Close Rolls, September 1261

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1261', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261, (London, 1934) pp. 429-442. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol11/pp429-442 [accessed 26 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1261

[m. 4.]

De ponendo per ballium.—Johannes Mussun, detentus in prisona regis de Warwik' pro morte Galfridi Mussun unde rettatus est, habet breve vicecomiti Warr' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Windes' ij. die Septembris.

De damis capiendis ad opus regis.—Mandatum est custodi foreste de Bradene quod permittat Reginaldum filium Petri capere in eadem foresta viginti damos ad opus regis. Et mandatum est predicto Reginaldo quod damos illos capiat in foresta predicta sicut predictum est. Et quod faciat habere uxori predicti Reginaldi tres damos de dono regis de eisdem. Teste.

Pro Johanne le Despenser.—Rex Roberto de Fulham salutem. Optantes Johanni le Despenser meritis suis exigentibus graciam facere specialem, vobis mandamus quod districcionem quam facitis ei occasione quorundam debitorum, que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii regis pro arreragiis debitorum que antecessores Johanne quondam filie Roberti le Lou uxoris predicti J. nobis debebant ut dicitur, ponatis in respectum usque in crastinum Sancti Michaelis, ut interim de debito illo prout expedire videbitur provideri faciamus. Teste ut supra.

De quercubus ad pontes castri Oxonie reparandas.—Mandatum est custodi foreste de Shottor' quod in eadem foresta faciat habere constabulario castri regis Oxonie xxti. quercus ad pontes castri regis Oxonie inde reparandas et vque. robora ad focum in eodem castro. Teste.
Et mandatum est vicecomiti Oxon' quod predictas xxti. quercus, quas rex liberari precepit constabulario castri predicti, sine dilacione cariari faciat ad castrum predictum Et custum quod ad hoc posuerit cum rex illud sciverit sibi allocari faciet. Teste.

Pro Johanne filio Alani de Wulfreton'.—Rex Roberto de Fulham salutem. Monstravit nobis Johannes filius Alani de Wlfreton' quod, cum ipse nichil teneat de Cristiana Ledet nec unquam aliquid manuceperit solvere pro ea ad scaccarium regis, vos ipsum distringitis pro septem libris de debitis ipsius Cristiane, que per summonicionem scaccarii predicti ab ea exiguntur pro quodam scutagio ut dicitur. Et ideo vobis mandamus quod, si idem Johannes invenerit vobis securitatem per quam certi sitis quod satisfaciet nobis ad dictum scaccarium in octabis Sancti Michaelis de pecunia predicta nisi ostendere possit se inde esse quietum, tunc districciones quas ei occasione predicta facitis interim eidem relaxetis. Teste.

Pro hominibus regis de Bugdon' et Haverberg'.—Rex Roberto de Fulham, clerico, salutem. Monstraverunt nobis homines nostri de Bugdon' et Haverberg' quod, cum ipsi anno regni nostri quadragesimo primo solvissent per preceptum nostrum Willelmo Maunsell', tunc vicecomiti nostro Leyc', viginti et novem libras, et undecim libras Griffino filio Wenunwen similiter per preceptum nostrum solverunt anno eodem, vos predictos homines nostros pro predictis quadraginta libris distringitis. Et ideo vobis mandamus quod accepta ab eis sufficienti securitate ita quod certi sitis quod ipsi de predictis quadraginta libris nobis in octabis Sancti Michaelis proximo futuris satisfacient, nisi sufficienter ostendere possint quod inde quieti sint, demandam quam eis facitis pro predictis quadraginta libris, ponatis in respectum usque ad octabas Sancti Michaelis supradictas. Teste rege apud Windes' iij. die Septembris.

Pro Johanne de Rocheford'.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Monstravit nobis Johannes de Rocheford' quod, cum ipse debeat nobis sexaginta solidos, quos tu ab eo exigis per summonicionem scaccarii regis, et paratus sit de bonis suis denarios illos facere et tibi per talliam ad opus nostrum liberare, tu et ballivi tui domos ipsius Johannis in villa Sancti Botulphi, Toft et Skirebek' nuper adivistis et portas et ostia sua fregistis et bona et catalla sua usque ad velenciam (sic) quadraginta marcarum in eisdem domibus inventa cepistis, distraxistis et vendi fecistis. Et ideo tibi precipimus quod eidem Johanni de bonis et catallis suis predictis plenam restitucionem habere facias, ita quod certus sis quod ipse de catallis suis predictos sexaginta solidos per manum suam propriam levari faciat et eos tibi solvat, ita eciam quod tu eos nobis in crastino Sancti Michaelis absque ulteriori dilacione persolvi facias ad scaccarium nostrum. Teste rege apud Windes' iij. die Septembris.

Pro communitate comitatuum Somers' et Dors'.—Rex Willelmo Gulafre salutem. Ostensum est nobis ex parte comunitatis Somers' et Dors' quod, cum plures ex ipsis soluciones dudum fecerint diversis vicecomitibus nostris eorundum comitatuum de diversis debitis que per summonicionem scaccarii nostri ab eis exigebantur, et, cum quedam debita, que non sunt clara set per judicium baronum dicti scaccarii nostri dependeant terminanda, ac ex ipsis quidam de debitis, que nobis debent, terminos habeant ex concessione nostra, vos per summonicionem predicti scaccarii nostri tam ipsos qui soluciones fecerunt vicecomitibus nostris dictorum comitatuum unde proferunt tallias quam eos quorum debita non sunt clara set ad idem scaccarium per judicium dependentia, et eciam eos qui terminos habent ex concessione nostra ut predictum est, distringi facitis injuste. Et ideo vobis mandamus quod districciones, quas pro debitis que per tallias vel alio modo vobis constare poterit esse soluta vicecomitibus nostris predictis et pro debitis, que non sunt clara set super judicium dependentia et que ex concessione nostra atterminata sunt sicut predictum est, fieri facitis, ponatis in respectum usque a die Sancti Michaelis in xv. dies, ut tunc singulis plena inde justicia exhibeatur. Teste etc.

Pro Alano le Usser.—Cum rex nuper talliari fecerit dominica sua per Angliam et tunc vicecomiti Not' dederit in mandatis quod habere faceret de dono regis Alano le Usser undecim marcas ad quas manerium de Bolisover, quod idem Alanus tenet ad voluntatem regis, talliatum fuit, Robertus de Fulham ipsum pro predictis undecim marcis, que ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii regis, distringit ut dicitur. Et mandatum est predicto Roberto quod ipsum inde quietum esse permittat, districcionem, si quam ei fecerit occasione predicta, penitus relaxans. Teste.

Pro Ricardo de Tillebyr' constabulario Turris London'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod Ricardus de Tillebir', constabularius noster Turris London', solvit in garderoba nostra Petro de Wintonia, clerico ejusdem garderobe, centum et quinque libras, decem et septem solidos et iiijor. denarios per diversas pacaciones pro Judeis nostris London' de mille marcis quas Judei nostri London' nobis concesserunt. Et hoc vobis tenore presentium significamus.
Rex eisdem salutem. Sciatis quod Ricardus de Tillebir', constabularius noster Turris London', solvit in garderoba nostra magistro Henrico de Gaunt, custodi ejusdem garderobe, ciiijxx. et tres libras vj. solidos et quinque denarios per diversas pacaciones pro Judeis nostris diversarum civitatum Anglie tam de mille marcis quas Judei nostri Anglie nobis concesserunt quam de arreragiis talliagii de terminis Pasche et Sancti Johannis Baptiste proximo preteritis. Et hoc vobis tenore presentium significamus. Teste ut supra.

De quercu data.—Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere magistro Henrico de Gaunt unum quercum ad stabulum suum inde reparandum de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod de bladis predicti episcopatus de Wergrave faciat habere Willelmo de Blauncpom' tria quarteria frumenti de dono regis. Teste rege apud Windes' vj. die Septembris. Per ipsum regem. (Cancelled) Vacat quia aliter inferius.

De quercubus datis.—Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Bere faciat habere Johanni de Peueseye, elemosinario abbacie de Hida Wintonie, quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis ad quandam domum in qua sustentari debent pauperes scolares inde construendam in abbacia predicta. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Galeweye.—Rex vicecomiti Norhampt' salutem. Quia constat nobis per inspeccionem rotulorum cancellarie nostre nos anno preterito dedisse Willelmo de Galeweye, summetario nostro, illud cotagium et illas quatuor acras terre et dimidiam cum pertinenciis in manerio nostro de Geytington una cum bladis in dicta terra existentibus, si blada illa ad nos pertinerent, que Simon Bulloc tenuit de nobis ibidem, et que sunt escaeta nostra eo quod idem Simon abjuravit regnum nostrum pro felonia quam commisit, et tu ab eodem Willelmo exigis, ut dicitur, ad opus nostrum quinque solidos pro bladis predictis, tibi precipimus quod, si predicta blada ad nos pertinebant, tunc eidem Willelmo de predictis quinque solidis quod ad opus nostrum exigitis pacem habere permittas. Teste etc.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Katerine uxori Willelmi de Sancto Germano, servientis regis, unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Windes' vij. die Septembris.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Selwode quod in eadem foresta faciat habere Rose uxori Hugonis Saunzaver duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De venacione carianda.—Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod quatuor capriolos quos Willelmus Fige sibi liberabit recipiat, et eos bene saliri et ad regem mitti faciat liberandos custodi lardarii regis. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, rex illud ei allocari faciet. Teste etc.

Pro Waltero de Coston'. De quercubus.—Cum rex nuper dederit Waltero de Coston, vadleto M. regine Scocie, quinque quercus in foresta de Shotthor' per litteras suas quas Thome Gresley, tunc justiciario foreste, inde direxit et idem Walterus eas nondum habuerit, ut dicit, mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod, si ei constare possit quod predictas quinque quercus nondum habuerit sicut predictum est, tunc eas ei habere faciat. Teste rege apud Windes' etc.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuche justiciario foreste citra Trentam quod in foresta regis de Fekham faciat habere Willelmo de Bello Campo de Aumel' juniori duos damos de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Willelmus filius Agnete de Estwik', detentus in prisona regis Wintonie pro morte Johannis de Facunberg unde appellatus, est habet breve vicecomiti Suth' quod ponatur per ballium.

De denariis provenientibus de bonis Peytevini Judei mittendis ad regem.—Mandatum est vicecomiti Bed' et Buk' quod de pecunia proveniente de bonis et catallis Peitevini de Bed', Judei, que est in manu sua, liberari faciat Johanni Sperling et Alano le Hurer, custodibus operacionum Turris London', centum marcas, ita quod eas habeant die Sabbati proxima post festum Exaltacionis Sancte Crucis, ad easdem operaciones per visum constabularii ejusdem Turris inde faciendas. Et, cum eas eisdem custodibus liberaverit, rex eas sibi faciet allocari. Teste rege apud Windes' viij°. die Septembris.

Pro Juliana de Albiniaco.—Cum rex nuper dederit Juliane de Albiniaco quatuor damos (sic) in foresta regis de Porecestr' per litteras suas tunc custodi ejusdem foreste inde directas, et eas nondum habuerit, ut dicitur, mandatum est Rogero de Saunford', custodi foreste de Porcestr', quod, si sibi constare possit quod eadem Juliana predictas quatuor damas nondum habuerit sicut predictum est, tunc eidem Juliane quatuor damos in foresta predicta loco damarum illarum habere faciat de dono regis. Teste ut supra.

Pro hominibus regis de Kingiston'.—Mandatum est baronibus de scaccario quod demandam factam hominibus regis de Kingiston' per summonicionem communem de purpresturis ibidem arentatis ad opus regis, et quas iidem homines asserunt ad villam suam de Kingiston', quam habent ad feodi firmam per cartam domini J. regis patris regis, pertinere, ponant in respectum usque a die Sancti Michaelis in unum mensem, ut interim inde quod justum fuerit provideatur. Teste ut supra.

Pro Willelmo filio Walteri de Screneby.—Quia rex accepit per inquisicionem, quam per Gilbertum de Preston fieri fecit, quod Willelmus filius Walteri de Screneby, qui de roberia dudum facta apud Braytoft rettatus est, et pro qua se subtraxit ut dicitur, rettatus est de roberia illa odio et atya et non eo quod inde culpabilis sit, mandatum est vicecomiti Linc' quod, si idem Willelmus ad pacem regis venire et sufficientes plegios invenire voluerit ad standum recto secundum legem et consuetudinem regni regis coram justiciariis ad primam assisam cum in partes illas venerint vel alibi ad mandatum regis, tunc ipsum ad pacem regis libere et sine impedimento venire permittat. Teste ut supra.

De pecunia mittenda ad regem de Hibernia.—Rex thesaurario Hibernie salutem. Mandamus vobis quod omnem pecuniam de exitibus Hibernie undecumque provenientem aggregari et integre reservari faciatis donec a nobis et Edwardo filio nostro aliud inde receperitis in mandatis, inde solucionem aut liberacionem alicui facientes, nisi forte, quod absit, casus aut necessitas emergat propter quod aliquid de pecunia predicta apponi oporteat ad defensionem terre supradicte maxime in periculo, in quo jactura nobis et predicto filio nostro de terra predicta possit iminere. Et taliter vos habeatis in hoc facto quod tam nos quam predictus filius noster vos merito commendare debeamus. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, forestario foreste Essex', quod in eadem foresta faciat habere Willelmo de Monte Canisio tres damos de dono regis. Teste ut supra.

De petra data porte de Ludgate.—Mandatum est Roberto de Beverl', cementario regis Westmonasterii, quod de franca petra que est in custodia sua apud Westmonasterium faciat habere custodi operacionum porte civitatis regis London' de Ludgate tresdecim bonos et magnos lapides ad sculpandum ex eis quasdam ymagines ad operaciones porte predicte sicut rex plenius injunxit custodi operacionum earundem. Teste etc.

1261.

[m. 3.]

De denariis mittendis ad regem.—Mandatum est Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod statim visis litteris istis omnibus aliis pretermissis mittat regi xl. marcas ad necessarias operaciones quas rex fieri precepit in castro de Windes', ita quod rex modis omnibus denarios illos habeat infra diem exaltacionis Sancte Crucis apud Windes'. Et hoc sicut indignacionem regis vitare voluerit nullatenus omittat. Et quamcitius pecuniam illam regi liberaverit, rex breve suum de Allocate inde habere faciet. Teste rege apud Windes' xij. die Septembris.

De braemiis datis.—Mandatum est custodi vivarii de Fekenham' quod in eodem vivario sine dilacione faciat habere Petro Herefordensi episcopo quadraginta bremas vivas de dono regis ad vivarium suum de Witheburn' inde instaurandum. Teste ut supra. Per Imbertum de Muntferant.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Bernewode faciat habere Henrico de Bohun duos damos de dono regis. Teste.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Thome de Sancto Sepulcro, balistario regis Turris London', unam robam hac vice de dono regis.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Cette faciat habere Willelmo de Valencia octo damos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem justiciario quod in foresta regis de Silveston' faciat habere Fratribus Predicatoribus Norhampt' sex quercus ad maeremium et duo robora folia non portantia ad focum suum in foresta regis de Geitington' de dono regis. Teste ut supra.

De domibus Westmonasterii reparandis.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod aulam regis et domos suas Westmonasterii sine dilacione reparari faciat reparacione qua necessario vident (sic). Et custum quod ad hoc posuerit, cum rex illud sciverit, rex ei breve regis de liberate inde habere faciet. Teste rege apud Windes' xiij. die Septembris.

De ponendo per ballium.—Stephanus le Fox, detentus in prisona regis de Craneburn' pro morte Isabelle de Worth' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Dors' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Thomas Tribold et Stephanus Stelhard, detentus in prisona regis de Oulton' pro morte Isabelle de Worth' unde rettatus est (sic), habet breve vicecomiti Dors' quod ponatur per ballium. Teste etc.

De maeremio cariando usque Dovor'.—Cum rex nuper preceperit Ricardo de Tany, tunc vicecomiti regis Essex', quod totum maeremium, quod rex prosterni fecit in bosco suo de Kingiswode ad operaciones castri regis Dovor', sine dilacione cariari faceret per aquam usque Dovor' ad operaciones predictas, ac idem Ricardus maeremium predictum nondum cariari fecerit sicut predictum est ut rex accepit, mandatum est ballivis de Colecestr' quod maeremium illud sine dilacione cariari faciant per aquam usque Dovor' liberandum ibidem constabulario castri predicti ad operaciones predictas inde faciendas. Et rex custum quod ad hoc posuerit, cum illud sciverit, eis in firma sua ville predicte allocari faciet. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste de Shirewode quod in eadem foresta faciat habere Johanni Maunsell', thesaurario Ebor', tres cervos de dono regis. Teste ut supra.

De denariis mittendis ad regem.—Rex Roberto de Fulham salutem. Mittimus ad vos Henricum de Roenges, Walterum Achard', Johannem de Vayn et Nicholaum de Vilers, servientes nostros ad arma, vobis mandantes quod illas cc. marcas quas habetis ad opus nostrum sicut nobis significastis et omnes alios denarios quos ad opus nostrum levaveritis, nobis per predictos servientes sine dilacione mittatis. Et hoc non omittatis. Et nos, cum pecuniam illam habuerimus, vobis inde quietanciam habere faciemus. Teste me ipso apud Windes' iiij°. die Septembris.

De luciis datis.—Mandatum est ballivo de Stratton' quod in vivario regis de Stratton faciat habere Rogero de Clifford xxti. lucios de dono regis. Teste.

De quercubus datis.—Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in haya regis Hereford' faciat habere decano Hereford' sex quercus ad maeremium de dono regis. Teste. Per ipsum regem.

De nundinis Wintonie.—Rex Waltero Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, salutem. Cum nundine Wintonie secundum antiquam consuetudinem sedere debeant usque ad festum Sancte Crucis supra montem Sancti Egidii Wintonie et post illud tempus transferri debeant usque ad civitatem nostram predictam, ac vos nuper nobis significaveritis quod esset ad commodum nostrum et mercatorum ad nundinas predictas accedentium si concederemus mercatoribus existentibus supra montem predictum cum mercandisis suis quod morari possent ibidem usque ad diem Dominicum proximum post festum Exaltacionis Sancte Crucis predictum et ibidem mercandisas suas vendere, nos de gracia nostra speciali concessimus mercatoribus predictis ut hac vice ibidem morentur et vendant mercandisas suas in civitatem nostram predictam sicut predictum est usque ad diem Dominicum supradictum, ita quod elapso die illo descendant cum mercandisis suis in civitatem predictam et ibidem mercandisas suas vendant prout vendere consueverunt. Et ideo vobis mandamus quod mercatores illos supra montem predictum cum mercandisis suis morari permittatis usque ad diem predictum. Denuncietis eciam burgensibus nostris Wintonie quod, cum dicti mercatores ad civitatem nostram predictam venerint cum mercandisis suis, ipsos bono modo tractent prout retroactis temporibus tractari consueverunt, per quod ipsi libentius ad loca predicta decetero divertent. Teste ut supra.

Pro capellano de Guldeford'.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod Henrico de Sutton, capellano commoranti in capella Sancte Katerine castri de Guldeford', stipendia sua (sic) sicut alii capellani commorantes in eadem capella percipere consueverunt. Et, cum rex sciverit quantum ei liberaverit, illud eidem vicecomiti allocari faciet. Teste.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Braden' faciat habere archidiacono Oxonie unum damum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Alano Plugenet.—Rex vicecomiti Suthamt' salutem. Cum nuper concesserimus dilecto et fideli nostro Alano Plugenet custodiam terrarum et heredum Alani de Chikehull' nuper defuncti, qui de nobis tenuit in capite, habendam usque ad legitimam etatem eorundem heredum, et postmodum mandaverimus Willelmo de Wintreshull', tunc vicecomiti nostro Suthamt', quod dicto Alano plenam seisinam de predicta custodia habere faceret, idem vicecomes de predictis heredibus et quibusdam terris ad custodiam illam spectantibus ei seisinam habere non fecit ut dicit. Et ideo tibi precipimus quod, si ita est, tunc prefato Alano de predictis heredibus et terris que prefatus defunctus tenuit per servicium militare et quarum custodia ad ipsum pertinent racione predicte concessionis nostre plenam seisinam sine dilacione habere facias, ne iteratus clamor ad nos inde pro defectu tui perveniat. Teste rege apud Windes' xv. die Septembris.

De ponendo per ballium.—Johannes le Pestur, detentus in prisona regis de Certes' pro morte Johannis le King' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Surr' quod ponatur per ballium. Teste.

De damis datis.—Mandatum est constabulario castri de Sancto Briavello quod in foresta de Dene faciat habere Willelmo de Everus quatuor damos vivos et sex damas vivas ad quendam parcum suum inde instaurandum de dono regis. Teste rege apud Windesor' xvj. die Septembris.

Pro Juliana la Vinetere et filio suo.—Rex vicecomiti Northampt'. Monstraverunt nobis Juliana la Vyneter' de Northampt', Robertus et Willelmus filii ejus quod, cum anno preterito solvissent ad scaccarium nostrum decem marcas ad quas amerciati fuerunt pro transgressione et unde tallias ejusdem scaccarii nostri habent ut dicitur, tu nichilominus per summonicionem ejusdem scaccarii nostri predictas decem marcas iterato exigis ab eisdem. Et, quia nolumus eos super hoc injuriari, tibi precipimus quod, si per exhibicionem talliarum predictarum tibi constiterit ipsos predictas decem marcas ad scaccarium nostrum solvisse sicut predictum est, tunc eos de predicta districcione pacem habere permittas. Teste ut supra.

Reginaldus filius Petri, vicecomes Suthampt', solvit in garderoba regis magistro Henrico de Gaunt, custodi ejusdem garderobe, viginti et quinque libras x. solidos et vj. denarios de debitis levatis in comitatu predicto de diversis debitoribus per summonicionem scaccarii regis die Dominica proxima post festum Exaltacionis Sancte Crucis apud Windles' per manum Johannis le Blund, clerici sui. Et hoc significatum est tenore presentium baronibus de scaccario. Teste. (Cancelled) Vacat quia aliter inferius.

Pro Willelmo de Blauncpomer.—Cum rex nuper mandaverit Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, quod de bladis predicti episcopatus de Wergrave faceret habere Willelmo de Blancpomer tria quarteria frumenti de dono regis, et idem Walterus significaverit regi quod blada predicti episcopatus de Wergrave liberavit ad expensas regine regis, mandatum est eidem Waltero quod de bladis dicti episcopatus de Farneham faciat habere eidem Willelmo predicta tria quarteria de dono regis, sicut predictum est. Teste rege apud Windesor' xviij. die Septembris.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod in eadem foresta faciat habere Ricardo le Noreys, ministro coquine regine regis, duas quercus de dono regis. Teste ut supra.
Cum rex nuper dederit Ricardo de Vernun, servienti regis ad arma, tres quercus ad maeremium in foresta de Windesor per litteras regis tunc inde directas Thome Gresley, tunc justiciario foreste, et idem Ricardus eas nondum habuerit ut dicit, mandatum est Alano la Zusch', justiciario foreste citra Trentam, quod, si sibi constare possit quod eas nondum habuit sicut predictum est, tunc eas ei habere faciat. Teste ut supra.

Pro Ricardo Folyot.—Mandatum est vicecomiti Devonie quod juxta tenorem brevis regis de Computabitur quod inde habet faciat habere Ricardo Foliot, qui occasione servicii regis exheredatus est de terris et tenementis suis in Normannia, singulis annis quamdiu fuerit vicecomes regis ejusdem comitatus decem marcas ad sustentacionem suam. Teste ut supra.

Pro Simone de Staunton'.—Rex dedit respectum Simoni de Staunton' de triginta et quinque solidis quos vicecomes regis Cantebr' exigit ab eo per summonicionem scaccarii regis pro exitibus terrarum et catallis Willelmi Sampsonis de Ellisworth', qui pro felonia quam fecit utlagatus est a regno regis, quas terras idem Simon tenet de dono Nicholai de Segrave usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam. Et mandatum est predicto vicecomiti quod accepta ab eodem Simone sufficienti securitate ita quod securus sit de predictis xxxvj. s. (sic) nobis reddendis ad scaccarium regis in quindena predicta nisi tunc sufficienter ostendere possit quod inde quietus esse debeat, tunc a districcionibus quas ei facit occasione predicta pacem habere permittat. Teste rege apud Windesor' xviij. die Septembris.

De robis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Radulfo le Naper robam suam de termino Pentecostes proximo preterito et robam suam de termino Pentecostes proximo sequenti, sicut aliis annis robas suas habere consuevit. Teste ut supra.

Radulfus Russell vicecomes regis Wiltes' solvit in garderoba regis magistro Henrico de Gaunt, custodi garderobe regis, viginti et quinque libras et decem solidos de debitis levatis in comitatu predicto de diversis debitoribus per summonicionem scaccarii regis die Jovis in crastino Beati Mathei Evaungeliste apud Windes' per manus Petri de Bruges, clerici sui. Et hoc tenore presentium significatum est baronibus de scaccario. Teste rege apud Windes' xx. die Septembris. (Cancelled) Vacat. Aliter inferius.

De coronatore amovendo et aliis eligendis.—Quia rex intellexit quod Stephanus de Wodefeld' diem clausit extremum et Waleranus de Bluntesdon' propter debilitatem suam officio coronatoris intendere non potest, mandatum est vicecomiti Wiltes' quod in pleno comitatu suo per assensum totius comitatus eligi faciat duos alios coronatores loco predictorum Stephani et Walerani qui prestito sacramento prout fieri solet extunc etc. Et talem etc. Et nomina eorum regem scire faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Alano la Zusche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Windesor' faciat habere Ade de Gesem' duas quercus ad quandam mares calciam inde faciendam apud Windesor' de dono regis. Teste rege apud Windesor' xxiiij. die Septembris.

Pro Johanne de Grey.—Rex Simoni Passelewe et sociis suis, justiciariis ad custodiam judeorum assignatis, salutem. Sciatis quod perdonavimus Johanni de Grey decem libras quas a Pictavino Judeo de Bed' nuper defuncto ut dicitur mutuo cepit proficiscendo nobiscum ad partes Dovor'. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Johannem de predictis decem libris quietum esse et pignora sua dicto Judeo occasione dicti debiti oligata (sic) sibi restitui faciatis. Teste ut supra.

De vigilibus commorantibus in castro de Windesor'.—Mandatum est Aymoni Trumberd', constabulario castri de Windesor', quod preter vigiles commorantes in municione predicti castri regis de Windesor' provideri de tribus vigilibus et eos tam in ballio forinseco quam alibi ubi opus fuerit commorari faciat. Et rex de eorum stipendiis satisfieri faciet. Teste ut supra.

De maeremio cariando ad operaciones castri Dovor'.—Rex ballivis suis Colecestr' salutem. Cum nuper preceperimus Ricardo de Tany, tunc vicecomiti nostro Essex', quod totum maeremium quod prosterni fecimus in bosco nostro de Kyngeswode ad operaciones castri nostri Dovor' sine dilacione cariari faceret per aquam usque Dovor' ad operaciones predictas, ac idem Ricardus maeremium predictum propter amocionem suam ab officio suo cariari non fecit ut accepimus, vobis precipimus quod maeremium predictum cariari faciatis per aquam usque Dovor' liberandum ibidem constabulario castri predicti ad operaciones predictas inde faciendas. Et custum, quod ad hoc posueritis, cum illud sciverimus, vobis in firma ville vestre allocari faciemus. Teste rege apud Windesor' xiij. die Septembris.

[m. 2.]

Mandatum est ballivis Novi Castri super Tynam quod habere faciant Ade de Gesem' firmam ville sue de termino Sancti Michaelis proximo futuro. (Cancelled) Vacat.

Pro Johanne Russell'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Cum nuper dederimus respectum Johanni Russell usque ad instantem quindenam Sancti Michaelis de omnibus debitis que debet in Judaismo nostro ita quod interim non currerent usure, et quod idem Johannes usque ad quindenam predictam rehaberet seisinam predictam de omnibus terris et tenementis suis que fuerunt in manu Judeorum nostrorum pro debitis predictis, et si quid iidem Judei ceperint de terris et tenementis illis id prefato Johanni in eisdem debitis allocaretur, (fn. 1) nos eidem Johanni graciam facere volentes ampliorem, concessimus ei quod cessentibus usuris predictis habeat consimilem respectum de omnibus debitis predictis in unum annum a quindena predicta. Et ideo vobis mandamus quod respectum illum ei habere et sic fieri et teneri faciatis. Teste rege apud Windes' xxiiij. die Septembris.

Pro canonicis capelle regis Salop' et executoribus Ricardi de Houton'.—Rex constabulario castri sui Salopie salutem. Ostensum est nobis ex parte canonicorum libere capelle nostre de Salop' et executorum testamenti Ricardi de Houton', canonici ejusdem loci, nuper defuncti, quod, cum idem Ricardus quedam bona et catalla predictorum concanonicorum suorum tempore mortis sue habuisset in custodia tanquam procurator eorum, tunc tam catalla predictorum canonicorum quam dicti Ricardi occasione mortis ipsius in manum nostram cepisti et ea adhuc detines ut dicitur. Et, quia nolumus prefatis canonicis vel executoribus dicti defuncti super hoc injuriari, tibi precipimus quod, accepta ab eisdem executoribus securitatem de reddendis nobis debitis, si que idem defunctus nobis debuit die quo obiit, tunc eisdem executoribus de catallis dicti defuncti plenam administracionem habere et catalla predictorum canonicorum eisdem canonicis restitui facias, nisi racionabilem causam ostenderis quare catalla illa sibi restitui non debeant. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxvj. die Septembris.

De quercubus datis. —Mandatum est Alano la Zusche, justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Cannok' faciat habere Philippo Marmyun sex quercus ad castrum suum de Tamwrth inde firmandum de dono regis. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxvij. die Septembris.

Pro Petro de Burton'.—Rex vicecomiti Kancie salutem. Cum dudum assignaverimus Petro de Burton', militi commoranti in municione castri nostri Dovor', duodecim denarios singulis diebus percipiendos per manus vicecomitum nostrorum Kancie ad sustentacionem suam, qui eisdem vicecomitibus in corpore dicti comitatus singulis annis allocantur, tibi precipimus quod a festo Pasche proximo preterito, a quod nichil inde recepit ut dicit, quamdiu fueris vicecomes noster predicti comitatus, eidem Petro dictos duodecim denarios ad sustentacionem suam commorando in castro predicto singulis diebus habere facias, sicut temporibus aliorum vicecomitum habere consuevit. Et denarii illi ad scaccarium nostrum allocabuntur sicut aliis vicecomitibus dicti comitatus allocari consueverunt. Teste ut supra.

Pro ballivis de Gernem'.—Rex ballivis suis de Gernem' salutem. Sciatis quod pontes et cleyas, que sunt in custodia vestra apud Gernem', et quas dilecto fratri nostro regi Alemannie concesseramus, dedimus vobis in auxilium ville vestre claudende, vobis mandantes quod predictos pontes et cleias ad hoc capiatis de dono nostro. Teste ut supra.

Pro capellano de Geytington'.—Mandatum est vicecomiti Norhamt' quod habere faciat capellano ministranti in capella regis de Geitington', qui capit per annum 1.s. pro stipendiis suis, stipendia sua a festo Pasche proximo preterito usque ad festum Sancti Michaelis. Et rex ea sibi faciet allocari. Teste.

De ponendo per ballium. —Reinilda de Chaufhild', detentus (sic) in prisona regis de Ivilcestr' pro morte Isabelle de Wrth unde rettata est, habet breve vicecomiti Som' quod ponatur per ballium. Teste.

De bargia capienda in manum regis. —Mandatum est ballivis de Dunwiz quod bargiam regis, quam rex nuper accommodavit R. de Clare comiti Glouc', sine dilacione in manum regis recipiant et eam bene custodiri faciant donec rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Sanctum Paulum London' xxviij. die Septembris.

De quarellis ad castrum de Norwic'.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod de quarellis regis que sunt in custodia sua faciat habere Philippo Marmyun tria milia quarellorum ad castrum regis de Norwic' inde muniendum. Teste.

De quercubus datis. —Mandatum est eidem constabulario quod faciat Willelmo Wither, valletto Reginaldi filii Petri, quatuor quercus de dono regis in foresta de Dene. Teste ut supra.

De dolio vini dato. —Mandatum est custodibus vinorum regis apud Wintoniam quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere fratri Thome Mustard, monacho de Schireburn', unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

Pro Petro Bydun. —Rex Waltero de Burges, custodi episcopatus Wintoniensis, salutem. Cum bone memorie Petrus quondam Wintoniensis episcopus per cartam suam contulerit Petro Bydun custodiam porte prioratus Sancti Swithuni Wintonie, quam postmodum capi precepimus in manum nostram, ac inspecta carta predicta intelligentes custodiam illam ad ipsum Petrum quoad vixerit pertinere, ei custodiam porte predicte reddiderimus; vobis mandamus quod eidem Petro de custodia predicta cum pertinenciis secundum tenorem carte predicte plenam seisinam habere faciatis. Teste rege apud Sanctum Paulum Lond' xxx. die Septembris.

De bremis datis. —Mandatum est custodi vivarii de Fecham quod in eodem vivario faciat habere Rogero de Clifford decem bremias vivas ad quoddam vivarium suum inde instaurandum de dono regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Allocarentur in MS.