Close Rolls, June 1262

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1262', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 127-132. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp127-132 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1262

Rex vicecomiti Kanc' salutem. Cum Isabella que fuit uxor Roberti de Setvaunz qui de nobis tenuit in capite nuper post mortem dicti viri sui sacramentum nobis prestiterit quod ipsa se non maritaret sine licencia nostra ac ipsa jam maritaverit se sine licencia nostra sicut plene intelleximus, tibi precipimus quod predictam Isabellam distringas per terras et catalla sua ita quod ad ea manum non apponat donec nobis racionabiliter satisfecerit de transgressione predicta. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Junii.

Memorandum quod in commissione facta Edwardo filio regis de Judaismo Anglie reservavit sibi potestatem faciendi gracias subscriptis de debitis que debent in Judaismo predicto videlicet Philippo de Arcy, Ricardo de Amundevill', Willelmo de Mortayn et Galfrido de Childewic'.

Rex cyrographariis Christianis et Judeis Cantuar' salutem. Quia de voluntate et assensu Salle de Cantuaria Judei cepimus in manum nostram quoddam feodum c. solidatarum annui (fn. 1) redditus in quo Nicholaus de Girund' pro se et heredibus suis tenetur ipsi Salle et heredibus suis et feodum illud assignavimus et dedimus dilecto et fideli nostro Roberto Waler' et heredibus suis vel assignatis, vobis precipimus quod ad archam cirographorum Cantuar' accederat (sic) et ab archa illa extrahatis predictum cirographum c. solidatarum annui redditus sub nominibus predictorum Nicholai et Salle Judei confectum in predicta archa inventum, et illud habeatis coram justiciariis nostris ad custodiam Judeorum assignatis apud Westmonasterium a die Sancti Johannis Baptiste in xv. dies per unum ex vobis sub sigillis vestris predictis justicariis nostris liberandum ad faciendum inde preceptum nostrum. Et habeatis ibi hoc breve. Teste W. Bagod apud Westmonasterium iiij. die Junii.
Consimile breve habet idem R. de octo libris in quo Jollanus de Everm' tenetur Hagino filio magistri Mossei directum cyrographariis Christianis et Judeis Linc'.
Consimile breve habet idem R. de xij. libris in quo Angotus de Corherth' tenetur Vives filio Mossei de Clar' directum cyrographariis Christianis et Judeis Stanf'.
Consimile breve habet idem R. de xx. libris in quo Rogerus le Peytevyn tenetur Mosseo de Clar' directum cyrographariis Christianis et Judeis Subir'.

Rex vicecomiti Norff' salutem. Philippus de Sabaudia attornavit Rogerum de Fonte et Ricardum de Hukenuk' ad lucrandum etc. in loquela que est in comitatu Norff' per breve de recto inter Willelmum filium Roberti de Setford' petentem et predictum electum (sic) tenentem de quatuor acris terre cum pertinenciis in Thornham.

Rex concessit J. episcopo Glascuensi quod Robertus de Midelton' et Galfridus de Cheham, quos idem episcopus in presencia regis constituit attornatos, habeant potestatem constituendi attornatos pro ipso episcopo et contra ipsum in omnibus placitis motis vel movendis pro ipso seu contra ipsum in quibuscunque curiis regis a festo Sancti Michaelis proximo futuro usque in unum annum. Teste ut supra.

Rex Lewelino filio Griffini salutem. Super eo quod nos rogastis quod intercepciones nuper factas per Rogerum de Mortuo Mari et Johannem le Estraunge in terris Griffini de Bromfeud' contra formam treugarum inter nos initarum faceremus emendari, sciatis quod mandavimus dictatoribus treugarum predictarum pro parte nostra deputatis quod a die Sancti Johannis Baptiste in unum mensem sint ad vadum de Muntgomery pro emendacione intercepcionum predictarum si que facte fuerint in partibus illis contra formam earundem et mandavimus dilectis et fidelibus nostris Hunfrido de Boun comiti Hereford' et Jacobo de Aldithel' quod dictis die et loco intersint ad dictas intercepciones si que facte fuerint prout justum fuerit plenius emendandas. Qua propter dictatores vestros ad predictos diem et locum mittatis pro emendacione intercepcionum predictarum et eciam pro emendis per vos et vestros prestandis super transgressionibus, si que nobis vel hominibus nostris illate fuerint, contra formam treugarum predictarum. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Junii. Per regem et consilium.

Robertus de Rogate venit etc. die Lune proxima post festum Sancti Barnabe Apostoli et petiit terram Johannis filii et heredis Michaelis de Cumb' in Nutham, Cumbe et Offinton' eidem Johanni replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. quam idem Johannes et Willelmus de Breus', custos ejus, fecerunt etc. versus Gunnildam de Brok', Andream de Lichepol' et Aliciam que fuit uxor Michaelis de Cumb', ut dicitur.

Rex concessit Petro de Wintonia quod Ricardus de Craul' et Serlo de Wintonia, quos idem Petrus in presencia regis constituit attornatos suos, habeant potestatem faciendi attornatos pro ipso Petro in omnibus loquelis motis vel movendis pro ipso seu contra ipsum in quibuscumque curiis regis; et durabit ista potestas quamdiu idem Petrus fuerit cum rege in servicio suo in partibus transmarinis. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Junii.

Consimilem potestatem dedit (fn. 2) Henricus le Tyeis, qui in proximo profecturus est in Alemanniam cum rege Alemannie, Johannes (sic) de Lambrun' faciendi attornatos pro ipso Henrico et contra ipsum in omnibus loquelis motis et movendis pro ipso seu contra ipsum in quibuscumque (curiis) (fn. 3) regis in comitatu Cornub'.

Rex vicecomiti Suthamt' salutem. Cum ad instanciam regis Francie illustris pluries preceperimus ballivis nostris Suthamt' ut in loquela que est coram eisdem ballivis inter Eliam le Ber et heredes Johannis le Flemeng et Petronillam que fuit uxor ejusdem Johannis de debito triginta librarum et triginta solidorum quod prefatus Elias exigit a prefatis heredibus et Petronilla de die in diem procederent, et eidem Elie tanquam extraneo cum summa celeritate justiciam exhiberent, ac prefati ballivi, sicut pro certo intelleximus eidem Elie justiciam facere non curaverunt in favorem partis adverse; tibi precipimus quod non obstante libertate ville predicte eandem ingrediaris et prefato Elie de debito predicto de die in diem tanquam extraneo tam plenam et celerem justiciam facias exhiberi quod non oporteat ipsum Eliam pro defectu tui ad nos super hoc habere recursum; et quod diligenciam tuam merito commendare debeamus. Teste.

Rex concessit magistro milicie Templi in Anglia de gracia regis speciali quod fratres Johannes de Houton' et Rogerus de Acolt', quos idem magister in presencia regis constituit attornatos suos, habeant potestatem faciendi attornatos in omnibus loquelis motis vel movendis pro ipso magistro seu contra ipsum in quibuscunque curiis regis: et durabit ista potestas a festo Sancti Botulphi anno regni etc. xlvj. usque ad festum Omnium Sanctorum proximo sequens.

Rex vicecomiti Staff' salutem. Cum nullus castrum vel fortelicium firmare debeat in regno nostro sine licencia nostra speciali, et Rogerus de Somery firmare facit quoddam castrum apud Dudeleg' in comitatu tuo, sicut pro certo intelleximus, tibi precipimus quod in propria persona tua ad prefatum Rogerum accedas et ex parte nostra ei firmiter inhibeas ne castrum vel fortelicium ibi firmare presumat, ne oporteat nos ad hoc manus extendere graviores. Teste rege apud Westmonasterium xxij. die Junii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Warr' de castro de Beudesert quod est Petri de Monte Forti.

Rex escaetori suo in comitatu Essex' salutem. Cum concesserimus dilecto valletto nostro Arlotino, nepoti quondam magistri Arloti domini pape notarii, custodiam terrarum et heredis Thome Pikot, habendam usque ad legitimam etatem heredis ipsius Thome, ac quedam terra que fuit prefati Thome in Thorleg' in manu tua existens ad predictam custodiam pertineat ut dicitur, tibi precipimus quod, si ita est, tunc prefato Arlotino vel certo attornato suo de dicta terra plenam seisinam ad opus ipsius Arlotini sine dilacione habere facias. Teste ut supra.

[m. 9d.]

Regi Francie rex Anglie salutem et sincere dileccionis semper augmentum. Super eo quod opcioni nostre relinquere voluistis ut in adventu nostro Paris' hospitari possimus apud Peissy vel apud Sanctum Maurum de Fossatis, serenitati vestre grates referimus speciales, celsitudini vestre significantes quod malumus apud Sanctum Maurum hospitari, si placet, quam alibi, eo quod vobis apud Viscenes existentibus ibidem commode poterimus vestro frui colloquio et aspectu. Qua propter jubere velitis, si placet, hospicium illud nostris nunciis liberari. Nos enim iter nostrum jam direximus ut die statuto ad vestram valeamus presenciam pervenire. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Junii.

Rex Gailardo de Solio salutem. Cum pro quibusdam negociis nostris cum rege Francie peragendis oporteat nos esse Parisius in festo Sancti Petri ad Vincula proximo venturo, vobis mandamus quod dictis die et loco nobis modis omnibus occurratis, adducentes vobiscum aliquem vel aliquos prudentes et discretos qui melius sciant exponere negocia Vasconie et dampna que nos sustinuimus in partibus illis occasione S. de Monte Forti comitis Leyc', taliter vobis in premissis provisuri quod circumspeccionem vestram in hac parte merito commendare possimus. Teste ut supra.

Item scribitur Johanni de la Lynde, senescallo Lemovic', Petragor' et Caturc', quod dictis die et loco modis omnibus regi occurrat adducens secum aliquem advocatum seu alium prudentem et bene instructum super omnibus negociis regem tangentibus in partibus illis tam de negocio Agen' quam de aliis agendis regi ibidem taliter ipsum in premissis provisuri (sic) quod rex circumspeccionem suam merito commendare possit. Teste ut supra.

Rex dilecto avunculo suo Petro de Sabaudia salutem. Cum pro urgentibus negociis nostris cum illustri rege Francie expediendis, sicut nostis, oporteat nos esse Parisius in festo Beati Petri ad Vincula proximo venturo, ubi presencia vestra plurimum indigemus; vobis mandamus rogantes in fide et dileccione quibus nobis tenemini quod omnibus aliis pretermissis nobis occurratis ibidem. Et hoc sicut de vobis confidimus nullatenus omittatis scituri quod, si hoc faciendum nequaquam duxeritis, statim, cum de hoc nobis constiterit, ad partes Anglie infecto negocio revertemur, aut presenciam vestram in partibus ubi fueritis personaliter requiremus. Teste ut supra.

Item scribitur prudenti viro domino Gwidoni de Pavia, doctori legum, Aurelian' commoranti, quod ipse dictis die et loco ad regem venire velit cum rege super premissis et aliis honorem suum contingentibus locuturi (sic) per quod inter regem et ipsum dileccio familiarius contrahatur.

Adam de Sancto Licio recognovit in cancellaria regis se debere Thome de Colecestr', capellano, triginta et quinque marcas, solvendas ei, unam medietatem in quindena Purificacionis Beate Marie proximo futura, et aliam medietatem in festo Sancti Johannis Baptiste proximo sequenti. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Linc'. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Junii.

Rex custodi nundinarum Sancti Botulphi salutem. Cum dudum mandaverimus mercatoribus Florentinis quod quasdam transgressiones factas P. de Sabaudia infra quindenam Pasche proximo preteriti facerent emendari sicut in regno nostro post eundem terminum morari vellent, ac iidem mercatores transgressiones (fn. 4) illas nondum emendaverint ut intelleximus in mandati nostri contemptum, moram hucusque in regno nostro nichilominus contrahentes, de quo miramur quamplurimum et movemur, tibi precipimus quod omnia bona mercatorum predictorum in nundinis supradictis exceptis bonis Mainetti Spine Decauti Willelmi et sociorum suorum sine dilacione arestari et salvo custodiri facias donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Junii.

Memorandum quod terre que fuerunt Thome de Welles in Parva Reyns sunt in manu Petri de Chauvent pro feodo duodecim librarum.

Baldewinus de Insula comes Devon' in presencia regis dedit potestatem Ade de Stratton' quod idem Adam possit constituere et facere attornatum nomine ipsius comitis in omnibus loquelis motis vel movendis pro ipso comite seu contra ipsum in omnibus curiis regis: et durabit ista potestas quamdiu idem comes fuit (sic) in servicio regis in partibus transmarinis.

Memorandum quod Johannes Sperling' recognovit se recepisse a Ricardo Mauger petram de Cadamo usque ad summam quatuor librarum xv. solidorum et vij. obolorum ad operaciones Turris London'.

[Schedule]

Venerabili viro amico suo karissimo domino W. de Merton', cancellario illustris regis Anglie, J. de Ball' salutem et sincere dileccionis plenitudinem. Vestre occurrat memorie quod nobis vestri gracia promisistis quod dummodo fuerimus in partibus Scoticanis, si contigerit nos coram justiciariis quibuscunque inplacitari, atornatos pro nobis facietis, si per homines nostros requisiti fueritis. Quare vestram dileccionem . . . . . quatinus, si contingat Benedictum de Haddon' aut alium de nostris pro hujusmodi ad vos venire in negociis nostris, si placet . . . . . . . . . . attornatos pro nobis faciendo prout inter nos fuit provisum. Si quid vobis penes nos placuerit, hoc nobis fiducialiter significetis. Valete.

[m. 6d.] (fn. 5)

Rogerus la Veyle recognovit se debere Rogero de Evesham decem marcas, solvendas ei unam medietatem in octabis Sancti Andree proximo futuris et alia medietate (sic) in octabis Pentecostes proximo sequentibus. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Norff'.

Regi Anglie salutem. Noverit vestra regia celsitudo quod frater Galfridus de Wherewell' et frater Johannes de Puntestok', monachi de Tavistok', nuper ad nos accesserunt fratrem Johannem priorem de Suley monachum dicte domus electum suum ex parte prioris et conventus de Tavistok' nobis presentantes. Quia vero in nostra non exstat potestate quemquam electum admittere aut eleccionibus hujusmodi vice vestra assensum adhibere, prefatum electum ad vestram presenciam duximus transmittendam (sic). Placeat ergo vestre serenitati electo supradicto in negociis suis presentibus aurem pietatis inclinare ad memoriam, intuitu Dei revocantes qualiter memorata domus per frequentes vacaciones ejusdem infra breve spacium preteriti temporis quasi exinanita est et ad nimiam paupertatem deducta. Vitam etc.

(fn. 6) Hic transfretavit rex apud Dovor'.

Footnotes

  • 1. MS. "amui."
  • 2. dedit written over an erasure and le Tyeis interlineated.
  • 3. Omitted in MS.
  • 4. MS. "transgressiones" repeated.
  • 5. No entries on m. 7d. and 8d.
  • 6. This is at the bottom of the membrane, the two previous entries being at the top.