Close Rolls, February 1261

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1261', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261, (London, 1934) pp. 457-459. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol11/pp457-459 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, February 1261

De militibus venientibus ad regem.—Rex Willelmo de Kenes salutem. Cum nuper vobis scripserimus quod ad nos festinanter veniretis nobiscum loquuturi et jam quosdam rumores audierimus pro quibus expedit quod ad instans parliamentum nostrum London' premuniti veniatis; vobis mandamus rogantes in fide et dileccione quibus nobis tenemini quod statim visis litteris istis omnibus aliis postpositis ad nos London' cum equis et armis veniatis, ita quod sitis ibidem modis omnibus in parliamento predicto. Et hoc sicut nos et salvacionem regni nostri diligitis, nullatenus omittatis. Teste. Teste me ipso apud Turrim London' xvij. die Februarii.
Eodem modo mandatum est comiti Wintonie, Simoni de Crioll', Johanni de Crioll', Johanni de Sandwic', Willelmo de Breus', Johanni filio Alani, Willelmo de Ebroicis, Willelmo de Bello Campo de Elmeleye, Hugoni de Mortuo Mari, Reginaldo filio Petri, Thome Corbet, Willelmo Maudut de Werministr', Willelmo Maudut de Hamslep', Thome Gresley, Galfrido de Nevill', Philippo de Arcy, Johanni de Curtenay, Willelmo de Say, Johanni de Nevill', Johanni de Eyvill', Willelmo Bardulf', Galfrido Gacelyn, Petro de Percy, comiti Warr', Alano la Zusche, Johanni de Bayllol'.

Rex regi Ermonie salutem et felices ad vota. . . .

[m. 18d.]

Pro Thoma Paternoster et aliis de civitate London'.—Rex ballivis suis Norhampton' salutem. Precipimus vobis quod Thomam le Paternoster, Ricardum le Poter et Petrum Rok' de civitate nostra London', captos et detentos in prisona ville vestre pro morte cujusdam hominis interfecti in nundinis Norhampt' proximo preteritis, sine dilacione liberetis latoribus presentium cariandos ad nos usque London' ad standum recto pro morte predicta, si quis versus eos inde loqui voluerit, una cum catallis suis et aliorum de civitate predicta arestatis ibidem occasione supradicta. Et, si vos libertates aliquas a predecessoribus nostris regibus Anglie vel a nobis habeatis quare hujusmodi inprisonati extra libertatem ville vestre duci non debeant, ad nos veniatis libertates illas proposituri, et nos vobis inde plenam et celerem justiciam de consilio nostro exhibere faciemus. Mandavimus eciam vicecomiti nostro Norhampton' quod, nisi dictos imprisonatos latoribus presentium ad mandatum nostrum liberaveritis, eos eis liberari faciat in forma predicta. Teste rege apud Turrim London' x. die Februarii.
Et mandatum est vicecomiti Norhampt' quod, nisi predicti ballivi dictos inprisonatos latoribus presentium ad mandatum regis liberaverint, sicut predictum est, quod non omittat propter libertatem predicte ville quin eos eis liberari faciat cariandos ad regem London' in forma predicta. Et, si forte predicti ballivi dictos inprisonatos sibi pretextu alterius mandati regis eis inde directi prius liberaverint, eos latoribus presentium sine dilacione liberet ducendos ad regem London' sicut predictum est. Teste ut supra.
Rex majori et ballivis Norhampt' salutem. Quia per libertatem quam cives nostri Lond' habent nuper liberari fecimus majori ejusdem civitatis omnes illos de eadem civitate qui capti fuerunt in nundinis ville vestre proximo preteritis occasione cujusdam conflictus habiti in eisdem nundinis in quo conflictu quidam de predicta villa vestra interfectus fuit, vobis mandamus quod res et catalla omnium illorum de civitate predicta, tam eorum qui occasione predicta capti fuerunt quam aliorum qui fuerunt in eisdem nundinis, qui eadem occasione arestari fecistis, latori presentium sine dilacione deliberari faciatis. Teste rege apud Turrim London' xxx. die Marcii.

Pro priore et fratribus ordinis Cartusiensis.—Cum rex Henricum de Bratton' constituerit specialiter per litteras regis patentes ad protegendum et defendendum priorem et fratres de Witham ordinis Cartusiensis ac homines, terras, res et omnes possessiones suas similiter, et ad manutenendum contra omnes homines omnes libertates eorundem, mandatum est vicecomiti Somers' quod ad protegendum et ad defendendum dictos priorem et fratres et omnes possessiones suas pariter et eorum libertates sicut predictum est eidem Henrico viriliter sit in auxilium quotiens ab eo vel a dictis priore et fratribus super hoc fuerit requisitus, nec permittat ab aliquibus eis molestiam inferri vel gravamen. Et, si quid prefatus Henricus pro negocio eorum et tuicione sibi mandaverit, id diligenter et viriliter exequatur pro quo rex suam diligenciam merito commendare possit. Teste rege apud Turrim London' xx. die Februarii. Per regem, comitem Glovernie.

Pro magistro Johanne de Chishull'.—Ivo vicarius de Farnett recognovit in cancellaria se debere magistro Johanni de Chishull' quaterviginti marcas, de quibus solvet ei in quindena Pasche anno etc. xlv. quindecim marcas, in quindena Nativitatis Sancti Johannis Baptiste proximo sequentis xxv. marcas, in quindena Nativitatis Beate Marie proximo sequentis xx. marcas, et in quindena Sancti Dionisii proximo sequentis xx. marcas. Et nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur ad opus dicti Johannis de terris et catallis suis per vicecomitem Suff'. Teste rege apud London' xxiv. die Februarii.

De balena de Lindeseye.—Rex vicecomiti Linc' salutem. Datum est nobis intelligi quod, cum tota ballena que nuper applicuit apud Somercote in Lindeseye in terra episcopatus Dunelmensis ad nos racione ejusdem episcopatus tunc vacantis et in manu nostra existentis pertineret, quidem de balliva tua eandem ballenam ibidem pro voluntate sua distraxerunt et asportaverunt in juris et dignitatis regie prejudicium et contemptum. Et ideo tibi precipimus quod una cum dilecto clerico nostro Elia de Hertford, quem ad te propter hoc mittimus, per sacramentum tam militum quam aliorum liberorum et legalium hominum de comitatu tuo per quos rei veritas melius sciri poterit diligenter inquiras utrum predicta ballena applicuit in terra predicti episcopatus nec ne, et, si ibi applicuit, qui eam distraxerunt et asportaverunt. Et, si ipsa alibi applicuit in balliva tua, qui porcionem ad nos inde pertinentem distraxerunt et asportaverunt sicut predictum est. Et omnes illos quos per inquisicionem illam culpabiles inde inveneris attachies, ita quod habeas corpora eorum coram nobis a die Pasche in xv. dies ubicunque tunc fuerimus in Anglia ad respondendum nobis de transgressione predicta. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Turrim London' xxv. die Februarii anno regni nostri xlv.

Pro Thoma de Middilton'.—Laurencius de Sancto Michaele recognovit in cancellaria regis se debere Thome de Middilton vj. marcas solvendas ei in octabis Sancte Trinitatis proximo futuris. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Surr'.