Close Rolls, August 1262

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1262', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 132-139. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp132-139 [accessed 16 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1262

[m. 5d.]

Rex Jacobo de Aldithel' salutem. Cum ignoretur qualiter Lewelinus filius Griffini et complices sui in partibus Wallie occa sione mortis R. quondam comitis Glouc' seu ex causis aliis se habere intendant, vobis mandamus quatinus modis omnibus provideatis quod in reversione Edwardi primogeniti nostri in Angliam prompti sitis ad eundum cum Edwardo filio nostro in expedicionem nostram et suam ad partes predictas. Et hoc sicut nos et honorem nostrum diligitis nullatenus omittatis. Teste Philippo Basset justiciario Anglie apud Westmonasterium xxiij. die Augusti.
Eodem modo scribitur subscriptis. (fn. 1)

Rex vicecomiti Cant' et Hunted' salutem. Cum, sicut intelleximus, quidam de regno nostro ad arma ire proponant videlicet ad torneandum aut aventuras querendum aut alia hujusmodi excercendum, nobis extra regnum nostrum agentibus, tibi precipimus firmiter injungentes quod per totam ballivam tuam publice clamari et firmiter inhiberi facias ex parte nostra ne aliquis super forisfacturam terrarum et tenementorum que tenet in regno nostro quamdiu extra idem regnum fuerimus torneare vel aliquo modo ad arma ire presumat. Et hoc mandatum nostrum taliter exequaris ne pro defectu tui graviter ad te capere debeamus. Teste Philippo Basset justiciario regis Anglie apud Bannebir' xxv. die Augusti.
Eodem modo scribitur singulis vicecomitibus citra Trentam.
Item mutatis mutandis scribitur Johanni Giffard', Hamoni Extraneo, Petro de Monte Forti juniori, Jacobo de Aldithel', Rogero de Clifford' et Rogero de Leyburn' ne ipsi ibi vel alibi torneare aut aliquo modo alio ad arma ire presumat (sic) sine licencia regis speciali, maxime dum idem rex fuerit extra regnum suum, sub amissione omnium terrarum et tenementorum que tenent in regno regis supradicto. Teste ut supra.
Item scribitur priori Monasterii Ederosi quod literas regis patentes directas omnibus militibus et aliis conventuris apud Sarisburiam die Mercurii proxima post Nativitatem Beate Marie, quas rex ei mittit, eisdem militibus et aliis exhiberi et ex parte regis inhiberi ne ibi vel alibi torneare aut aventuras querere aut aliquo modo alio ad arma ire presumant, maxime dum idem rex fuerit extra regnum suum.

Abbas Persore ponit loco suo fratrem Galfridum de Cubirle et fratrem Willelmum de Flamsted' monachos suos sub alternacione ad lucrandum etc. in loquela que est coram rege inter ipsum abbatem et Willelmum de Bello Campo de Elmeley de placito transgressionis.

Rex dilecto et fideli suo Johanni filio Alani salutem. Sciatis quod Leulinus filius Griffini nobis per nuncium et literas suas graviter conquestus est quod vos et alii barones nostri de Marchia ipsi Leuluno et suis contra formam treugarum inter nos et ipsum initarum injurias et dampna intulistis graviora, que sibi et suis petiit emendari, et vobis ac aliis inhiberi ne hujusmodi intercepciones in treugas ipsas facere presumatis, et, licet fortassis idem Leulinus et sui magis in hac parte in culpa sint quam nos et alii ex nostris sicut dictum est a quibusdam, tamen ne per nos stare videatur quin treuge ipse, prout inter nos inite sunt et jurate, teneantur et observentur, mandavimus eidem Leulino quod dictatores treugarum ipsarum pro parte sua deputatos mittat usque vadum de Muntgomery ita quod ibi sint in crastino Sancti Michaelis, ad quos eciam diem et locum dictatores ex parte nostra deputatos mittemus ad intercepciones utrimque factas per visum venerabilum patrum R. Coventrensis et Lichfeldensis et S. Norwycensis episcoporum et dilectorum et fidelium nostrorum Humfridi de Bohun comitis Herford' et Jacobi de Aldethel', quos eciam ibidem missuri sumus, providendas et faciendas. Et ideo vobis mandamus quod ad predictos diem et locum personaliter vel per aliquem ex vestris sitis ad ostendendum intercepciones et dampna vobis et vestris ab ipso Leulino et suis contra formam treugarum ipsarum facta et ad emendas prout justum fuerit faciendas et recipiendas. Et interim treugas predictas observetis ne nobis imputari possit vel debeat quod treuge ipse pro parte nostra minus observentur. Mandavimus enim prefato Lewlino quod ipse treugas illas pro parte sua plenius faciat observari. Teste Philippo Basset, justiciario nostro Anglie, apud Bannebyr' xxiiij. die Augusti.

Rex vicecomiti Surr' salutem. Cum dudum ad melioracionem ville nostre de Guldeford' per cartam nostram concesserimus probis hominibus ejusdem ville et eorum heredibus quod comitatus noster Surr' imperpetuum teneatur in eadem villa nostra de Guldeford' et quod justiciarii nostri itinerantes ad communia placita in comitatu predicto, quotiens ipsos itinerare contigerit, sedeant et teneant placita illa in eadem villa de toto comitatu predicto, et nos nuper iter justiciariorum nostrorum summoneri fecerimus quod esset apud Bermundiseye ad diem quem iidem justiciarii nostri tibi scire fecerint, eo quod non recolebamus concessionis nostre predicte eisdem hominibus a nobis facte; volumus nichilominus quod iter predictum, quod coram justiciariis nostris predictis jam summonitum est apud Bermundeseye, resummoneatur quod sit coram eisdem apud Guldeford' die predicto et quod iidem justiciarii nostri ibidem sedeant et teneant placita illa de toto comitatu predicto secundum tenorem carte nostre supradicte. Et ideo tibi precipimus quod iter predictum resummoneri facias coram eisdem justiciariis apud Guldeford' juxta tenorem prioris mandati nostri tibi directi ad diem quem iidem justiciarii nostri apud Bermundiseye prefixerunt. Et hoc insuper pre totam ballivam tuam facias clamari. Mandavimus enim prefatis justiciariis nostris quod ad diem quem prefixerunt apud Bermundisseye conveniant apud Guldeford' ad placita predicta ibidem tenenda. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste Philippo Basset justiciario regis Anglie apud la Bruer' xxvij. die Augusti.

[m. 4d.]

Thomas de Brusingham venit etc. die Jovis in vigilia Sancti Michaelis et petiit terram Margerie que fuit uxor Alexandri de Holkham in Saxlingham eidem Margerie replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis de banco etc. versus Margeriam Bertram.

Hertford'. (fn. 2)

Trahelus Abohel.
Abbas Westm'.

Sussex'.
Abbatissa Shafton'.
Magister Ricardus de Ston'.
Abbas de Teukebir'.
Abbas Westm'.
Johannes de Warenna.
Willelmus Marmyun.
Johannes de Say.

Devon'.
Johannes de Weston'.

Surr'.
Abbas Westm'.

Suthamt'.
Robertus Tregoz.

[m. 3d.]

Rex Lewelino filio Griffini salutem. Super eo quod nos rogastis quod intercepciones nuper factas per quosdam barones nostros in partibus Wallie contra formam treugarum inter nos et vos initarum scire vos volumus quod dictatoribus treugarum predictarum ex parte nostra deputatis dedimus in mandatis quod in crastino Sancti Michaelis proximo venturo sint ad vadum de Mungumery pro emendacione intercepcionum predictarum, si que facte fuerint in partibus illis contra formam earundem. Et mandavimus venerabilibus patribus R. Coventrensi et Lychfeldensi episcopo et S. Norwycensi episcopis (sic) ac dilectis et fidelibus nostris Hunfrido de Bohun' comiti Hereford' et Jacobo de Aldythleg' quod dictis die et loco intersint ad dictas intercepciones, si que facte fuerint, prout justum fuerit plenius emendandas. Qua propter dictatores vestros ad predictos diem et locum mittatis pro emendacione treugarum predictarum et eciam pro emendis per vos et vestros prestandis super transgressionibus, si que nobis vel hominibus nostris illate fuerint, contra formam treugarum ipsarum secundum quod ex plurium querimonia nobis sepius est ostensum. Sciatis insuper quod a nostra voluntate non processit quin a die Sancti Johannis Baptiste in unum mensem facte fuissent hujusmodi emende pro utraque parte set per infirmitatem prefati fidelis nostri Hunfridi de Bohun comitis Hereford', quem ad dictas emendas faciendas et recipiendas assignavimus, potius stetit sicut tunc vobis scripsimus et sicut idem comes vobis eciam scripsit, qui insuper paratus fuerat altero die quo velletis id plenius explere quod illo die per (fn. 3) suam infirmitatem dilacionem ceperat et impedimentum. Ceterum de crastino Sancti Michaelis, quem ad conveniendum pro dictis emendis prestandis et recipiendis assignavimus, sciatis quod diem libentius assignaremus propinquiorem, set prefati fideles nostri propter quedam negocia nostra quibus inpediuntur hiis citius intendere non possent. Mandavimus autem baronibus et ballivis nostris quod treugas ipsas ex parte nostra plene observent, quas et vos pro vobis et vestris similiter observari faciatis. Teste Philippo Basset, justiciario nostro Anglie, apud Bannebyr' xxv. die Augusti.

Rex Hoello filio Madoci salutem. Cum Lewelinus filius Griffini nuper nos rogaverit quod intercepciones factas in terris Griffini de Bromfeud' et alibi per Rogerum de Mortuo Mari et Johannem Extraneum necnon et alios contra formam treugarum inter nos et eundem L. initarum faceremus emendari, ac eidem Lewelino mandaverimus quod dictatores treugarum illarum pro parte nostra deputatos mittemus usque vadum de Muntgomery ita quod sint ibi in crastino Sancti Michaelis proximo venturo pro emendacione intercepcionum predictarum facienda et recipienda, si que facte sint in partibus illis contra formam earundem, et quod similiter dictatores ex parte sua deputatos habeat ad diem et locum supradictos, nolentes aliquam causam interrupcionis treugarum illarum, maxime dum extra regnum nostrum egerimus, posse nobis imputari propter quod diem predictum ex parte nostra modis omnibus volumus observari, vobis mandamus rogantes in fide et dileccione quibus nobis tenemini quatinus una cum Thoma de Russehal', Ada de Brinton', Johanne de Lingeyn, Philippo le Bret et Hoello filio Meurici, sociis vestris dictatoribus treugarum predictarum, ad vadum predictum dicto die personaliter accedatis. Et, si predictum Lewelinum vel aliquem alium qui super hoc potestatem habuerit inveneritis ibidem, in presencia venerabilium patrum R. Coventrensis et Lichefeldensis et S. Norwicensis episcoporum et dilectorum et fidelium nostrorum Hunfridi de Bohun comitis Hereford' et Jacobi de Alditheleg', quibus super hoc scripsimus, vel eorum aliquorum vel alicujus, quos vel quem adesse contigerit dicto die vel alio quem ad hoc providerint, emendas faciatis et recipiatis nomine nostro prout justum fuerit super intercepcionibus predictis. Et hoc sicut nos et honorem nostrum et tranquillitatem regni nostri diligitis nullatenus omittatis. Teste Philippo Basset, justiciario regis Anglie, apud Bannebir' xxiiij. die Augusti.
Eodem modo scribitur singulis dictatoribus per se.

Rex dilecto et fideli suo Hunfrido de Bohun comiti Hereford' salutem. Cum L. filius Griffini nuper nos rogaverit quod intercepciones factas in terris Griffini de Brumfeud et alibi per Rogerum de Mortuo Mari et Johannem Extraneum necnon et alios contra formam treugarum inter nos et eundem Lewelinum initarum faceremus emendari, ac eidem L. mandaverimus quod dictatores treugarum illarum pro parte nostra deputatos mittemus usque vadum de Muntgomery ita quod sint ibi in crastino Beati Michaelis proximo venturo pro emendacione intercepcionum predictarum facienda et recipienda, si que facte sint in partibus illis contra formam earundem, et similiter eidem Lewelino significaverimus quod venerabiles patres R. Coventrensem et Lichfeldensem et S. Norwicensem episcopos et dilectum et fidelem nostrum Jacobum de Aldithel', quibus super hoc scripsimus, necnon et vos loco nostri ad dictos diem et locum mittemus ad predictas intercepciones, si que facte sint, prout justum fuerit plenius emendandas, nolentes aliquam causam interrupcionis treugarum illarum, maxime dum extra regnum nostrum egerimus, posse nobis imputari, propter quod diem predictum pro parte nostra modis omnibus volumus observari, vobis mandamus rogantes in fide et dileccione quibus nobis tenemini quatinus dicto die ad locum predictum accedatis. Et, si predictum L. vel aliquem alium qui super hoc potestatem habuerit inveneritis ibidem, emendas prout justum fuerit dicto die vel alio quem ad hoc provideritis plenius faciatis et recipiatis nomine nostro super intercepcionibus predictis. Et hoc sicut nos et honorem nostrum necnon et tranquillitatem regni nostri diligitis nullatenus omittatis. Mandavimus enim dictis dictatoribus nostris quod ad diem predictum vobis occurrant ibidem et literas nostras quas vobis mittimus patentes per quas vobis et sociis vestris predictis quos adesse contigerit plenam super hoc damus potestatem. Teste ut supra.
Et irrotulate sunt ille litere patentes in rotulo patentium hujus anni sub ista data.
Eodem modo scribitur R. Coventrensi et Lichfeldensi et S. Norwicensi episcopis et Jacobo de Aldithel' per se.

Et sciendum quod litera patens una cum litera directa Jacobo de Aldith' tradita fuerit Johanni de Muscegros militi prefati Jacobi deferenda prefato Jacobo ut ipse literas directas dictis dictatoribus eis mittat sine dilacione.

Eodem modo et in forma predicta scribitur predicto Jacobo cum hac clausula:—Rogamus insuper ut prefatis dictatoribus ex habunti (sic) scire faciatis ut ibi sint modis omnibus et litteras nostras quas super hoc iterum mittimus eisdem eis cum summa festinacione transmitti faciatis. Teste etc. Eodem modo et in forma predicta scribitur singulis dictatoribus per se.

Item sicut prius scribitur comiti Heref' cum hac clausula:— Transcriptum autem littere quam nobis misit L. filius Griffini de intercepcionibus factis in treugam unde idem L. nobis prius scripserat et pro quibus diem predictum apud vadum de Muntgomery sibi prefiximus vobis mittimus presentibus interclusum. Teste ut supra.

Rex Waltero de Burg' vel ejus locum tenenti, Johanni de Welles et Martino de Garschirch' salutem. Mittimus ad vos Walterum de Berewe, latorem presentium, quem associavimus vobis ad appreciandum omnes fructus et blada episcopatus Wintoniensis, autumpni videlicet jam preteriti, vobis mandantes quod ipsum ad hoc admittatis si forte vos prefate Martine dicto negocio ulterius intendere nequeatis. Teste.

Johannes le Taylur venit etc. die Martis proxima post festum Sancti Michaelis et petiit terram Walteri le Tailur in Montagu eidem W. replegiari, que etc. coram justiciariis de banco etc. versus Petronillam que fuit uxor Thome Guremund.

Johannes filius Johannis de Skirebek' venit etc. die Mercurii proxima post festum Sancti Michaelis et petiit terram suam in Skirebek' sibi replegiari, que capta etc. coram justiciariis de banco versus Johannem Pudel et Agnetem uxorem ejus ut dicitur.

Robertus Coraunt venit etc. die Jovis post festum Sancti Michaelis et petiit terram abbatisse de Tarente in Upwinburn' eidem abbatisse replegiari, que capta etc. coram justiciariis de banco etc. versus Johannam que fuit uxor Henrici de Tarenteyn ut dicitur.

Willelmus de Elmeswell' venit etc. die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis et petiit terram prioris de Westacr' eidem priori replegiari, que capta etc. coram justiciariis de banco etc. versus Johannem de Nereford' ut dicitur.

Rex vicecomiti Essex' salutem. Quia in viis ducentibus usque London' hominibus per illas in comitatu tuo transeuntibus ad festum Dedicacionis ecclesie Sancti Pauli London' depredaciones et homicidia plurima fieri consueverunt, tibi precipimus quod singulas vias et transitus in comitatu tuo ducentes usque locum predictum vigilibus et aliis ad arma juratis muniri et bene custodiri facias ad securitatem transeuntium, ne pro defectu custodie homicidia vel roberie hujusmodi fiant infra ballivam tuam pro quo ad te et tua graviter capere debeamus. Teste Philippo Basset, justiciario regis Anglie, apud Westmonasterium iiij. die Octobris.

Memorandum quod Philippus le Taylur, vicecomes Lond' et Willelmus clericus recognoverunt coram cancellario quod comes Sancti Pauli et ballivi sui de Arac' in sua justicia defecerunt Nicholao le Rus civi Lond' in sua justicia de debito viginti et quinque librarum in quibus Baldewinus castellanus de Arac' eidem Nicholao tenetur et super quo rex prefatum comitem et ballivos suos ejusdem ville super hoc re . . . . (fn. 4) Mandatum est majori et vicecomitibus London quod omnes mercatores de predicta villa de Arac' venientes cum mercandisis suis ad civitatem regis Lond' distringant secundum legem et consuetudinem mercatorum ad predicta debita prefato Nicholao reddenda.

Footnotes

  • 1. A blank space follows.
  • 2. These lists are in the middle of the membrane away from any other entries.
  • 3. MS. "per" repeated.
  • 4. Blank space in MS.