte treuge in omnibus articulisplenius observentur. Teste rege apud Wind' x. die Augusti.
Rex litteras Lewelini filii Griffini nuper recepit, quarum transcriptum presentibus interclusum rex Johanni de Lyngayns et aliis dictatoribus treugarum Wallie transmittit, mandans quod, si que injurie vel gravamina per Nicholaum filium Martini, constabularium de Kaermerdin, et homines suos eidem Lewelino et hominibus suis contra formam treugarum inter regem et ipsum Lewelinum nuper captarum fuerint illata, ea secundum condictum earumdem treugarum ad certos diem et locum, una cum condictatoribus ex parte ipsius Lewelini electis, plenarie faciant emendari. Rex enim vult quod predicte treuge in omnibus suis articulis plenarie observentur. Teste ut supra.

De venacione ad opus regis capienda.—Cum rex nuper miserit venatores suos ad capiendum venacionem in parcis episcopatus Wintoniensis ad opus regis, et rex adhuc venacione indigeat, mandatum est Nicholao de Haudlou, custodi episcopatus Wintoniensis, quod eosdem venatores permittat capere venacionem in parcis predictis proviso quod occasione hujus mandati nulla fiat destruccio in eisdem parcis, et quod de numero ferarum in ipsis captarum regem certiorare possit. Teste ut supra. Per Egidium et Imbertum senescallos.

De cervo et damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet, senescallo foreste Essex', quod in eadem foresta faciat habere Philippo Basset unum cervum et duos damos de dono regis. Per Egidium de Argenteym.

Pro regina. De equis.—Cum rex in brevi, Domino concedente, transfretaturus sit ad partes Francie, et regina sua secum, rex transfretacionem suam ad partes predictas prout decet honorifice preparari volens, mandat Nicholao de Haudlou custodi episcopatus Wintoniensis quod decem bonos equos sine dilacione emi faciat de exitibus predicti episcopatus ad plaustrum et summarios predicte regine contra transfretacionem suam predictam, ut eadem regina valeat decenter cum rege transfretare. Teste etc.

De prisonibus recipiendis.—Mandatum est vicecomitii Oxon' quod omnes prisones, quos Willelmus de Langel', custos foreste regis de Wicchewode, ei liberabit, recipiat et in prisona regis Oxonie salvo custodiri faciat, donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Melkesham' quod in eadem foresta faciat habere Roberto Walerand' iij. damos de dono regis. Teste rege apud Wind' ix°. die Augusti.

De prohibicione vasti et exilii.—Cum rex commiserit Nicholao filio Johannis de Verdun et participibus suis in tenanciam terras que fuerunt Johannis de Monemuth', quas ad eos pertinere asserebant, ita quod infra annum aliis heredibus, si qui comparerent, sine brevi placitando responderent, et quod vastum, vendicionem, vel exilium de terris, domibus et boscis dicte hereditatis interim non facerent; mandatum est eidem Nicholao et participibus suis sub gravi forisfactura regis ne de boscis vel domibus seu aliis ad terras et tenementa illa spectantibus vastum, vendicionem aut exilium faciant, donec in curia regis discussum fuerit ad quem debeat hereditas predicta pertinere. Teste rege apud Wind' xiij. die Augusti.
Eodem modo mandatum est Johanni de Bahalon, Nicholao Poynz et Galfrido de Gyenvill et Matillidi uxori ejus participibus prefati Nicholai. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Ewell' quod Frederico de Fisco et duobus sociis suis, quos cingulo milicie rex in proximo decoraturus est, sine dilacione habere faciat ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut rex aliis novis militibus suis invenire consuevit. Teste rege apud Wind' xiiij°. die Augusti. (Cancelled) vacat quia aliter inferius.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Bere quod in eadem foresta faciat habere Fratribus Predicatoribus Wintonie sex quercus ad maeremium cum escaetis suis, de dono regis.

De damis datis.—Mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste regis de Bernewode, quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Plessetis, comiti Warr', duos damos et infra boscum regis de Pancehal' duas quercus ad maeremium, de dono regis. Teste rege apud Wind' xvij. die Augusti.

De cervis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Ricardum de Candevr' et Willelmum de Candevr' ad capiendum xxx. cervos ad opus regis in foresta de Exmor'. Et mandatum est custodi ejusdem foreste quod predictos Ricardum et Willelmum ad hoc admittat, et eis sit in auxilium ad eosdem cervos capiendo (sic). Teste ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Bernewode quod in eadem foresta faciat habere R. regi Romanorum illustri x. damos vivos ad ponendum in parco suo de Watlinton', de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled) vacat quia redditum fuit breve.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste Essex' quod in eadem foresta faciat habere Johanni de Crachal', thesaurario, tres damos extra parcum (fn. 3) de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem custodi quod in foresta Essex' faciat habere abbati de Waltham duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Johannes filius Reginaldi de Warr', captus et detentus in prisona regis de Warr' pro morte Ricardi filii Johannis de Coventr' unde appellatus est, habet litteras regis vicecomiti Warr' quod ponatur per ballium. Teste etc.

Pro rege. De denariis.—Cum rex pluries Nicholao de Haudlou, custodi episcopatus Wintoniensis, mandaverit quod cum omni festinacione ad regem usque Wind' veniret cum rege locuturus, et regi ex altera parte habere faceret lxxta. marcas ad quedam urgenta negocia regis expedienda, rex miratur plurimum quod in neutro istorum mandatum regis est executus. Et mandatum est eidem Nicholao quod statim visis litteris istis regi habere faciat predictas lxx. marcas ad quedam urgentia negocia regis inde expedienda, ut predictum est, et ipse ad regem veniat sine dilacione cum rege locuturus et testificaturus regi quantum rex habere poterit in denariis de exitibus predicti episcopatus contra transfretacionem suam ad partes Francie. Et hoc, sicut regem et honorem regis diligit, non omittat.

De damis abbatis Westmonasterii.—Mandatum est custodi foreste regis de Fekham' quod in eadem foresta faciat habere abbati Westmonasterii octo damos in quibus rex ei tenetur singulis annis per cartam suam. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Munedep' quod in eadem foresta faciat habere Johanni filio Thome duos cervos de dono regis. Teste etc.

De cervis et damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Ricardum de Candevr' et Willelmum de Candevr', venatores suos, ad capiendum in parco de Bugenor' duos cervos et quatuor damos ad opus regis: et mandatum est Nicholao de Haudlou quod ipsos ad hoc admittat.

De novis militibus faciendis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' quod Frederico de Fisco, quem rex cingulo milicie in proximo decoraturus est, ea que ad novam miliciam suam pertinent, cum pannis ad aurum et eorum sequelis, sine dilacione habere faciat, et duobus sociis suis ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut rex aliis novis militibus suis invenire consuevit.
Mandatum est eidem Ricardo quod Alano Burnel, quem rex cingulo milicie in proximo decoraturus est, sine dilacione decenter habere faciat ea que ad novam miliciam suam pertinent, sicut rex aliis novis militibus suis decenter etc. Teste etc.
Eodem mandatum est eidem Ricardo pro Jakemino de Tarentas', excepto hoc verbo decenter. Teste etc.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Wicchewode quod in eadem foresta faciat habere Imberto Pugeys tres damos de dono regis.

Pro rege. De quercubus ad operaciones Westmonasterii.— Rex rogat Hamonem de Crevequor quod permittat regem habere in bosco suo lxta. quercus pro certo precio ad operaciones regis Westmonasterii: et rex precium illud in debitis que regi debet ad scaccarium suum faciet ei allocari. Teste.

De roboribus ad unum rogum ad operaciones de Windes'— Mandatum est Henrico de Farlegh' quod in foresta regis de Wind' faciat habere custodibus operacionum regis de Wind' octo robora folia non ferentia ad unum rogum ad predictas operaciones regis inde faciendum. Faciat eciam habere custodibus operacionum Westmonasterii sex fagos ad scaffota ad operaciones predictas. Teste etc.

De poste dato.—Mandatum est custodi foreste regis de Wauberg quod in bosco de Sappell' faciat habere Eymoni Turumberd' unam quercum aptam ad quendam postem unius molendini ad ventum de dono regis.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Johannem le Naper venatorem suum ad capiendum viij°. damos in parco de Guldef' preter septem damos quos nuper cepit in eodem parco per preceptum regis. Et mandatum est Bartholomeo custodi parci predicti quod ipsum ad predictos viijto. damos capiendos admittat. Teste etc.

Pro abbatissa de Tarente.—Monstravit regi abbatissa de Tarent' quod, cum rex dimiserit ei manerium de Bere ad terminum qui non preteriit, et rex idem manerium commiserit S. de Monte Forti comiti Leyc' et uxori ejus, sorori regis, in tenancia similiter cum aliis terris in diversis comitatibus regis pro. d. marcatis terre, quas rex eis assignare tenetur, ballivi ejusdem comitis occasione ejusdem commisionis regis blada ipsius abbatisse, que excoli fecit in manerio predicto, et eciam instaurum suum in proprios usus predicti domini sui converterunt. Et quia non fuit intencionis regis, quando predictum manerium prefatis comiti et comitisse commisit, quod predicta abbatissa de blado et instauro suo predictis jacturam incurreret; mandatum est ballivis predictis quod bladum illud et instaurum ei sine dilacione restituant; et permittant quod levare possit arreragia que ei debentur de tenentibus ejusdem manerii, ita quod iteratam querelam inde rex non audiat. Teste rege apud Wind' xix. die Augusti.

Pro Willelmo le Tegheler.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod, nisi Willelmus le Tiller receperit xxv. solidos pro tegula capta ab eo ad cooperiendum domos regis de Guldeford', tunc denarios illos ei habere faciat: et nisi iidem denarii sibi fuerint allocati, rex eosdem allocari faciet. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Alcisholt' quod in eadem foresta faciat habere Elye de Roff', marescallo regis, duas quercus ad duas gutturas, de dono regis. Teste rege apud Sanctum Albanum xxj. die Augusti.

De respectu pro priore de Merton'.—Quia prior de Merton' asserit fines et amerciamenta hominum suorum per libertates carte regis, quas rex ei inde concessit, mandatum est vicecomiti Surr' quod demandam quam facit hominibus suis de Kingeston' per preceptum regis pro finibus et amerciamentis quibuscunque ponat in respectum usque in unum mensem a festo Sancti Michaelis proximo futuro, ut tunc sciatur utrum ad regem vel ad ipsum fines et amerciamenta hominum ipsorum debeant pertinere. Et interim districcionem, si quam ea occasione super eos fieri precepit, faciat relaxari. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Augusti.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Berk'. Teste etc.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Buck'.

Schedule.

Rex archidiacono Staff' salutem. Audivimus nuper quod episcopus Coventrensis et Lichefeldensis liberas capellas nostras in diocesi sua existentes, que ab omni jurisdiccione ordinaria libere sunt et immunes, totis viribus nititur impungnare, subiciendo eas servicio et ordinarie jurisdiccioni, nos inde moti et turbati quam plurimum eidem episcopo precise mandavimus quod ab hujusmodi infestatione capellarum nostrarum penitus desistat, maxime cum tam jure sanguinis quam jure nobis debito pre ceteris regni nostri prelatis nobis astrictus existat. Et quia ad audicionem nostram jam pervenit quod vos liberam capellam nostram de Pencriz' in diocesi predicta ingredi nitimini ad capitula vestra ibidem tenenda et ad alias jurisdicciones excercendas in prejudicium libertatum ejusdem capelle quod nullatenus etc. Vobis firmiter precipimus quod sicut in regno nostro morari volueritis ab hujusmodi temeraria presumpcione desistentes omnino dictam capellam nostram et canonicos aut parochianos ejusdem decetero non inquietetis sententia, siquam auctoritate ordinaria in ipsos aut aliquem ipsorum promulgaveris, sine mora revocata. Teste.

Rex, vicecomiti Staff'. Cum capella nostra de Penc' libera sit et immunis ab omni jurisdiccione ordinaria nos ad querimoniam canonicorum ejusdem capelle accepimus quod archidiaconus Staff' nititur capellam eandem et canonicos ejusdem infestare tenendo capitula sua infra limites parochie dicte capelle et alias jurisdicciones ibidem excercendo in prejudicium libertatum ejusdem capelle quod sustinere etc. Et ideo tibi firmiter precipimus quod sicut te et tua diligis non permittas archidiaconum predictum vel ejus officialem aut aliquem suum ministrum ingredi parochiam predictam ad aliquam jurisdiccionem ordinariam ibidem excercendam in prejudicium libere capelle nostre antedicte. Et taliter te habeas in hoc mandato nostro ne per negligenciam tuam redargui valeas in hac parte per quod ad te graviter capere debeamus. Teste per H. Bigod justiciarium.

De denariis solutis in garderoba.—Willelmus Latymer, vicecomes Ebor', solvit in garderoba regis die Dominica in crastino Epiphanie Domini anno etc. xli°. apud Westmonasterium Artaldo de Sancto Romano, tunc custodi ejusdem garderobe, lxvj. solidos, viij. denarios, ad quos ipsum amerciavimus pro defectu districcionis militum faciendorum, testificatos per Albricum de Fiscamp' et Petrum de Wintonia, clericos garderobe predicte. Et mandatum est baronibus de scaccario-quod predictum Willelmum de predictis lxvj. solidis viij. denariis quietum esse faciatis (sic). Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Augusti.
Rogerus de Thurkelby liberavit in garderoba regis Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, clericis ejusdem garderobe, die Sancti Bartholomei anno etc. xliij°. c. marcas de c. libris, per quas finem fecit cum rege pro custodia terre et heredis Henrici de Merk' habenda. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod eundem Rogerum de predictis c. marcis quietum esse faciant. Teste ut supra.

De damis datis mercatoribus ad nundinas Sancti Egidii Wintonie venientibus.—Mandatum est Nicholao de Haudlou, custodi episcopatus Wintoniensis, quod in parcis predicti episcopatus capi faciat xxiiij. damos, ubi ad minus dampnum eorumdem parcorum capit poterunt, et eos habere faciat mercatoribus Venturis ad instantes nundinas Sancti Egidii Wintonie, sicut aliis annis fieri consuevit. Et, cum rex sciverit custum capcionis eorundem damorum, rex illud ei allocari faciet. Teste ut supra. Per Imbertum Pogeys.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Kenefar' quod in eadem foresta faciat habere abbati de Heyles v. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Bernewode quod in eadem foresta faciat habere magistro Johanni cementario regis v. quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Henricum de Candevr' et Johannem Lovel, venatores suos, ad capiendum xx. damos ad opus regis in foresta de Whittlewode. Et mandatum est custodi ejusdem foreste quod predictos venatores damos illos ibidem capere permittat, et ipsos ad hoc consilium suum et auxilium impendat. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Willelmus Brun, captus et detentus in prisona regis Salop' pro morte Philippi filii Henrici unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Salop' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro comite Glouc'. De galiis.—Cum rex nuper mandaverit custodibus galiarum et bargiarum suarum apud Winchiles' quod de galiis et bargiis predictis facerent habere Ricardo de Clar', comiti Glouc' et Hertf', duas galias vel duas bargias, seu unam galiam et unam bargiam, de prestito regis, si voluerit, mandatum est iterato predictis custodibus, sicut rex alias eis mandavit, quod de predictis galiis regis faciant habere eidem comiti duas galias vel unam, prout voluerit, cum toto attillio earundem seu ejusdem, de prestito regis, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Augusti.

De quercubus datis.—Rex ad instanciam Petri de Monte Forti dedit Willelmo, persone ecclesie de Morton', capellano suo, duas quercus in foresta de Feckham'. Et mandatum est custodi ejusdem foreste quod eas ei ibidem habere faciat de dono regis. Teste etc.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Kannok' quod in eadem foresta faciat habere Petro de Monte Forti tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Johannem le Naper et Hugonem le Franceys, servientes suos, ad capiendum in foresta de Bernewod' xx. damos ad opus regis. Et mandatum est custodi ejusdem foreste quod eos ad hoc admittat, et eis consilium et auxilium ad dictos damos capiendos impendat, prout ab eis fuerit requisitus. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Augusti.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Whicchewode de xx. damis ad opus regis capiendis. Teste etc.
Eodem modo mandatum est custodi parci de Wodestok' de xx. damis ad opus regis capiendis. Teste etc.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' quod habere faciat magistris Johanni cementario regis et Alexandro carpentario regis duas robas sicut habere consueverunt. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Rokingham' quod in eadem foresta faciat habere magistro Thome de Wymundeham', precentori Lich', ij. damos de dono regis.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Whicchewode de v. damis ad opus predicti magistri Thome. Teste etc.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste de Pykering' quod in eadem foresta faciat habere Rogero de Thork' quinque cervos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Cipham quod in eadem foresta faciat habere abbatisse de Lacok' x. quercus ad maeremium cum escaetis de dono regis. Teste rege apud Wind' xxviij. die Augusti.
Mandatum est custodi foreste regis de Melkesham' quod in eadem foresta faciat habere eidem abbatisse x. quercus ad maeremium cum escaetis de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shirewod' quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Grey duos damos de dono regis. Teste rege apud Certeseye xxix. die Augusti.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' quod faciat habere Johanni de Frethorn' unam robam competentem cum furrura de bissis de dono regis. Teste rege apud Merton' xxx. die Augusti. Per Egidium de Argentem.

Mandatum est eidem Ricardo quod faciat habere Johanni de Ely unam robam, sicut eam habere consuevit, de dono regis. Teste ut supra.

De respectu pro Ada de Somery.—Mandatum est vicecomiti Hertf' quod demandam, quam facit Ade de Somery per summonicionem scaccarii de dimidia marca auri pro quietancia assisarum, ponat in respectum usque a die Pasche in xv. dies. Teste rege apud Westmonasterium primo die Augusti (sic).

Footnotes

  • 1. supply vacans fuit.
  • 2. vel duobus interlineated.
  • 3. extra parcum interlineated.