Close Rolls, August 1260

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1934.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1260', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 11, 1259-1261, (London, 1934) pp. 87-107. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol11/pp87-107 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1260

Pro Roberto de Brus'.—Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Essex' quod habere faciat Roberto de Brus' racionabile talliagium de tenentibus suis in maneriis de Writel' et Hathfeld', si eadem maneria fuerint antiqua dominica regis et hucusque talliari consueverunt (sic). Teste rege apud Westmonasterium primo die Augusti.

De cervis et damis datis.—Cum rex nuper dederit Rogero le Bygod, comiti Norff' et Marescallo Anglie, quinque cervos et septem damos in foresta regis de Chete per breve regis inde directum Avicie de Columbar', tune custodi foreste predicte, ac idem comes cervos illos et damos nondum habuerit ut rex audivit, mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod loco eorum eidem comiti habere faciat in predicta foresta de Chete duos cervos et quatuor damos, et in foresta regis Essex' tres cervos et tres damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Petro Ruban.—Cum Petrus Ruban de Bolonia nuper habuisset quandam naviculam blado carcatam in aqua Thamisie infra libertatem ville London' ac major et vicecomites London', pro eo quod idem Petrus sine licencia sua cum predictis navicula et blado tanquam fugiens divertit se ab aqua predicta ad loca remotiora, naviculam illam arestari fecerint et xxti. et sex quarteria de blado in navicula illa contento vendiderunt, de quibus precium decem quarteriorum tantum eidem restituerunt ut dicit; rex ad instanciam Ingrami de Fenes prefato Petro transgressionem predictam perdonavit; mandatum est predictis majori et vicecomitibus quod precium decem et septem quarteriorum de blado predicto, quod adhuc penes ipsos residet, eidem sine dilacione reddi faciant, ita quod idem Petrus pro defectu sui ad regem redire non cogatur. Teste ut supra.

Pro Alelmo de Funtenes.—Mandatum est Willelmo de Glouc', custodi cambii regis, quod de exitibus ejusdem cambii sine dilacione faciat habere Allelmo de Funtenes xxti. libras ad expensas suas de dono regis in revertendo ad partes suas; et quod faciat habere Albrico de Fiscamp' et Petro de Wintonia, clericis garderobe regis, decem libras de exitibus predictis ad faciendum inde quod rex eis injunxit. Et rex dictas xxti. libras una cum decem libris sibi allocari faciet. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Augusti. Per ipsum regem.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Roteland' faciat habere Johanni de Burgo quatuor damos de dono regis. Teste ut supra. Per J. Mansell'.

Pro Matillide de Kyma.—Cum rex nuper capi fecerit in manum suam terras et tenementa que Matillis de Kyma tenet in dotem de terris et tenementis que fuerunt Willelmi le Fort, quondam viri sui, pro eo quod ipsa ad plures dies sibi a rege prefixos non restituit regi filias et heredes dicti Willelmi, qui de rege tenuit in capite, et rex terras illas et tenementa Ingramo de Percy, Petro de Chauvent et Imberto de Muntferaunt, quibus custodiam terrarum et heredum dicti Willelmi concessit, liberari precepit, donec ipsa Matillis heredes antedictos (sic) regi restituerit, ac ipsa Matillis, ad presenciam regis accedens, corporale prestiterit sacramentum coram eo quod Sibilla et Mabilla due filiarum predictarum sunt in partibus transmarinis in potestate et custodia quorundam parentum dicti Willelmi, ita quod ipsa potestatem non habet dictas duas filias regi vel alii restituendi, ipsaque fecerit regem securum per R. comitem Glouc' et R. comitem Norf' quod a die Sancti Michaelis in unum mensem restituet regi Johannam et Ceciliam residuas filias dicti Willelmi, mandatum est vicecomitibus Somers', Dors' et Surr' quod eidem Matillidi terras et tenementa predicta, que occasione predicta rex in manum suam capi et prefatis militibus liberari precepit, sine dilacione restituat (sic) cum omnibus inde medio tempore perceptis. Teste ut supra. Per regem et consilium.

De visore constituendo.—Quia testificatum est coram rege quod Willelmus de Akum', qui est unus de visoribus operacionum castri regis Eboraci, propter infirmitatem et inbecillitatem corporis sui dictis operacionibus regis minus sufficienter intendere potest, mandatum est vicecomiti Ebor' quod predictum Willelmum ab officio illo amoveat, et alium ad hoc idoneum de consilio majoris et ballivorum civitatis predicte eligi faciat, qui, prestito prius sacramento quod fideliter et diligenter faciat et exequetur ea que ad officium illud pertinent, extunc officio illo intendat. Teste ut supra. Per justiciarium.

De arreragiis Radulfi Basset ponendis in suspenso.—Cum rex nuper mandaverit Thome Gredl', custodi castri sui Norhampt', quod Radulfo Basset de Sapecot' faceret habere arreragia sibi debita ut dicit de tempore quo habuit custodiam dicti castri, et rex postmodum intellexerit quod arreragia illa ad dictum Radulfum non pertinent nec sunt de tempore suo, rex nolens ei vel alii super hoc injuriari, mandat predicto custodi quod predictum mandatum regis inde sibi directum teneat in suspenso donec rex de veritate dicti negocii certitudinem habuerit pleniorem. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Augusti.

Wallia.—Rex Johanni Lingayn salutem. Cum Lewelinus filius Griffini nuper ad nos miserit venerabilem patrem R. Bangorensem episcopum pro reformacione treugarum et intercepcionibus earundem, et nos cum predicto episcopo nomine predicti Lewelini in certum diem convenerimus, videlicet diem Mercurii proximam post festum Assumpcionis Beate Marie, ut vos et ceteri dictatores treugarum illarum sitis ad vadum de Mungomery pro emendis recipiendis et faciendis pro parte nostra; vobis mandamus in fide qua nobis tenemini et sicut honorem nostrum diligitis quod vos una cum sociis vestris, quibus hoc idem mandavimus, dictis die et loco modis omnibus conveniatis pro negocio memorato. Nos autem aliquem de magnatibus nostris ad partes illas mittemus, qui in octabis Assumpcionis predicte erit ibidem cum plena potestate vice nostra distringendi gentem nostram ad faciendum et complendum pro parte nostra quicquid per vos in forma treugarum illarum consideratum fuerit vel statutum. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Tudero filio Ednavet, Hoelo Waghan, Hoelo filio Maurici, Hoelo ab Madok', et Philippo le Bret, dictatoribus pro parte regis.

Pro Nicholao de Sancto Mauro.—Cum rex comiserit Nicholao de Sancto Mauro manerium suum de Pulton' in comitatu Wiltes' cum omnibus ad idem manerium pertinentibus usque ad terminum undecim annorum ad se sustentandum in servicio regis et pro annuo feodo suo viginti librarum quod de rege percipit, ita quod regi singulis annis decidant viginti libre antedicte, rex wlt quod predictus Nicholaus ad presens habeat talliagium quod Thomas Trevet et Godefridus de Scudemor, assignati ad assidendum talliagium in comitatu Wiltes', super tenentes dicti manerii assederunt. Et mandatum est eidem Thome et Godefrido quod eidem Nicholao dictum talliagium habere faciant ad terminos ad quos rex illud debuit habuisse. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Augusti. Per regem, H. le Bygod, justiciarium, Robertum Walerand'.

Pro Stephano Buet.—Rex concessit Stephano Buet militi quinquaginta marcas de fine quadringentarum marcarum quem Johannes de Turbervill' fecit cum rege pro custodia terrarum et heredum Johannis de Venuz. Et mandatum est thesaurario et camerariis quod illas la marcas eidem Stephano habere faciant in primis terminis solucionis ejusdem finis, videlicet xxv. marcas ad festum Sancti Michaelis proximo futurum et xxv. marcas ad scaccarium Pasche proximo sequens, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem, comitem Glouc' et justiciarium.

Pro episcopo Londoniensi.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod decetero faciat habere H. Londoniensi episcopo decimam venacionis regis capte in foresta regis Essex' et in parco regis de Havering', una cum arreragiis ejusdem a tempore confirmacionis sue, sicut Fulco quondam Londoniensis episcopus et alii episcopi, predecessores sui, decimam venacionis predicte habere consueverunt. Teste. Per regem et consilium.
Eodem modo mandatum est Ricardo de Muntfichet, senescallo foreste Essex'.

Mandatum est thesaurario et camerariis et justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod de bonis et claris debitis Elie Episcopi, Salomonis fratris ejus et Jacobi filii Flor' et omnium aliorum Judeorum Anglie que sunt in manu regis faciant habere regine omnia debita in quibus predicti Judei ei tenebantur antequam debita illa ad manum regis essent devoluta. Et similiter de bonis et claris debitis omnium aliorum Judeorum regis habere faciant eidem regine aurum suum in quo Judei illi ei tenentur cum a clerico regine ad collectionem et custodiam auri sui deputato fuerint requisiti. Teste ut supra.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Clarendon' quod de vinis regis que sunt in custodia sua sine dilacione faciant habere Radulfo de Hotot, commoranti apud Gillingham' circa operaciones regis ibidem, unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Pembere capi faciat duos damos et eos Willelmo la Zuche habere faciat de dono regis. Teste ut supra.

De denariis mittendis ad regem.—Mandatum est Nicholao de Haudlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod omnes denarios quos perquirere poterit de exitibus dicti episcopatus regi mittat liberandos in garderoba regis, ita quod rex eos habeat in vigilia assumpcionis Beate Marie ad ultimum. Et hoc, sicut regem diligit et indignacionem regis evitare voluerit, nullo modo omittat. Et, cum pecuniam illam ibi liberaverit, rex eam sibi allocari faciet. Teste ut supra.

De capiendo ad opus regis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta de Clarendon' capiat ad opus regis viginti damos; et damos illos bene saliri et cariari faciat usque Westmonasterium liberandos ibidem custodi lardarii regis. Et custum tam salicionis illius quam cariagii, cum rex illud sciverit, sibi reddi faciet. Teste.

Pro Neuulone de Runceroles.—Mandatum est Willelmo de Glouc', custodi cambii sui, quod statim visis litteris istis sine omni dilacione de exitibus cambii predicti faciat habere Neuuloni filio Johannis de Runkeroles viginti marcas, ad expensas suas in revertendo ad partes suas, de dono regis. Et rex illas viginti marcas sibi allocari faciet. Teste ut supra. Per J. Mansell'.

De damis datis.—Mandatum est Nicholao de Hadlo, custodi episcopatus Wintoniensis, quod in parcis ejusdem episcopatus, videlicet de Biterne, vel Farham', vel Hameldon', faciat habere Rogero de Saunford' duos damos de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Augusti. Per justiciarium.

Pro Willelmo de Gardinis.—Monstravit regi Willelmus de Gardinis quod, cum teneat serjantiam que fuit Willelmi Burnel' in comitatu Sallop' ex donacione regis et de serjantia illa quedem alienaciones facte fuerunt et arentate ad xxti. solidos antequam predicta serjantia ad manum suam deveniret, barones de scaccario exigunt ab eodem Willelmo predictos xxti. solidos ac si predictam serjantiam integre possideret, rex nolens eidem Willelmo vel alii in hac parte injuriari, mandat predictis baronibus quod demandam quam ei faciunt de predictis xxti. solidis et arreragiis eorundem ponant in respectum usque in crastinum Animarum, ut interim plenius inquiratur per rotulos serjantiarum regis alienatarum utrum predictus Willelmus vel tenentes regi de tota predicta serjantia respondere debeant, necne. Teste ut supra.

Pro executoribus comitis Albemarle'.—Mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori regis ultra Trentam, quod wardas seu custodias que fuerunt in manu Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl' et que ad ipsum de jure pertinebant die quo obiit habere faciat executoribus ejusdem comitis una cum carucis et bobus carucarum, tam de predictis custodiis et wardis quam de maneriis que fuerunt ipsius comitis in balliva sua existentibus, ut iidem executores de custodiis, bobus, et carucis illis tanquam de catallis defuncti ad salutem anime predicti comitis possint disponere et liberam inde administracionem habere. Mandatum est eciam predicto Willelmo quod grangias et alias domos necessarias maneriorum predictorum eisdem executoribus habere faciat de prestito, in quibus reponere possint blada anni presentis ad predictum defunctum pertinentia. Et hoc nullo modo omittat. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario citra Trentam, quod in foresta de Kenefar' faciat capi duos cervos, et eos habere faciat Rogero de Mortuo Mari de dono regis. Teste ut supra.

Pro Rogero de Clifford'.—Mandatum est vicecomiti Wigorn' quod demandam quam facit Rogero de Clifford' de debitis que regi debet per summonicionem scaccarii regis ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Hereford' et Wiltes'.

Pro Bathoniensi episcopo.—Mandatum est vicecomiti Somers' quod demandam quam facit W. episcopo Bathoniensi et Wellensi per summonicionem scaccarii regis de sexaginta libris, que regi restant reddende de sexties viginti libris pro sexaginta feodis militum que de rege tenet in capite de auxilio dudum regi concesso ad primogenitum filium suum militem faciendum, ponat in respectum usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo futuram. Teste rege apud Westmonasterium v. die Augusti. Per W. de Merton'.

De maeremio ad operaciones castri Northamt'.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste sue citra Trentam, quod in foresta regis de Salceto faciat habere vicecomiti Norhampt' maeremium quantum necesse fuerit ad reparacionem domorum castri regis Norhampt', quas rex nuper per eum reparari precepit. Teste ut supra.

Pro Edelina que fuit uxor Rogeri Cobet.—Quia rex, tam per inquisicionem quam per Philippum de Lye escaetorem in comitatu Staff' fieri fecit quam per cartam domini J. regis patris sui per quam Cecilia de Heddleye, avia Rogeri Cobet (fn. 1) nuper defuncti, feofata fuit de manerio de Brumleg' cum pertinenciis, compertum est (sic) in curia regis quod idem Rogerus tenuit manerium illud de rege ad feodifirmam pro quatuor libris per annum pro omni servicio; rex de consilio magnatum que sunt de consilio suo reddidit Edeline que fuit uxor ejusdem Rogeri, ut matri et (fn. 2) propinquiori heredi ejusdem Rogeri, custodiam predicti manerii cum pertinenciis, habendam usque ad legitimam etatem heredis ejusdem Rogeri. Et mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod eidem Edeline de custodia predicti manerii cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium iiijto. die Augusti. Per consilium.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Recchych' duos damos et in foresta regis de Kannok' alios duos damos capi et eos habere faciat Jacobo de Aldytheleg' de dono regis. Teste ut supra.

Pro Radulfo de Wauncy.—Rex ad instanciam Edwardi filii sui remisit Radulfo de Wauncy districcionem quam vicecomes Norff' ei facit pro officio coronatoris in comitatu predicto assumendo, mandans predicto vicecomiti quod ipsum ea occasione non distringat set alium loco ipsius Radulfi ad hoc idoneum eligi faciat. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe sue, quod habere faciant Willelmo de Haselbeche, justiciario ad custodiam Judeorum assignato, unam robam de termino Pentecostes proximo preterito sicut uni sociorum suorum justiciariorum de dono regis. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro episcopo Bathoniensi et Welensi.—Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Sumers' quod, si maneria de Ceddr', Axebrigg', et Congrebyr' fuerint antiqua dominica regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hactenus talliari consueverint in aliis talliagiis dominicorum regis, tunc episcopo Bathoniensi et Wellensi racionabile talliagium suum habere faciat de tenentibus suis in maneriis predictis sicut talliagium illud habere debet et hactenus habere consuevit. Teste ut supra. Per justiciarium.

De damis datis.—Quia Walterus de Merton' nondum habuit quatuor damos quos rex anno preterito ei dedit in foresta sua Essex', mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz quatuor damos capi et eos ipsi Waltero loco dictorum iiij. damorum habere faciat de dono regis. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro Johanne filio Johannis. De tallagio.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod alias, quando rex dominica sua per Angliam fecit talliari, Johannes filius Galfridi habuit breve regis de habendo racionabili talliagio suo de tenentibus suis in manerio de Eylisbyr', si fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et talliari consuevit, mandatum est vicecomiti Buk' quod Johanni filio et heredi dicti Johannis faciat habere racionabile talliagium suum de tenentibus suis in manerio predicto, si aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hactenus talliari consueverit. Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari. Teste ut supra.

Quia rex accepit per inquisiciones, quas per vicecomites nostros in quorum ballivis terre que fuerunt Willelmi le Rus qui de rege tenuit in capite existunt rex nuper fieri fecit, quod Alicia filia ejusdem Willelmi, uxor Ricardi Lungespeye, plene etatis est et propinquior heres ejusdem Willelmi, rex homagium predicti Ricardi viri predicte Alicie cepit de omnibus terris et tenementis que predictus Willelmus, pater predicte Alicie, tenuit de rege in capite que ipsam Aliciam jure hereditario contingunt et que occasione mortis ejusdem Willelmi capta fuerunt in manum regis. Et mandatum est Johanni Mansell', thesaurario Eboraci, quod manerium de Loburg', quod est in custodia sua ex concessione regis de hereditate predicte Alicie, eisdem Ricardo et Alicie reddat et eis inde plenam seisinam habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium v. die Augusti. Per H. le Bygod, justiciarium. (Cancelled).

[m.7.]

Pro abbatissa et monialibus Sancti Ebraudi.—Quia dilecte regi in Christo abbatissa et monialies (sic) Sancti Ebraudi, in quarum monasterio corpora quorundam progenitorum regis requiescunt, propter urgentissimam necessitatem et defectum victualium anno presenti calicem suum vendiderunt, rex earum egestati pie compatiens mandat Willelmo de Glouc', custodi cambii regis, quod de exitibus cambii predicti unum pulcrum et decentem calicem auri ponderis quatuor marcarum ad opus dictarum abbatisse et monialium fieri faciat de dono regis, ita quod calix ille promptus sit et paratus citra festum Sancti Michaelis proximo futurum. Et custum ejusdem calicis, cum rex illud sciverit, sibi allocari faciet. Teste rege apud Windes' vij. die Augusti. Per ipsum regem.

Pro Roberto de Olneye priore Sancte Fredeswide Oxonie.— Ostensum est regi ex parte Roberti de Olneye, prioris Sancte Fredeswide Oxonie, quod, cum vacante dicto prioratu per mortem Roberti de Weston' predecessoris sui custodiam ejusdem domus commisisset Ade de Aston', et idem Adam confirmata electione facta de predicto Roberto de Olneye, cui rex assensum regium prius adhibuit, dicto priori prioratum predictum cum maneriis et omnibus aliis ad ipsum pertinentibus ad mandatum regis reddidisset, escaetor in comitatu Buk' postmodum manerium de Winchedon' pertinens ad predictum prioratum cepit in manum regis et illud tenet ac si dictus prioratus vacans esset et in manu regis. Et mandatum est predicto escaetori quod, nisi dictum manerium ob aliam causam ceperit in manum regis, illud dicto priori sine dilacione restituat cum omnibus inde a tempore dicte capcionis sue perceptis. Quia rex prefato priori prioratum suum cum maneriis et omnibus aliis pertinenciis suis per predictum clericum regis nuper reddi precepit. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste Essex', quod in eadem foresta permittat homines H. episcopi Londoniensis capere duos damos ad opus ipsius episcopi contra instans festum Sancti Laurencii de dono regis. Teste rege apud Windes' viij. die Augusti. Per ipsum regem, Imbertum Pugeys senescallum, et Imbertum de Muntferaunt. (Cancelled) Vacat quia non habuit.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Braden' vel in foresta regis de Dene prout viderit magis expedire tres bonos damos capi et eos habere faciat uxori Mathie Bezil de dono regis. Teste ut supra. Per regem et Imbertum Pugeys.

De cervo et damis datis.—Rex concessit Philippo Basset quod unum cervum et sex damos capiat ad opus suum in foresta de Bradene. Et mandatum est Ade de Peryton, custodi foreste predicte, quod predictum Philippum cervum illum et damos illos in foresta predicta capere permittat. Teste rege apud Windes' ix°. die Augusti. Per ipsum regem, justiciarum, et Robertum Walerand'.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Wauberg' faciat habere magistro Reymundo de Bariamona, phisico regine, quinque quercus ad maeremium cum escaetis suis de dono regis. Teste rege apud Windes ix. die Augusti. Per ipsum regem.

Pro Ricardo Lungespeye et Alicia uxore sua.—Quia rex accepit per inquisiciones, quas per vicecomitem Surr' et alios vicecomites in quorum ballivis terre que fuerunt Willelmi le Rus, qui de rege tenuit in capite, existunt nuper fieri fecit, quod Alicia filia ejusdem Willelmi, quam Ricardus Lungespeye vadletus regis duxit in uxorem, est propinquior heres ejusdem Willelmi et plene etatis, rex cepit homagium ejusdem Ricardi viri sui de omnibus terris et tenementis que predictus Willelmus, pater predicte Alicie, tenuit de rege in capite. Et mandatum est vicecomiti Surr' quod eisdem Ricardo et Alicie de omnibus terris et tenementis que predictus Willelmus tenuit de rege in balliva sua et de quibus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que occasione mortis sue capta fuerunt in manum regis plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste ut supra.
Et mandatum est Johanni Maunsell' thesaurario Eboraci quod eisdem Ricardo et Alicie manerium de Luburg' cum pertinenciis quod fuit predicti Willelmi et que (sic) occasione mortis sue extitit in custodia sua ex commissione regis de hereditate predicte Alicie sine dilacione reddat et eis inde plenam seisinam habere faciat, salvis predicto Johanni bladis et instauro suo in dictis terris existentibus. Teste.
Eodem modo mandatum est Willelmo de Say de omnibus terris et tenementis que occasione mortis predicti Willelmi sunt in custodia sua de hereditate predicte Alicie. Teste.
Eodem modo mandatum est Hugoni le Bygod, justiciario regis Anglie, quod omnes terras et tenementa que fuerunt predicti Willelmi et que sunt in custodia sua de hereditate predicte Alicie eisdem Ricardo et Alicie reddat et eis inde plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est R. comiti Norff' de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti Willelmi de hereditate predicte Alicie. Teste.
Eodem modo mandatum est regi Allemannie quod omnes terras et tenementa que fuerunt predicti Willelmi et que sunt in custodia sua de hereditate dicte Alicie eisdem Ricardo et Alicie reddat etc.

(fn. 3) Rex perdonavit Mathie Bezil escapium cujusdam mulieris deprehense cum duobus panibus furtive ablatis in manerio suo de Alfynton, ubi ipsa pro furto illo imprisonata fuit ut dicitur. Et mandatum est vicecomiti Devon' quod ipsum Mathiam et homines suos predicti manerii de predicto escapio quietos esse permittat. Et, si quam eis ea occasione fecerit districcionem, illam penitus relaxet. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta de Selwode faciat habere Johanni de Plesset' comiti Warr' tres damos de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro communitate Judeorum. De talliagio.—Rex de consilio suo providit et concessit quod de quingentis marcis assessis super communitatem Judeorum regis de talliagio suo arentato de termino Sancti Michaelis anno etc. xliiijto., de quibus barones de scaccario summonicionem fieri fecerunt vicecomitibus regis per Angliam ad respondendum inde coram predictis baronibus ad predictum scaccarium, iidem vicecomites respondeant ad scaccarium regis Judeorum coram Hugone le Bygod, justiciario Anglie, et justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis. Et mandatum est predictis baronibus quod sic fieri et teneri faciant. Teste rege apud Wind' ix. die Augusti. Per ipsum regem et consilium.

Pro Isabella que fuit uxor Willelmi de Fortibus.—Rex Willelmo le Latymer, escaetori suo ultra Trentam, salutem. Sciatis quod assignavimus dilecte nobis Isabelle que fuit uxor Willelmi de Fortibus comitis Albemarl' pro racionabili dote sua ipsam contingente de terris et tenementis que fuerunt ejusdem comitis quondam viri sui ex parte aquilonari de Trente maneria de Kokermuth' et de Pokelinton' cum pertinenciis eorundem; et preterea in Houdernesse bondagia et cottarios cum servicio liberorum hominum hamelli de Preston', membri videlicet de Brustewyk', que extenduntur ad triginta et quatuor libras et decem solidos per racionabilem extentam inde factam, et Pawelflet, Wawene, Parvam Humbr' et Keyngham cum pertinenciis, que extenduntur ad quaterviginti et unam libras, novem solidos, octo denarios et obolum. Et similiter parcum qui dicitur Nortparc cum pertinenciis, et terciam partem exituum wapentacii de Holdernesse. Et terciam partem lacus qui dicitur Langthwat, et lacum de Wythornese cum pertinenciis. Et terciam partem cuningerie cum pertinenciis sibi per vos secundum rationabiles divisas assignandam; et similiter advocacionem ecclesie de Keyngham; salvis nobis et heredibus predicti comitis toto residuo terrarum et tenementorum omnium tam in terris, redditibus, villenagiis, boscis, aquis, advocacionibus ecclesiarum et omnibus rebus aliis ad hereditatem dicti comitis in Houdernes' pertinentibus, ita eciam quod de residuo hereditatis dicti comitis citra Trentam remanebunt nobis et heredi predicto viginti et due librate terre, decem et octo solidate, duos (sic) denariate et obolata in recompensacionem viginti et duarum libratarum decem et octo solidatarum duorum (sic) denariatarum et obolate, in quibus assignacio supradicta de terris et tenementis ultra Trentam excedit racionabilem dotem suam in partibus predictis. Et ideo vobis mandamus quod eidem Isabelle de omnibus predictis sibi per nos nomine dotis assignatis ut predictum est plenam seisinam sine dilacione habere faciatis. Teste ut supra.
Rex Willelmo de Wendling', escaetori citra Trentam, salutem. Sciatis quod reddidimus dilecte nobis Isabelle que fuit uxor Willelmi de Fortibus comitis Albemarl' manerium de Kenyton' extra Lambyth' cum pertinenciis custodiendum ad opus heredum ejusdem comitis tanquam propinquiori heredi predicto. Et similiter assignavimus eidem Isabelle maneria de Ruddiston', de Berleg' et de Clopton' cum pertinenciis, habenda sibi in tenenciam loco racionabilis dotis sue de terris et tenementis que fuerunt predicti comitis quondam viri sui citra Trentam, donec dos sua de predictis terris et tenementis sibi plene fuerit assignata. Et ideo vobis mandamus quod predicte Isabelle de predicto manerio de Kenyton' cum pertinenciis nomine custodie et de predictis maneriis de Ruddeston', de Bordeleg' et de Clopton' cum pertinentiis in tenenciam, ut predictum est, plenam seisinam sine dilacione habere faciatis. Teste ut supra. Per ipsum regem et comitem Glouc', H. le Bygod, justiciarium, et J. Mansell'. Et sciendum quod predicta duo paria litterarum fecit dominus W. de Merton'.

De roboribus et fagis datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Windes' quod in eadem foresta faciat habere H. le Bygod, justiciario regis Anglie, quinque bona robora et quinque bonas fagos ad focum suum, ubi commodius ad opus suum capi poterunt, de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.
Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Clyve faciat habere matri Ade de Cestreton' duo bona robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra. Per H. le Bygod, justiciarium.

Pro Isabella que fuit uxor W. comitis Albemarl'.—Quia constat regi per inspeccionem rotulorum cancellarie sue quod alias, quando rex dominica sua per Angliam fecit talliari, quod W. quondam comes Albemarl' habuit breve suum de habendo racionabili talliagio suo de tenentibus suis in manerio de Poklincton', si aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et talliari consueverit; mandatum est vicecomiti Ebor' quod Isabelle que fuit uxor predicti comitis, que tenet predictum manerium in dotem, faciat habere racionabile talliagium de tenentibus suis in manerio predicto, si aliquando fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum regum Anglie et hucusque talliari consueverit; quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Bussey.—Mandatum est Willelmo de Wendling', escaetori regis citra Trentam, quod Willelmo de Bussy, qui est in prisona regis de Flet' pro quibusdam transgressionibus sibi impositis, habere faciat de exitibus terrarum suarum que sunt in manu regis et in custodia sua centum solidos ad sustentacionem suam in dicta prisona usque ad quindenam Sancti Michaelis proximo venturam, ut tunc de ipsius sustentacione et statu suo aliter provideatur. Et, cum predictus Willelmus pecuniam illam ei liberaverit, rex eam sibi in exitibus predictarum terrarum allocari faciet. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro Henrico Constantini, clerico capelle regis.—Cum equos debiles et infirmos militum et servientium de partibus transmarinis qui nuper cum rege venerunt in Angliam adhuc Willelmus de Axemuth' habeat in custodia sua, mandatum est predicto Willelmo quod Henrico Constantini, clerico capelle regis, unum de equis illis sine dilacione habere faciat de dono regis. Teste rege apud Windes' xj. die Augusti. Per regem.

Pro Galfrido de Lucy.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod non distringat Galfridum de Lucy ad arma militaria capienda donec aliud a rege receperit in mandatis. Et districcionem, si quam ei ea occasione fecerit, sine dilacione relaxet. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norhamt' etc.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Buck' etc.

Pro abbate de Rammiseya.—Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Huntedon' quod, si manerium de Ripton Regis fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regum Anglie, et hactenus talliari consueverit in aliis talliagiis dominicorum regis, tunc abbati de Rammeseye racionabile talliagium suum habere faciat de tenentibus suis in manerio predicto sicut talliagium illud habere debet et hactenus habere consuevit. Teste ut supra. Per justiciarium.

Pro Johanne filio Alani.—Consimile breve habet Johannes filius Alani directum vicecomiti Oxon' de tallagio suo habendo de tenentibus suis in manerio de Norton'. Teste. Per justiciarium.
Consimile breve habet idem Johannes directum vicecomiti Essex' (sic) de talliagio habendo de tenentibus suis in manerio suo de Arundel. Teste. Per justiciarium.

De ponendo per ballium.—Johannes de Gedding', detentus in prisona regis de Norwico pro morte Widonis Kokerel' unde apellatus est, habet breve vicecomiti Suff' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Rokingham duos damos capi et eos habere faciat M. comitisse de Ferar' de dono regis. Teste rege apud Windes' xij. die Augusti anno etc. Per ipsum regem.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Eboracum quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciant habere Ingramo de Percy vel ejus certo nuncio has litteras deferenti unum dolium vini de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Pro rege. De instauro W. de Fortibus quondam comitis Albemarl' retinendo ad opus regis.—Mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori regis ultra Trentam, quod instaurum carucarum duarum partium terrarum que fuerunt Willelmi de Fortibus, quondam comitis Albemarl', que remanserunt in manu regis appreciari faciat per sacramentum proborum et legalium hominum, et instaurum illud ad opus regis retineat ad dictas terras excolendas, invenientes (sic) executoribus testamenti dicti comitis sufficientem securitatem de precio dicti instauri eis solvendo de exitibus ballive sue quamcitius poterit. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, illud sibi allocari faciet. Teste rege apud Windes' xxj. die Augusti. Per ipsum regem, justiciarium et J. Maunsell'.

Pro Stephano de Munferant'.—Cum Edwardus filius regis contulerit Stephano de Muntferaunt, vadleto suo, custodiam terre et heredum Johannis de Stapelton' racione custodie terre et heredum Willelmi de Cantilupo in manu sua existentis, et idem Stephanus sit in servicio ejusdem filii regis, ita quod comitatui aut hundredo Suthampt' interesse non potest ad sectam ibidem faciendam pro custodia predicta, rex concessit ei de gracia sua speciali ad instanciam Imberti de Muntferaunt fratris sui militi (sic) regis quod a festo Sancti Michaelis proximo futuro usque in quinque annos proximo sequentes quietus sit de secta predicta. Et mandatum est vicecomiti Salop' quod ipsum Stephanum de secta predicta quietum interim esse permittat. Et, si quam districcionem ei vel hominibus suis fecerit pro defaltis quas idem Stephanus fecit ad comitatum suum vel hundredum de secta predicta, illam penitus remittat. Teste rege apud Windes' xiij. die Augusti.

De cervis et damis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste regis Essex', quod in eodem foresta faciat habere Johanni Mansell' quatuor cervos et Johanni de Kokefeud duos damos de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Schyrewode faciat habere Johanni de Warenna unum cervum et unum damum de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Melchet faciat habere Johanni de Brummor, vadleto Edmundi filii regis, quatuor quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra xiij. die Augusti.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Herlewino le Normaunt, Willelmo de Blaunpom', Engelardo de Sinagun et Ricardo de Aubervill'. servientibus regis ad arma commorantibus in castro regis Windes'. et Henrico attiliatori balistarum regis ibidem robas, videlicet unicuique eorum unam robam, hac vice de done regis. Teste ut supra.

[m. 6.]

De quercubus datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Penbere faciat habere Fratribus Predicatoribus Wintonie sex quercus aptas ad maeremium cum escaetis suis ad corum suum ecclesie sue inde faciendum de dono regis. Teste rege apud Windes' xiij. die Augusti. Per ipsum regem.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in bosco regis de Bylawe, qui est infra forestam regis de Schirewode, faciat habere Aymoni Turumberd' sex quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Pro Roberto Hardy.—Rex intuitu obsequii quod Robertus Hardi de panetaria regis regi diu inpendit concessisse (sic) eidem Roberto illas duas virgatas terre cum pertinentiis in manerio regis de Silveston' quas Philippus Maynard et Nicholaus Gerard tenuerunt de rege ibidem et que sunt escaeta regis racione felonie quam iidem Philippus et Nicholaus fecerunt pro qua suspensi fuerunt, ita quod rex terram illam dare potest cui voluerit sine injuria alii facienda, sicut rex accepit per inquisicionem quam per Willelmum de Wendling' escaetorem suum citra Trentam fieri precepit, habendas et tenendas eidem Roberto eodem modo quo predicti Philippus et Nicholaus eas prius de rege tenuerunt, faciendo inde regi et heredibus suis omnes consuetudines et servicia que ipsi Philippus et Nicholaus regi inde facere debuerunt aut consueverunt. Et mandatum est predicto Willelmo quod eidem Roberto de predictis duabus virgatis terre cum pertinenciis plenam seisinam habere faciat sicut predictum est, salvis eis qui dictam terram seminaverunt bladis suis in eadem terra existentibus. Teste ut supra.

Pro rege. De coloribus ad picturam Windes'.—Mandatum est Edwardo de Westmonasterio quod colores et alia ad picturam necessaria sine dilacione faciat habere fratri Willelmo, monacho Westm', pictori regis, ad picturas regis apud Windes' inde renovandas, prout idem frater Willelmus predicto Edwardo dicet ex parte regis. Et hoc sicut regem diligit non omittat. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerit, rex breve suum de liberate sibi habere faciet. Teste ut supra.

Pro Isabella de London' conversa. De tunica.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod Isabelle de London' converse faciant habere unam tunicam de russeto pro Deo de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Dene duos damos capiat et eos habere faciat Roberto de Meysy de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem quod in foresta regis de Pember faciat habere fratri Thome Mustard', monacho de Schyreburn', quatuor quercus ad cindulas inde faciendas ad operaciones ecclesie prioratus de Schyreburn', de dono regis. Teste rege apud Windes' xiiij. die Augusti.

De ponendo per ballium.—Galfridus Marescal, detentus in prisona regis de Assewell' pro morte cujusdam mulieris ignote unde rettatus est, habet breve vicecomiti Hertford' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Wauberg' vel de Clive tres damos per ballivos suos capiat et eos habere faciat Ade de Cestreton' de dono regis. Teste rege apud Windes' xv. die Augusti. Per ipsum regem et Philippum Basset.

De instauro abbacie de Abbindone.—Quia non est intencionis regis quod blada vel instaurum maneriorum abbacie de Abbindon vendantur, nec quod terminus solucionis redditus assisi tenentium dicte abbacie anticipetur, set quod recogniciones custumariorum et aliorum tenentium dicte abbacie in presenti vacacione ejusdem ad regem pertinentes, una cum omnibus ahis ad regem in ipsa vacacione inde spectantibus, leventur et ad opus regis salvo custodiantur, ita quod juri vel dignitati regie nichil depereat in hac parte, mandatum est Ricardo le Rus, custodi abbacie predicte, quod sic fieri faciat. Teste rege apud ut supra.

De instauro episcopatus Dunolmensis; ne fiat distraccio.—Cum W. quondam Dunolmensis episcopus viam universe carnis sit ingressus, mandatum est Willelmo le Latymer, escaetori regis ultra Trentam, quod executores testamenti predicti episcopi permittant (sic) fena, blada, ad ipsum defunctum spectantia in grangiis maneriorum dicti episcopatus salvo reponere et pasturam ad instaurum ipsius defuncti in dictis maneriis habere, ita quod de dictis blada et instauro nulla fiat distraccio aut alienacio quosque rex de custodia dicti episcopatus aliter ordinaverit et aliud inde a rege receperit in mandatis. Teste rege ut supra xvj. die Augusti.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod Johanni Pollard janitori castri Windes' et magistro Gilberto carpentario ejusdem castri faciant habere duas robas, videlicet utrique eorum unam robam, hac vice de dono regis. Teste rege apud Windes' xvj. die Augusti. Per ipsum regem.

De dolio vini dato.—Rex ad instanciam fratris Thome Mustard monachi de Schyreburn' dedit priori et monachis ejusdem loci unum dolium vini ad celebrandum divina in domo sua de dono regis. Et mandatum est custodibus vinorum regis apud Suthampt' quod de vinis regis que sunt in custodia sua eisdem priori et monachis unum dolium vini habere faciant. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De robis datis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri quod capellanis ministrantibus in capella regis Windes' videlicet Simoni de Braye, Willelmo de Stawell', et Radulfo de Woxebrig' tres robas, videlicet unicuique eorum unam robam sibi competentem. hac vice de dono regis. Teste rege apud Windes' xvj. die Augusti. Per ipsum regem.

De expensis ad hospitium regine.—Mandatum est Willelmo de Glouc', custodi cambii regis, quod de exitibus cambii predicti sine dilacione faciat habere regine regis centum marcas liberandas in garderoba sua ad expensas hospicii sui: et, cum pecuniam illam ei liberaverit, rex eam sibi allocari faciet in exitibus predictis. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod, loco Galfridi de Cruce, quondam coronatoris regis dicti comitatus, nuper defuncti, in pleno comitatu suo de assensu etc. eligi faciat unum alium coronatorem de legalioribus etc. et accepto ab eodem sacramento etc. Et talem eum eligi etc. Teste rege apud Gildeford' xviij. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Eyvill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod in foresta regis de Galtriz faciat habere magistro Johanni Mansell', quatuor damos de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis Windes' faciat habere Hugoni de Dyve, marescallo hospicii regis, sex quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Willelmus le Cumbwritht, detentus in prisona regis Hereford' pro morte Rogeri de la Ree unde rettatus est, habet breve vicecomiti Hereford' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De instauro episcopatus Dunelmensis retento ad opus regis.— Mandatum est magistro Johanni Mansell', custodi episcopatus Dunelmensis, quod de instauro Walteri nuper Dunelmensis episcopi retineat ad opus regis usque ad septingentas marcatas secundum legitimam appreciacionem proborum et legalium hominum ad instaurandum terras que fuerunt Willelmi de Fortibus, quondam comitis Albemarl', in manu regis existentes, et rex executoribus testamenti dicti episcopi predictas septingentas marcatas allocari faciet in fine mille marcarum nuper cum rege ex parte dicti episcopi facto pro sequestro ecclesiarum ad episcopatum Karleolensem in diocesi Dunelmensi spectantium. Et rex eis inde sufficientem securitatem fieri faciet: et hoc predictus Johannes Mansell' predictis executoribus faciat constare. Teste ut supra. Per ipsum regem et J. Mansell'.

De cervis datis.—Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in predicta foresta regis capi faciat ad opus Willelmi de Percy, fratris Ingerami de Percy, duos cervos et eos habere faciat latori presentium, deferendos eidem Willelmo usque Paris', de dono regis. Teste rege apud Chauton xx. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Wittlewod duos damos capiat et eos habere faciat Willelmo Maudut de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis Windes' faciat habere Rogero Converso, servienti regis, duas quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

De cervis capiendis ad opus regis.—Rex injunxit Roberto de Sancto Johanne quod in balliva de Bagheshet' capiat ad opus regis tres cervos et eos regi mittat per Philippum le Fuer, servientem regis, quem rex ad ipsum propter hoc destinavit. Et mandatum est Ricardo de Freitmantell', custodi foreste de Windes', quod ipsum Robertum dictos cervos ibidem capere permittat transmittendos regi per predictum Philippum sicut predictum est. Teste.

De damis datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Fekenham duos damos capi et eos habere faciat magistro Thome de Wymundeham, precentori Lychef', de dono regis. Teste rege apud Merewell' xxiiij. die Augusti.

De roboribus datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Settenor' (fn. 4) faciat habere Bogoni filio R. de Clare comitis Glouc' quatuor robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De damo dato.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Penber' unum damum capi et eum habere faciat Johanni de Say de dono regis. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Shothover' faciat habere magistro Hospitalis Sancti Johannis extra portam orientalem Oxonie sex robora ad focum infirmorum ejusdem hospitalis de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xxvj. die Augusti. Per ipsum regem.
Rex ad instanciam Imberti Pugeys dedit Radulfo Heringod in foresta regis de Bere juxta Wintoniam tria robora ad focum suum. Et mandatum est Thome Gredl'. justiciario foreste regis citra Trentam. quod eidem Radulfo predicta robora habere faciat de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xxvij. die Augusti.
Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Pember' faciat habere Fratribus Minoribus Wintonie quatuor robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Pembere faciat habere Fratribus Predicatoribus Wintonie quatuor robora ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

De ponendis per ballium.—Johannes de Rowell' et Thomas frater ejus, detenti in prisona regis Linc' pro morte cujusdam hominis ignoti unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Linc' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De damo dato.—Mandatum est Thome Gresl', justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Buckeholt' unum damum capi et eum habere faciat uxori Ricardi Lungespeye de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xxix°. die Augusti. Per ipsum regem.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Eawell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod de garderoba regis faciant habere Rogero Converso unam robam in recompensationem cujusdam robe sue, que nuper in camera regis apud Merewell' fuit deteriorata, hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

De instauro W. quondam Dunelmensis episcopi retinendo ad opus regis et pro executoribus suis.—Mandatum est magistro Johanni Mansell', custodi episcopatus Dunelmensis, quod in solucionem septingentarum marcarum que restant regi reddende de fine mille marcarum nuper facto cum rege ex parte ipsius episcopi pro sequestro ecclesiarum ad episcopatum Karleolensem in diocesi Dunelmensi spectantium, retineat ad opus regis per visum et consilium Willelmi le Latymer, escaetoris regis ultra Trentam, de melioribus bobus, vaccis, ovibus, et alio instauro dicti defuncti ad septingentas marcatas per legitimam appreciacionem, prout commodo regis viderit expedire, ad instaurandum terras Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl' in manu regis existentes de carucis et aliis instauris sicut rex nuper predicto Johanni mandavit. Et accepta securitate ab executoribus testamenti dicti episcopi de aliis debitis regi reddendis, si que idem episcopus regi debuit die quo obiit, ipsos executores de residuo totius instauri episcopi predicti una cum bladis et omnibus bonis et catallis ad dictum defunctum spectantibus, liberam administracionem habere permittat ad execucionem dicti testamenti inde faciendam. Et quod permittat eos habere commoditates grangiarum et aliarum domorum in maneriis ad dictum episcopatum spectantibus ad blada dicti defuncti in eis reponenda; et similiter quod permittat eos habere pasturam in dictis maneriis ad instaurum dicti defuncti sustentandum, quousque ipsi inde plenarie ordinaverint. Teste. Rex precepit istam litteram apud Wintoniam xxx. die Augusti presenti Thome Gredl' justiciario foreste.
Licet rex nuper Willelmo le Latymer, escaetori regis ultra Trentam, mandaverit quod in maneriis que fuerunt Willelmi de Fortibus quondam comitis Albemarl' in manu regis existentibus retineret ad opus regis carucas ad dominicas terras eorundem maneriorum excolendas; quia tamen episcopatus Dunelmensis post modum vacavit, et custodia ejusdem ad manus regis devenit, et rex mandavit magistro Johanni Mansell' custodi ejusdem episcopatus quod de instauro Walteri quondam Dunelmensis episcopi retineat ad opus regis per visum et consilium predicti Willelmi usque ad septingentas marcatas secundum racionabilem appreciacionem ad instaurandum terras predictas in solucionem septingentarum marcarum que restant regi reddende de fine mille marcarum nuper facto cum rege ex parte ipsius episcopi pro sequestro ecclesiarum ad episcopatum Karleolensem in diocesi Dunelmensi spectantium; mandatum est predicto Willelmo quod, cum instaurum illud receperit, tunc executoribus testamenti dicti defuncti dictas carucas quas rex ad opus suum precepit retineri sine dilacione liberet ad disponendum inde prout execucioni testamenti ejusdem comitis viderint expedire. Et de predicto instauro, cum illud receperit, instaurari faciat predictas terras que fuerunt ipsius comitis in manu regis existentes de carucis et aliis instauris, prout commodo regis viderint magis expedire. Teste rege apud Wintoniam xxx. die Augusti.

De denariis de episcopatu Dunelmensi levandis et regi mittendis. —Mandatum est magistro Johanni Mansell', custodi episcopatus Dunelmensis, quod omnes denarios quot poterit, tam de firmis et redditibus instantis termini Sancti Cutberti et talliagiis quam de omnibus aliis exitibus dicti episcopatus, levari et adunari faciat, ita quod eos ad regem habeat apud Westmonasterium in octabis Sancti Michaelis ad ultimum solvendos ibidem ad scaccarium regis. Et, cum rex sciverit quantum ibi solverit, breve suum de Allocate inde fieri faciet. Et hoc nullatenus omittat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Thome Gredl', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta regis de Porecestr' faciat habere magistro Henrico Wade, coco regis, duas quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Hasardo unam robam sibi competentem hac vice de dono regis. Teste rege apud Wintoniam xxx. die Augusti.

De duobus doliis vini pro duobus doliis vini.—Mandatum est Johanni de Swyneford', captori vinorum regis apud Suthampt, quod de vinis regis de prisa que sunt in custodia sua apud Suthampt' faciat habere Roberto Haggesalt', civi Wintonie, duo dolia vini pro duobus doliis vini que Willelmus de Aette, pincerna regis, ad (sic) eo cepit ad opus regis quando rex fuit apud Wintoniam anno regni regis xliiito. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. Rectius Corbet.
  • 2. matri et interlineated.
  • 3. This entry is marked in the margin as included under Pro Ricardo Lungspeye et Alicia uxore sua.
  • 4. Sic for Sottover'?