Close Rolls, September 1257

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1932.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1257', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 10, 1256-1259, (London, 1932) pp. 90-96. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol10/pp90-96 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1257

De coronatore (sic) eligendo.—Quia Robertus de Norton', escaetor regis in comitatu Suff', est cum rege in Wallia, et rex propter hoc ei graciam vult facere specialem, rex ipsum ab eodem officio amovit: et mandatum est vicecomiti Suff' quod, loco predicti Roberti, eligi faciat alium escaetorem etc. Teste ut supra primo die Septembris.

Schedule. (fn. 1)

Rex comiti Glouc' salutem. Sciatis nos et Edwardum filium nostrum cum comitiva nostra sanos fuisse apud Gannok' in recessu presentium portitoris, de vobis scire prospera peroptantes, ubi navigium et victualia nostra tam Anglie quam Hibernie a die Dominica proxima post festum beati Bartholomei, quo die ibidem venimus, usque hunc diem Martis proximum post decollacionem beati Johannis expectavimus, patriam illam diversemodo destruendo et castrum nostrum de Gannok muniendo. Et quia sufficiens navigium ad transfretandum cum gente nostra alicubi, prout exigencia tanti negocii necessario requirit, adhuc non habuimus et tempus instat yemale nimis appropinquans, quod voto et voluntati nostro obviat et repugnat: de concilio procerum et magnatum nostrorum, in Angles' ad presens non dirigimus gressus nostros: set manucepimus, tam nos quam predicti magnates nostri, quod in festo Pentecostes proximo futuro, paratis rebus, victualibus et navigio ac comitiva gentium aggregata [erimus] (fn. 2) vita comite apud Cestr' in Angles' cum magno conamine progressuri. Ceterum de labore et de diligencia vestra apposita ad gravandum hostes nostros gracias vobis referimus ampliores et de hoc similiter quod vires apposuistis ad trahendum ad pacem nostram Mereducum filium Resi prout ex vestrarum serie litterarum intelleximus, bene contenti sumus, et placet nobis quod sub bona forma veniat ad pacem nostram volentes et liberaliter concedentes quod idem Mereduk, dum [tamen] de eodem fidelitatis certitudinem habeamus, habeat de dono nostro et Edwardi, filii nostri, commortium de Agwennenit de terris Mereduki filii Oweyn, et commortium de Perver' de terris Resi Wachan; et quia nobis datur intelligi quod commortium de Menvenit, quod idem Mereduk exigit, non est de terris Mereduki filii Oweyn, set dominicum nostrum et Edwardi filii nostri, veluti quod recuperavimus in alia guerra super Maylgon et hactenus usque ad [hanc ?] guerram extitit in manu nostra et ejusdem filii nostri, consilium nostrum non permittit quod illud commortium eidem Mereduk ad presens concedamus [donec] ad pacem nostram venerit et in servicio nostro et dicti filii nostri bene et laudabiliter se gesserit: tam nos quam idem filius noster de aliis terris Resi Wachan per consilium vestrum talem ei faciemus curialitatem quod bene et racionabiliter tenebit se contentum; unde de predictis duobus commortiis de Agwennenit et de Perver mittimus vobis tam litteras nostras quam dicti filii nostri eidem Mereduko filio Resi patentes confectas inde; precipimus tam nos quam idem filius noster Nicholao de Molis quod predictum Mereduk in forma predicta ad pacem nostram admittat. Teste apud Gannok' [iiij.] die Septembris.
Idem mandatum est Nicholao de Molis et sub eadem forma.

De damo dato.—Mandatum est Roberto Waler' quod in foresta regis de Whytlewode faciat habere Willelmo de Insula unum damum de dono regis. Teste rege apud Cestr' xiij. die Septembris.

De ponendo per ballium.—Thomas de Esseby, captus et detentus in prisona regis de Norhamt' pro morte Thome filii Radulfi de Hanyton unde apellatus est, habet litteras vicecomiti Norhamt' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Savernak' quod in eadem foresta faciat habere Matheo Bezille tres damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Wauberge quod in eadem foresta faciat habere fratri Roberto de Maneby, priori hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia, quinque damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Rokingham quod in eadem foresta faciat habere J. de Plessetis comiti Warr' quinque damos de dono regis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste de Shyrewode quod in eadem foresta faciat habere Willelmo Bardof, seniori, duos cervos de dono regis. Teste ut supra.
(fn. 3) Mandatum est Johanni de Eyville justiciario foreste regis ultra Trentam quod in foresta de Gautris faciat habere Roberto de Nevill' sex damas de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Chippeham et Melksham quod in eadem foresta faciat habere Reginaldo de Plessetis tres damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste Roteland' quod in eadem foresta faciat habere Philippo Marmiun tres damos de dono regis nisi per aliud breve regis eos prius habuerit. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Johanni de Eyville, custodi foreste sue ultra Trentam, quod in foresta de Pykering' faciat habere Hugoni le Bigod sex cervos de dono regis. Teste ut supra.

Pro Hugone de Bigod.—Quia oportet quod Hugo le Bigod intendat negociis regis, mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatu Ebor' quod omnes loquelas ipsum contingentes in itinere suo ponant in respectum usque ad festum Sancti Martini proximo futurum: ita tamen quod eedem loquele placitentur et terminentur ante recessum suum de comitatu predicto quatenus secundum legem terre et consuetudinem regni placitari possint et terminari. Teste ut supra.
Consimili modo mandatum est justiciariis itinerantibus in comitatibus Norf' et Suff' pro comite Norf'. Teste ut supra.

Pro Rogero de Monte Alto.—Mandatum est Willelmo de Axem' et sociis suis, custodibus vinorum regis apud Cestr', quod de vinis regis que venerunt de Bristoll' apud Cestr' habere faciant Rogero de Monte Alto decem dolia boni vini de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Roberto Waler', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Panber' faciat habere Thome le Blund' quatuor damos vivos et sex damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum de dono regis. Teste rege apud Cestr' xiiij. die Septembris.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewelle et Hugoni de Turri, captoribus garderobe sue, quod de garderoba regis sine dilacione faciant habere Waltero, servienti Isabelle domine de Taylleburg', unam robam sibi convenientem de dono regis, pro felici rumore quem regi retulit de partu predicte Isabelle neptis sue. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Eyvill', custodi foreste ultra Trentam, quod in foresta de Shyrewode faciat habere Thome Bardof' tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Ricardo de Ewell et Hugoni de Turri quod habere faciant Johanni Comiti nuncio communitatis Marssil', qui in instanti festo Sancti Edwardi cingulo milicie decorabitur, ea que ad novam miliciam suum honorifice pertinent, de dono regis. Teste ut supra.

De bissis datis.—Mandatum est custodi foreste regis Essex' quod in eadem foresta habere faciat Willelmo de Monte Canisio quatuor bissas de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Eyvill', custodi foreste sue ultra Trentam, quod in foresta de Shyrewode faciat habere Rogero de Vallibus x. quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Mere xviij. die Septembris. Per R. Waler'.

De roba regis.—Mandatum est Ricardo de Ewell et Hugoni de Turri quod faciant habere Germano scissori sine aliqua dilacione pannum ad unam robam ad opus regis de camelino de Caumbrey una cum pelura et omnibus robam illam contingentibus secundum quod idem Germanus eis dicet. Teste rege apud Wenlok' xvij. die Septembris.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Rotelaunde quod in eadem foresta faciat habere Henrico de Wengham viij. damos de dono regis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste Salop' quod faciat habere Roberto Corbet duos cervos in eadem foresta de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Graveling quod in eadem foresta faciat habere Waltero de Burges duo robora ad focum suum de dono regis. Teste rege apud Wenlok xx. die Septembris.

De ponendo per ballium.—Rogerus le Serjaunt, captus et detentus in prisona regis Linc' pro morte Rogeri le Frere de Parko Lude unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Linc' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

Pro exequtoribus testamenti Willelmi Elyensis episcopi.—Cum rex vendiderit et concesserit executoribus testamenti magistri Willelmi de Kylkenny, quondam Elyensis episcopi, omnia blada omnium et singulorum maneriorum ad episcopatum Elyensem spectantium de presenti autumpno que ad regem racione vacacionis ejusdem episcopatus possint pertinere, sicut in litteris regis Roberto Waler' et Johanni Waler' inde directis plenius continetur; mandatum est eisdem Roberto et Johanni quod dominicas terras dicti episcopatus seminari faciant ad campi partem prout magis expedire viderint permittentes eosdem executores liberam habere administracionem de omnibus bladis predictis, sicut predicte littere testantur. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Michaelis de Newtone, et Editha uxor ejus, Ricardus et Wyotus filii ejus, Alicia la Serjaunte et Thomas le Serjaunt, capti et detenti in prisona regis de Middelton' pro morte duorum hominum ignotorum unde rettati sunt, habent litteras vicecomiti Kanc' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Rechicche quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Chaenny sex damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum de dono regis. Teste ut supra.

[m. 2.]

De damis datis.—Mandatum est Roberto Strech, custodi foreste de Fekenham, quod in eadem foresta faciat habere episcopo Wygorniensi septem damos de dono regis. Teste rege apud Bruges xxj. die Septembris.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste de Purbyk' quod eadem foresta faciat habere E. Sarisberiensi episcopo quatuor cervos de dono regis. Teste ut supra. (Cancelled) quia reddidit breve et habuit inde aliud breve anno etc. xlij.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Shyrlet quod in eadem foresta faciat habere Fratribus Minoribus de Bruges sex bonas quercus ad maeremium ad operaciones ecclesie sue de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi ejusdem foreste quod in eadem foresta faciat habere procuratoribus canonicorum capelle de Bruges vque. bonas quercus ad emendacionem cancelli et stallorum ejusdem capelle, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Kenefare quod in bosco de Eswode, qui est in balliva sua, faciat habere procuratori canonicorum capelle de Tatenhale vj. bonas quercus cum escaetis ad maeremium ad emendacionem ejusdem capelle, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Shirlet quod in eadem foresta faciat habere custodi pontis de Harpeford' duas quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod de venacione, quam venatores regis nuper ceperunt in foresta de Dene et ei commiserunt, faciat habere Johanni filio Galfridi tres damos et unum cervum de dono regis. Teste rege apud Wygorn' xxiiij. die Septembris.

De ponendo per ballium.—Robertus le Mouner et Matillis uxor ejus, Nicholaus filius Roberti et Isabella serviens ejus, capti et detenti in prisona regis Oxonie pro morte Thome filii Roberti unde rettati sunt, habent litteras vicecomiti Oxon' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Shyrlet quod in eadem foresta faciat habere priori hospitalis Sancti Johannis de Bruges tres quercus ad maeremium ad fabricam ecclesie sue ibidem, de dono regis. Teste rege apud Wigorn' xxv. die Septembris.

De ponendo per ballium.—Rogerus filius Matillidis, Johanna filia Rogeri, et Henricus filius Mabilie, capti et detenti in prisona Leys' pro morte Willelmi Gorge de Ketelby unde apellati sunt, habent litteras vicecomiti Leyc' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto Waler', senescallo foreste citra Trentam, quod in foresta de Shyrlet faciat habere probis hominibus de Bruges x. quercus ad maeremium ad portas ville de Bruges reparandas, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Roberto Walerand', senescallo foreste citra Trentam, quod in bosco de Berkwud', qui est in foresta regis de Feckeham, faciat habere priorisse de Cochill tres quercus aptas ad maeremium ad dormitorium suum inde faciendum, de dono regis.

De apris datis. (fn. 4) —Mandatum est Roberto Walerand', senescallo foreste sue citra Trentam, quod in foresta de Dene faciat habere Roberto Tregoz duos apros de dono regis. Teste rege apud Wygorn' xxvi. die Septembris.

De quercubus datis. (fn. 4) —Mandatum est custodi foreste de Kenefare quod in bosco de Asswode, qui est infra metas foreste predicte, faciat habere priorisse Albarum Monialium de Wygornia quatuor quercus ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Gillingham quod in eadem foresta habere faciat Fratribus Predicatoribus Glovernie decem quercus ad maeremium, ubi commodius ad opus suum capi poterunt propter cariagium, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste de Kenefar, quod in bosco de Essche' in balliva sua habere faciat Fratribus Minoribus Wygornie sex quercus ad maeremium, ad edificia sua apud Wygorniam construenda, de dono regis. Teste ut supra.

De bissis datis.—Mandatum est custodi foreste de Menedep' quod in eadem foresta habere faciat Matillidi, uxori Willelmi le Fort, tres bissas de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Kanok quod in eadem foresta faciat habere Radulfo Basset de Drayton, juniori, duos damos et unum cervum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Whichewode quod in eadem foresta faciat habere magistro Gilberto de Millers' decem damas vivas ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Wodest' xxix. die Septembris.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shirlet quod in eadem foresta faciat habere Nicholao le Porter iij. quercus ad reparacionem pontis de Bruges de dono regis. Teste rege apud Wodest' xxix. die Septembris.

Pro Cecilia Lotrice.—Rex concessit Cecilie Lotrici illos tres obolos diurnos quos Matillis Pylche, que nuper obiit, ut dicitur, percipere consuevit ad scaccarium regis, ad sustentacionem suam: et mandatum est thesaurario et baronibus de Scaccario quod, si eadem Matillis decesserit, tunc predicte Cecilie predictos tres obolos habere faciant percipiendos ad scaccarium predictum eodem modo quo eadem Matillis eos percipere consuevit. Teste ut supra.

De cervis et damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Hugonem Franciscum ad capiendum ad opus regis in foresta de Brehull' xx. damos et sex vel septem cervos, si inveniri possint, contra instans festum Sancti Eduuardi: et mandatum est Johanni filio Nigelli, custodi foreste predicte quod ipsum ad hoc admittat. Teste rege apud Wodest' xxx. die Septembris.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Fekenham quod in eadem foresta faciat habere electo de Alencestr' et conventui suo x. quercus ad maeremium ad fabricam ecclesie sue de Alencestr' de dono regis. Teste ut supra.

De novo milite faciendo.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Waltero de Arundel, qui recepturus est a rege in instanti festo Sancti Eduuardi arma militaria, faciant habere ea que ad novam miliciam pertinent honorifice de dono regis, sicut rex aliis novis militibus invenire consuevit. Teste rege apud Wodest' xxx. die Septembris.

Footnotes

  • 1. This schedule is attached opposite to the entries marked Wallia, it should apparently have been enrolled on the dorse of the roll. See Calendar of Patent Rolls, p. 577.
  • 2. A vertical strip about half an inch wide adjoining the left edge is more or less illegible.
  • 3. This entry is linked in the margin with the heading above de cervis datis instead of that below.
  • 4. This heading is erroneously written against the heading next below.