Close Rolls, February 1262

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1262', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 22-29. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp22-29 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, February 1262

Rex justiciariis suis itinerantibus apud Wicumb' in comitatu Buck' salutem. Quia per negligenciam et defectum vicecomitis Buk' milites et liberi homines de comitatu illo racionabilem summonicionem presentis itineris vestri in eodem comitatu non habuerunt, nolumus quod occasione dicte summonicionis facte coram vobis de itinere vestro ibidem hac vice occasionentur seu amercientur. Et ideo vobis mandamus quod prefatos milites et liberos homines occasione predicta non occasionetis nec coram vobis amerciari faciatis. Teste rege apud Westmonasterium iiij° die Februarii. (Cancelled.) Vacat; aliter inferius.

Pro militibus et liberis hominibus de comitatu Buk' quod non amercientur pro defalta communis summonicionis.—Rex justiciariis suis itinerantibus apud Wicumbe in comitatu Buk' salutem. Quia summonicio de presenti itinere vestro in comitatu predicto nimis fuit brevis per defectum vicecomitis ejusdem comitatus, ut intelleximus, nolumus quod occasione summonicionis illius milites et liberi homines de comitatu illo hac vice ponantur in defaltam seu coram vobis assignentur. Et ideo vobis mandamus quod prefatos milites et liberos homines occasione predicta non occasionetis nec coram vobis amerciari faciatis. Teste ut supra.

Pro Philippe Rodulph'.—Rex majori et vicecomitibus suis London' salutem. Cum Philippus Rodulph', mercator Florentinus, (fn. 1) karissimo fratri nostro Ricardo regi Romanorum illustri grata prestiterit obsequia propter quod eidem mercatori graciam facere cupimus specialem, volumus quod idem mercator libere et sine occasione vel impedimento morari possit in civitate nostra London' ad nostre beneplacitum voluntatis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Alano la Zuch', justiciario foreste citra Trentam, quod in foresta de Den' faciat habere Sibille Giffard' duas damas de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Johannes Tillewine, Walterus Magge, Johannes Fersing' et Adam Sude, capti et detenti in prisona regis Sarr' pro morte Johannis filii Stephani unde rettati sunt, habent breve vicecomiti Wiltes' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.
Willelmus filius Mariote de Castre, detentus in prisona regis Linc' pro morte Thome filii Martini unde appellatus est. habet breve vicecomiti Linc' quod non ponantur (sic) per ballium. Teste rege apud Windes' xij. die Februarii.

Pro Wigorniensi episcopo executore Johannis de Cantilupo.— Quia W. Wigorniensis episcopus, executor testamenti Johannis de Cantilupo, manucepit coram rege ad solvendum regi ad scaccarium predictum debita si que idem Johannes regi debebat die quo obiit, mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum episcopum de omnibus bonis et catallis que fuerunt predicti Johannis liberam administracionem habere permittant ad execucionem testamenti sui inde faciendam. Teste ut supra.

(fn. 2)Pro Lanvallo de Farnistona.—Rex vicecomiti Norhampt' salutem. Quia per litteras patentes magistri Willelmi de Sutwell', officialis venerabilis patris R. Lincolniensis episcopi, testimoniales accepimus quod, cum Lanvallus de Farniston' clericus Lincolniensis diocesis diffamatus esset super crimine roberie et in prisona nostra apud Norhampt' detentus et postmodum a prefato episcopo, tanquam clericali caractere insignitus, esset requisitus et ei liberatus, idem Lanvallus coram prefato officiali canonica purgacione ei secundum morem ecclesie indicta innocenciam suam super dicto crimine canonice et legitime purgavit, nullo contra ipsum crimen aliquod prosequente; et ideo tibi precipimus quod eidem Lanvallo terras et catalla sua in balliva tua, que occasione dicte diffamacionis capta sunt in manum nostram, sine dilacione restituatis. Teste rege apud Windes' xij. die Februarii.

De dolio vini dato.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Wodestok' quod de veteribus vinis regis que sunt sua (sic) faciant habere Henrico filio regis Alemannie nepoti regis unum dolium veteris vini de dono regis. Teste rege apud Windes' xv. die Februarii.

Pro Sampsone le Noreis et fratre suo et cancellario universitatis Oxonie.—Rex vicecomiti Oxon' salutem. Cum Sampson le Noreis et frater suus, clerici, quos Laurencius Baret appellat de maemio et pace nostra fracta, capti sint et in prisona nostra castri predicti detenti, nos cancellario universitatis Oxonie et universitati predicte graciam facere volentes tibi precipimus quod clericos predictos cancellario predicto liberetis habendos coram justiciariis nostris ad primam assisam cum in partes illas venerint ut tunc inde fiat quod secundum consuetudinem regni nostri fuerit faciendum, ita quidem quod hujusmodi gracia nostra in consequenciam non trahatur. Teste etc.

Pro Radulpho le Neweman.—Rex vicecomiti Wiltes' salutem. Precipimus tibi quod, si Radulphus le Neweman, captus et detentus in prisona nostra Sarr' pro transgressione venacionis unde rettatus est, invenerit tibi xij. legales homines qui ipsum manucapiant habere coram justiciariis nostris proximo itineraturis ad placita foreste in comitatu predicto ad respondendum de transgressione predicta, tunc ipsum Radulphum predictis xij. tradas in ballium sicut predictum est. Et habeas ibi tunc nomina predictorum xij. et hoc breve. Teste etc.

De quercubus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod in foresta regis de Havering extra parcum faciat habere abbati de Burgo Sancti Petri quatuor robora ad focum suum, (fn. 3) de dono regis. Teste rege apud Windes' xvj. die Februarii.

Pro Johanne Comyn.—Rex concessit Johanni Comyn quod in transitu suo per forestam regis ultra Trentam in hac reversione sua versus partes suas habeat cum canibus suis unum vel duos cursus ad feras regis sine occasione et impedimento regis vel ballivorum suorum. Et mandatum est Roberto de Nevill', justiciario foreste regis ultra Trentam, quod ipsum Johannem hoc facere permittat sicut predictum est de gracia regis speciali. Teste ut supra.

Pro Petro Herefordensi episcopo.—Rex perdonavit Petro Herefordensi episcopo viginti libras ad quas amerciatus fuit coram Simone de Wauton 'et sociis suis. justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Herefordensi, pro falso clamore. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Windes' xviij. die Februarii.

De ponendo per ballium.—Augustinus filius Ricardi de Herliston', Augustinus filius Augustini et Alicia de Herliston', capti et detenti in prisona regis de Herliston' pro morte Johannis de Aswell' unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Cantebr' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Windes' xviij. die Februarii.
Willelmus de la Mare et Walterus le Fevre, detenti in prisona regis de Herliston' pro morte Johannis de Wideye unde apellati sunt, habent breve vicecomiti Cant' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De quarellis ad castrum Glouc'.—Mandatum est constabulario castri regis de Sancto Briavello quod de quarellis regis qui sunt in custodia sua faciat habere Mathie Bezill', constabulario castri regis Glouc', unum miliare quarellorum ad castrum predictum inde muniendum. Teste rege apud Windes' x. die Februarii.

Pro episcopo Londoniensi.—Rex Willelmo de Weilond, escaetori citra Trentam, salutem. Cum nuper concesserimus valletto nostro Arlotino nepoti quondam magistri Arloti, domini pape notarii, custodiam terrarum et tenementorum que fuerunt Thome Pikot, ac racione concessionis illius non intellexerimus conferre sibi custodiam terre quam prefatus Thomas tenuit in Thorisle in comitatu Hertford' de feodo H. Londoniensis episcopi, in cujus custodia jus sibi vendicat idem episcopus, vobis mandamus quod pretextu alicujus mandati nostri vobis directi de seisina custodie terrarum predictarum eidem Arlotino facienda nullam seisinam de custodia terre predicte in Thorisle sibi habere faciatis set terram ipsam cum pertinenciis in manu nostra teneatis et salvo custodiri faciatis donec aliud inde preceperimus. Teste rege ut supra.

De ij. doliis vini datis.—Mandatum est Petro de Gisorc', camerario regis London', quod de vinis regis qui (sic) sunt in custodia sua faciat habere Guidoni de Rocheford' duo dolia boni vini de dono regis. Teste rege apud Windes' xxj. die Februarii.

Pro Cecilia la Noble.—Rex perdonavit Cecilie la Noble septem solidos ad quos nuper amerciata fuit apud Windes' coram Ricardo le Rus, custodi mercati regis, et ballivis regis ejusdem ville in penultimo adventu regis ibidem pro transgressione assisarum. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsam Ceciliam de predictis denariis quietam esse faciant. Teste rege apud Windes' xxj. die Februarii.

Pro Johanne de Breus.'—Mandatum est justiciariis itinerantibus ad placita foreste in comitatu Salop' quod, si quid inventum fuerit coram eis in itinere suo quod personam Johannis de Breuse contingat de transgressione venacionis vel alterius rei in foresta regis, tunc illud ponant coram rege a die Pasche in xv. dies. Et rex ad predictum diem inde constare faciet. Et regi mittant hoc breve. Teste rege apud Windes' xxj. Februarii.

[m. 14.]

Pro priore de Wenlok' et pro rege.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod dilectus et fidelis noster Ebulo de Montibus ad instanciam Aymonis nunc prioris de Wenloc in recompensacionem quinque marcarum annuarum quas prior de Wenloc nobis reddere tenebatur pro quibusdam assartis ipsius prioris in foresta nostra Salop' dudum ad scaccarium nostrum arentatis per dilectum et fidelem nostrum Galfridum de Langel', tunc justiciarium foreste nostre, dedit et assignavit nobis et heredibus nostris pro se et heredibus suis centum solidatas annui redditus quas idem Ebulo in villa nostra Cantebr' percipere consuevit et que, prout Petrus de Wilburuham, Robertus Wimund et Willelmus Goldring', ballivi Cantebr', ex parte communitatis ejusdem ville per preceptum nostrum missi ad scaccarium nostrum, recognoverunt ibidem pro se et dicta communitate, certe sunt et debentur eidem Ebuloni et heredibus suis singulis annis imperpetuum, quas eciam iidem ballivi pro se et dicta communitate manuceperunt coram nobis reddere nobis et heredibus nostris ad scaccarium nostrum una cum firma ejusdem ville ad terminos ad quos eandem firmam nobis reddere tenentur. Et ideo vobis mandamus quod predictas centum solidatas redditus in manum nostram capi et una cum firma ville predicte Cantebr' inde decetero ad scaccarium nostrum ad incrementum firme predicte responderi et predictum priorem de predictis quinque marcis annuis decetere quietum esse faciatis. Teste rege apud Windes' xxiij. die Februarii. Per ipsum regem et consilium suum.
Rex eisdem salutem. Sciatis quod remisimus priori de Wenloc arreragia quinque marcarum annuarum que idem prior nobis reddere tenebatur pro quibusdam assartis factis in boscis ipsius prioris infra forestam nostram Salop' et dudum ad scaccarium nostrum arentatis per dilectum et fidelem nostrum Galfridum de Langel', tunc justiciarium foreste nostre. Et ideo vobis mandamus quod ipsum priorem de arreragiis illis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

De lampredis et alosis mittendis ad regem.—Mandatum est ballivis Glouc' quod lampredas usque ad sexties viginti et alosas quas poterint emi faciant in villa sua et eas ad regem particulatim mitti faciant prout eas inveniri contigerit in villa sua predicta. Et, cum rex sciverit custum quod ad hoc posuerint, rex illud eis faciet allocari. Teste rege apud Windes' xxiij. die Februarii.

De vinis capiendis ad opus regis.—Mandatum est custodibus vinorum regis apud Westmonasterium quod in civitate regis London' quadraginta dolia vini sine dilacione ad opus regis capiant et ea liberent vicecomitibus regis London' carianda ad regem usque Windes' sicut rex eis injunxit. Et hoc nullatenus omittant. Teste rege apud Windes' xxiiij. die Februarii.

Pro magistro Samuele de Lohun Judeo.—Rex abbati de Burgo, thesaurario suo, salutem. Sciatis quod concessimus magistro Samueli de Loun Judeo Parisiensi viginti libratas de veteribus debitis Judeorum in manu nostra existentibus habendas ad sustentacionem suam de dono nostro. Et ideo vobis mandamus quod eidem Judeo de predictis viginti libratis debitorum plenam seisinam et racionabilem districcionem secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri habere faciatis. Teste rege apud Windes' xxv. die Februarii. Per ipsum regem et J. Mansell'.

De ponendo per ballium.—Adam le Melnere, captus et detentus in prisona regis Cantebr' pro morte Thome filii Ricardi le Provost unde rettatus est, habet breve vicecomiti Cantebrig' quod non ponatur per ballium. Teste rege apud Windes' xxvj. die Februarii.

De pisce capiendo et cariando ad regem.—Rex ballivis suis Suthamt' salutem. Mittimus ad vos Walterum poletarium nostrum vobis mandantes quod per visum et testimonium ipsius makerellos et alios bonos pisces quos inveniri contigerit in villa vestra predicta ad opus nostrum emi et ad nos ubicunque fuerimus cariari faciatis, prout idem Walterus vobis plenius dicet ex parte nostra. Et, cum sciverimus custum piscis et cariagii illius, illud vobis in firma ville vestre faciemus allocari. Teste ut supra.

Pro regina. De subbosco prosternendo.—Rex Matheo de Columbariis, custodi foreste sue de Cette, salutem. Sciatis quod concessimus regine nostre quod in bosco de Husseburn' Regis, qui est in manu sua et infra metas foreste nostre predicte, prosterni faciat de subbosco ejusdem loci usque ad xl. acras prout ad minus dampnum foreste predicte fieri possit, ita quod placeam illam includi faciat et bene custodiatur per quod recrescere possit. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri permittatis. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Quia Jacobus le Enveyse, coronator regis comitatus Suff', diem clausit extremum ut rex accepit; mandatum est vicecomiti Suff' quod in pleno comitatu suo per assensum totius comitatus loco ipsius Jacobi de legalioribus et discretioribus militibus ejusdem comitatus eligi faciat unum coronatorem, qui prestito sacramento coram vicecomite Suff' sicut moris est decetero faciat et conservet ea que ad officium coronatoris pertinent in comitatu predicto. Et talem eum eligi faciat qui melius sciat et velit ad hoc intendere et nomen ejus regem scire faciat. Teste rege apud Windes' xxviij. die Februarii.

De roba data.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Johanni de Freschenvill' militi unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

De pisce capiendo et cariando.—Mandatum est Waltero de Burges et Ade filio Pagani, custodibus episcopatus Wintoniensis, quod in vivariis predicti episcopatus sine dilacione piscari faciant, et totum piscem quem in eis capi contigerit sine destruccione eorundem vivariorum ad regem ubicunque fuerit cariari faciant. Et rex custum quod ad hoc posuerint, cum rex illud sciverit, illud eis allocari faciet. Teste rege apud Windes' xxviij. die Februarii. (Cancelled.) Vacat quia predicti custodes habent breve de Allocate.

Pro cancellario.—Mandatum est Waltero de Burges et Ade filio Pagani, custodibus episcopatus Wintoniensis, quod de exitibus ejusdem episcopatus sine dilacione faciant habere Waltero de Merton', cancellario regis, sexaginta libras ad sustentacionem sui et cancellarie regis, que ei restant reddende de termino Sancti Michaelis proximo preterito de quadringentis marcis annuis quas rex ei concessit percipiendas ad sustentacionem sui et cancellarie predicte. Et rex eas sibi faciet allocari. Teste ut supra. (Cancelled.) Vacat quia recepit eas in scaccario unde predicti custodes habent talliam.

De quercubus datis.—Mandatum est Matheo de Columbariis, custodi foreste de Cetthe, quod in predicta foresta faciat habere Johanni de Sancto Dionisio octo quercus aptas ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo Brun.—Rex vicecomiti Staff' salutem. Precipimus tibi quod de viginti et quinque marcis que nobis restant reddende de ultimo talliagio nostro assesso super villatam Novi Castri subtus Lymam de villata ipsa levari facias et eas Ricardo le Brun in acquietanciam diutini servicii sui nobis hactenus impensi habere facias de dono nostro. Et, cum pecuniam illam ei liberaveris, nos eam hominibus nostris ville predicte in talliagio predicto allocari faciemus. Teste rege apud Windes' xxviij. die Februarii. (Cancelled.) Vacat. Per breve de Computabitur.

Footnotes

  • 1. MS. Floremtimes.
  • 2. A small sketch in the margin opposite this entry.
  • 3. "robora . . . suum," substituted for "quercus aptas ad maeremium," underlined for cancellation.