Close Rolls, February 1263

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1263', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 278-293. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp278-293 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, February 1263

Rex Humfrido de Bohun comiti Hereford, salutem. Quia propter instanciam temporis quadragesimalis et alia impedimenta que habetis, non potestis tanquam capitaneus circa negocium Wallie laborare, deputavimus dilectum et fidelem nostrum Johannem de Grey ad hoc faciendum loco vestri, ita quod erit ad vos apud Hereford' die Lune post Purificationem Beate Marie, vel in crastino tempestive, una cum quodam clerico quem illuc mittimus cum pecunia ad stipendia militum et servientum solvenda dum in partibus illis fuerint pro negocio predicto, sicut prefati Johannes et clericus vobis plenius poterunt intimare. Ceterum mittimus ad vos per eundem Johannem centum marcas ad castra Ricardi quondam comitis Glouc' in Marchia inde munienda et conservanda et que sunt in custodia vestra. Teste rege apud Westmonasterium primo die Februarii.

Rex dilectis et fidelibus suis Reginaldo filio Petri, Humfrido de Bohun, Petro de Monteforti et Gilberto Talebot et aliis fidelibus suis apud Hereford' die Lune proxima post festum Purificacionis Beate Marie ad ejus mandatum conventuris salutem. Cum Lewelinus filius Griffini et complices sui terras nostras et vestras. prout alias vobis scripsimus, hostiliter invadant, propter quod necesse est quod vos et alii fideles nostri tam pro fidelitate vestra nobis observanda quam pro dampno et heredacione vestra propria per invasionem hostium nostrorum et vestrorum vitanda viriliter et unanimiter circa defensionem partium illarum vos habeatis et ex contencionibus, si que inter aliquos vestrorum habeantur, dampna et impedimenta graviora tam nobis quam vobis possent evenire; mittimus ad vos dilectum et fidelem nostrum Johannem de Grey de cujus fidelitate plenam gerimus fiduciam ut ipse vice nostra discordias, si que inter vestrorum aliquos suborte sint, pacificet et animos vestros ad unitatem et concordiam reducere procuret; cui super hiis fidem adhibeatis pleniorem. Et, quia pacem et concordiam inter vos modis omnibus reformare intendimus, per quod volente Domino ad honorem et defensionem vestram propriam fortiores eritis et meliores et econtra per discordiam inter vos prehabitam debiliores contra invasionem hostium nostrorum et vestrorum hactenus prout evidenter apparet extitistis; vobis mandamus sub debito fidelitatis et dileccionis quibus nobis tenemini injungentes et rogantes ut inter vos pacem et concordiam inire et habere velitis maxime temporibus istis, ut per unitatem vestram honor vester et noster conservetur et hostium nostrorum et vestrorum rebellio et insultus fortius et melius adjuvante Domino reprimantur. Et, quia a dilecto et fideli nostro H. comite Heref', quem capitaneum vobis esse volebamus, jam accepimus quod de sua debilitate timet, quam scilicet habere solet tempore quadragesimali, assignavimus vobis capitaneum prefatum Johannem de Grey loco comitis predicti, cui intendentes sitis et facientes que ipse vobis injunget ex parte nostra. In cujus etc. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Rogero de Mortuo Mari, Johanni filio Alani, Thome Corbet et aliis fidelibus regis apud Ludelawe in octabis Purificationis Beate Marie ad ejus mandatum conventuris usque ibi,—et quia a dilecto et fideli nostro H. comite Hereford' etc. cum ista adjeccione,—cui ad hec intendentes sitis et auxiliantes fidem sibi inde adhibentes pleniorem. Et sunt patentes.

Pro Roberto Walerand'.—Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Nicholaus de Gyrund salutem in domino. Noverit universitas vestra quod, cum ego et heredes mei tenebamur Salle de Cantuar' judeo, in centum solidis annui feodi solvendis inperpetuum ad festum Omnium Sanctorum per cartam inter nos inde confectam, ac dominus rex feodum illud ceperit in manum suam et de assensu et voluntate predicti judei illud dederit Roberto Walerand' et heredibus suis inperpetuum; ego predictus Nicholaus predictam donacionem domini regis ratam habens et gratam ipsam pro me et heredibus meis concedo et presenti scripto confirmo predicto Roberto et heredibus suis inperpetuum. Volo eciam et concedo pro me et heredibus meis quod predictus Robertus et heredes sui predictos centum solidos annuos recipiant per manus meas et heredum meorum in manerio meo de Dodinton' in comitatu Buk', obligans me et heredes meos quod nichil de predicto manerio decetero poterimus alienare quin manerium illud de predictis centum solidis annuis predicto Roberto et heredibus suis inperpetuum integre remaneat oneratum. Et, si contingat me vel heredes meos in solucione predicti feodi ad predictum terminum aliquo tempore deficere, quod absit, bene licebit predicto Roberto et heredibus suis me et heredes meos per totum predictum manerium meum de Dodinton' distringere, et districcionem quo voluerint fugare pro feodo suo predicto, si quid inde aretro fuerit. Et predictus Robertus et heredes sui presenti scripto tenentur acquietare et indempnes conservare me et heredes meos de predicto feodo inperpetuum tam versus dominum regem quam versus predictum judeum et alios quoscunque qui aliquid in predicto feodo exigere poterunt aut vendicare. Et ego predictus Nicholaus et heredes mei predicto Roberto et heredibus suis predictum annuum feodum in predicto manerio meo de Dodinton' annuatim percipiendum sicut predictum est contra omnes gentes imperpetuum warentizabimus. In cujus rei testimonium tam sigillum predicti Roberti quam meum presenti scripto in modo cyrographi confecto alternatim sunt apposita. Hiis testibus: dominis Philippo Basset, justiciario Anglie, Willelmo de Wilton', Gilberto de Preston', Johanne de Wivill', Johanne de Weston', militibus, magistro Thoma de Pinlesden', Laurencio de Brok', Willelmo de Ore, Waltero de Helyun, Rogero de Chen' et aliis.

Suff'.—Th. de Friston' recognovit se debere Ricardo de Holebrok' centum solidos, videlicet, unam medietatem ad Pascha anno regno etc. xl. septimo et aliam medietatem ad festum Sancti Johannis Baptiste proximo sequens. Et concessit quod, si pecuniam illam non solvat terminis predictis, quod levetur de terris et catallis suis.

[m. 12d.]

Rex vicecomiti Norff' salutem. Quia magister Reginaldus de Gressenhal, quem ad instanciam venerabilis patris S. Norwicensis episcopi tanquam claves ecclesie contempnentem per corpus suum secundum consuetudinem Anglie precepimus justiciari, absolucionis beneficium meruit ab episcopo supradicto, sicut per patentes litteras ejusdem episcopi accepimus, tibi precipimus quod predictum Reginaldum a prisona qua occasione predicta detinetur sine dilacione deliberari facias. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Februarii.

Rex de gracia sua speciali concessit Johanni de Verdun, qui de licencia regis moram trahit in partibus Hibernie ad defensionem partium illarum, quod David de Morton' et Johannes le Escot possint loco suo facere attornatos coram rege ad lucrandum vel perdendum in loquelis motis vel movendis pro ipso Johanne de Verdun et contra ipsum in partibus Anglie usque ad festum Pentecostes proximo futurum.

Regi Francie rex salutem et fidele semper obsequium cum dileccione sincera. Quia scimus vos velle de statu nostro rumores audire felices, serenitati vestro duximus intimandum quod, licet hactenus gravi fuerimus egritudine pregravati, speramus tamen in proximo ad statum prosperum, auctore Domino, recreari, unde serenitatem vestram rogamus quatinus statum vestrum, quem semper prosperum et jocundum esse peroptamus, nobis si placet significare velitis una cum vestre beneplacito voluntatis quod libenti animo pro posse nostro curabimus adimplere. Ceterum, quia dilectos et fideles nostros Johannem Mansell', thesaurarium Ebor', et Robertum Walerand propter infirmitatem nostram et pro guerra nostra Wallie necnon et aliis negociis nobis imcumbentibus hiis diebus ad presenciam vestram destinare potuimus, (fn. 1) mittimus venerabilem patrem W. Exoniensem episcopum, W. de Valenc' fratrem nostrum et quosdam alios fideles nostros ad presenciam vestram pro negociis nostris penes vos expediendis super facto pacis inter vos et nos inite, prout nuper ante recessum nostrum a vobis apud Compend' condictum fuit, sicut nostis, quibus super hiis fidem adhibere velitis indubitatam. Teste rege apud Westmonasterium v. die Februarii anno tec.

Regine Francie rex salutem et sincere dileccionis affectionem. Cum circa fedus pacis dileccionis et unitatis inter dominum vestrum et nostrum, regem Francie illustrem, et nos ineundum nostre mentis desiderium affectu puro et corde posuerimus non minus intento in eo tanquam domino, consanguineo et amico fiduciam habentes ex toto sinceritatem vestram attente requirimus et rogamus quatinus erga predictum dominum vestrum instare et opem impendere velitis ut suarum precum adminiculo per summi pontificis subsidium et juvamen votum crucis nostre explere et Dei servicium, ad quod intencionem nostram devovimus perfectius et melius peragere valeamus. Rogamus insuper ut nuncios nostros, quos ad prefatum dominum regem pro facto pacis inter ipsum et nos inite destinamus, commendatos habere et eis auxilium et juvamen more solito in hiis que de dicto negocio facienda restant seu perficienda benignius impendere velitis. Teste ut supra.

Rex Willelmo de Valenc' fratri suo. Cum vicecomes Turenn' et quidam alii ecclesiarum prelati necnon barones et nobiles partium illarum ad fidem et homagium nostrum gratanter venire proponant, sicut pro certo intelleximus, propter quod ipsorum honori et utilitati favorabilius prospicere cupientes promisimus eis duo milia librarum Turon' de dono nostro, nec pro diversis negociis quibus occupati sumus hiis diebus pecuniam promptam habeamus in partibus illis unde eis satisfacere possimus ad presens, fraternitatem vestram affectuose requirimus et rogamus quatinus modis omnibus consilium apponatis quod de vestro aut aliunde, ubi melius et citius expedire videritis, prefatis nobilibus de dicta pecunia satisfiat prout dilectus consanguineus noster Reymundus de Bovisvilla et Johannes de la Lynde, senescallus noster partium illarum, ex parte nostra vobis plenius intimabunt; et hoc sicut de vobis confidimus et honorem et utilitatem nostram et heredum nostrorum diligitis nullatenus omittatis, scituri quod nos de dicta pecunia vobis infra Pentecosten proximo venturam satisfaciemus ad plenum. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Galfrido de Lezyn' fratri regis et Hugoni le Brun comiti Engolismi.

[Schedule]

Rex Johanni de La Lynd', senescallo suo Lem', Petragoric' et Caturc' salutem. Diligenciam vestram, quam adhibuistis circa negocia nostra expedienda in partibus vestris, sicut dilectus consanguineus noster Reimundus de Bovisvilla nobis retulit, plenius intelleximus, plurimum commendamus, vobis mandantes quod id quod in premissis laudabiliter incepistis viriliter prosequamini sicut prefatus Reimundus vobis plenius intimabit ex parte nostra. Et homagia illorum de partibus vestris, qui ad fidem nostram venire proponunt sicut nobis significastis, nomine nostro recipiatis. Et si dilecti fratres nostri Galfridus de Leziniaco et Willelmus de Valenc' non inveniantur Paris', tunc eos adeatis et super dicto negocio diligenter requiratis. Et, si vicecomiti Turenn', abbati Figiac', Poncio de Gordonio et Petro Aurioli de duobus milibus librorum Turon' pro nobis satisfacere noluerint vel non possint ad presens juxta mandatum nostrum eis inde directum, tunc diligenciam apponatis ut cum predictis vicecomite, abbate, Poncio et Petro certum diem habeatis et nos infra diem illud providebimus ubi et unde dicta pecunia persolvatur. De castro vero de Rupe Sancti Christofori volumus quod, habito super hoc consilio fidelium nostrorum in partibus illis, inde fieri facias quod ad utilitatem nostram melius fuerit faciendum. De domino vero de Baynac perquiratis emendas fieri de transgressionibus nobis et nostris per ipsum illatis. Scribimus eciam Bozoni de Burdel' quod ab infestacione et gravamine hominum nostrorum desistat et trangressiones nobis et nostris per ipsum et suos factas faceret emendari, quod si noluerit, vos requiratis ab ipso emendas prout videritis expedire. Teste etc.
Littere directe G. de Lezinan, H. comiti Engolism' et W. de Valenc' scribuntur in rotulo.

Rex magistro Hugoni de Mortuo Mari, Johanni de la Lynde senescallo suo Lemovic', Petragoric' et Caturc' salutem. Cum nuper assignaremus dilectos et fideles nostros Johannem Mansell' et Robertum Waler' pro parte nostra ad pecuniam taxandam in qua rex Francie illustris nobis tenetur pro sumptu quingentorum militum per biennium, prout in forma pacis inter ipsum et nos inite continetur; et ipsi cum illis qui ex parte dicti regis Francie ad hoc fuerunt deputati super hoc concordare nequiverint, prout in cedula videbitis contineri presentibus interclusa; et nunc pro nostra infirmitate et aliis urgentibus negociis nostris nequeant predicti fideles nostri ad presenciam regis accedere supradicti; nolentes quod nobis imponere possit rex prefatus quod per nos steterit quominus expediatur articulis memoratis, assignavimus vos ad taxationem illam una cum hiis quos rex ipse ad hoc duxerit deputandos; verum quia non intelligimus quod in taxatione illa vobiscum concordare velint illi duo qui ex parte dicti regis fuerint deputati, viam non videmus quo modo res ipsa possit expediri nisi aliquis provideatur quintus in quem tam nos quam rex ipse consentire possimus. Persone autem in quas consentire libenter volumus sunt hec, episcopus Ostyen' quondam Ebredun' vel dominus Ottobonus cardinal vel nobilis vir dux Burgund', si jurare velit, vel dominus Petrus camerarius, si eciam jurare velit, raciones si quidem quare summa quam supradicti fideles nostri in sua estimacione posuerant rationabilis et satis mediocris illa vero quam pars altera posuerat penitus insufficiens et diminuta videbatur in scriptis tradi fecimus venerabili patri W. Exoniensi episcopo vobis exhibendis et nichilominus eas vobis succincte exponimus in cedula presentibus interclusa. Procuratorium autem super hoc vobis mittimus per dilectum nobis Reymundum de Bovisvilla consanguineum nostrum. Teste ut supra.

Rex concessit J. abbati Sancti Petri de Diva quod frater Galfridus de Beumys prior de Tottebir', quem idem abbas ad hoc coram rege constituit, facere possit attornatos in omnibus loquelis motis vel movendis pro ipso abbate seu contra ipsum in omnibus curiis ejusdem regis a festo Purificacionis Beate Marie anno etc. xl. septimo in unum annum.

Rex vicecomiti Oxon' salutem. Monstravit nobis Radulfus de Twit quod Hugo de Dovor' et Walterus filius ejus, ballivi castri regis Dovor', levaverunt magnam summam pecunie de bonis et catallis ipsius Roberti (sic) in comitatu predicto pro warda castri regis predicti, quam quidem pecuniam se recepisse non recognoscunt nec ipsum Robertum inde versus nos acquietarunt. Et quia super hoc plenius volumus certiorari et eidem Roberto plenam et celerem justiciam in hac parte exhiberi, tibi precipimus quod venire facias coram constabulario nostro de Merleberg', quem propter hoc mittemus usque Oxoniam, in septimana Pasche tot et tales per quos rei veritas melius sciri poterit ad certificandum ipsum super premissis. Et habeas ibi hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Februarii.

Extenta terrarum que fuerunt R. quondam comitis Glouc' facta per Philippum de Couel et magistrum Ricardum de Stanes

Tokesbir'.—Thokesbir' cum burgo cum pertinenciis et libertatibus valet per annum clxjx. libras xxxiij. denarios et obulum. Busseleye cum pertinenciis et libertatibus valet per annum xxij. libras, vj. solidos, viij. denarios. Bureford cum burgo et ceteris pertinenciis et libertatibus lxiij. libras, xj. solidos, j. denarium, obolum, quadrantem. Et inde reddantur annuatim per manus prepositi de Bureford' de firma molendini ad partem de Merlawe xxxij. solidi, obolum, quadrans. Et sic remanent ad partem de Thokesbir' lxj. libre, xix. solidi, j. denarius. Curia militum et libere tenentium honoris Glouc' cum hiis de Somerset' qui sectam debent cvj. solidos et viij. denarios. Bertona Bristolli valet per annum xl. libras, xix. solidos, v. denarios et obolum, qui recepiuntur annuatim ad scaccarium domini regis. Eston' in Sumers' cum pertinenciis valet per annum vij. libras, xiiij. solidos et viij. denarios.
Summa partis de Thokesbir' cccxvij. libre, viii. solidi et vj. denarii.

Custodia abbacie.—Custodia abbacie de Thokesbir'.

Advocaciones ecclesiarum.—Item advocacio ecclesie de Hameldon' et advocacio medietatis ecclesie de Aur' et advocacio ecclesie de Pympr'.

Feoda de quibus warda et maritagium debentur cum relevio.—
Willelmus le Sor tenet xiiij. feoda militum et dimidium in Schenedon' et Albriston' in comitatu Glouc', Bacwell, Claverham in comitatu Somers'.
Willelmus de Dichesdon' ij. feoda et dimidium in Dikelsdon'.
Nicholas de Berkel' j. feodum in Eldrefeud.
Thomas de Everus dimidium feodum in Stok'.
Petronilla de Vivon' j. feodum in Manegodesfeud'.
Thomas de Donington' vj. feoda in Donington Littleton'.
G. de Fanencurt dimidium feodum in Bureford.
Heres W. de Campo Ernulphi j. feodum in Heyford'.
Nicholaus de Caudewell' j. feodum in Caudewell.
Ignacius de Clifton' iij. feoda in Radestok Eston' in comitatu Som' et in Clifton in comitatu Glouc'.
Summa xxx. feoda.

Feoda que de comite Glouc' tenentur ab ipsis qui de rege tenent in capite, de quibus non debetur nisi relevium tamen.—Nicholaus filius Martini ij. feoda in Ludeford' in comitatu Som'.

Henricus de Berkel' ij. feoda in Dodinton' in comitatu Glouc'.
Nicholaus Poynz viij. feoda et terciam partem unius feodi in Thokington et Swell' in eodem comitatu.
Johannes de Haya dimidium feodum in Oxindon' in eodem comitatu.
Johannes de Muscegros unum feodum in Botington' et Kemerton' in eodem comitatu.
Robertus de Stotevill j. feodum in Kemerton' in eodem comitatu.
Willelmus de Kaerdif dimidium feodum in Walton in eodem comitatu.
Mauricius de Berkel' j. feodum in Bodministr' et Radeclyve in comitatu Som'.
Henricus de Monteforti duo feoda in Welewe et Ferl' in eodem comitatu.
Prior hospitalis de Bruges dimidium feodum in Northovere in eodem comitatu.
Galfridus de Lucy tenet duas partes unius feodi in Clarefeud in comitatu Glouc'.
Summa xix. feoda et dimidium et quarta pars et sexta pars unius feodi.

Thornebir'.—Thornebir' cum burgo et cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus valet per annum cxxxj. libras, ix. solidos, iiij. denarios, quadrantem. Fairford' cum burgo et omnibus pertinenciis suis et libertatibus valet per annum iiijxx. et xij. libras, iij. solidos, obolum, quadrantem, de quibus debentur ad partem de Merlawe de firmis molendinorum de Fairef' per manus prepositi ejusdem viij. (sic) solidi, viij. denarii et obolus, quadrans, et sic remanent ad partem de Thornebir' iiijxx. xj. libre, xv. solidi, iiij. denarii. Hanel' cum foresta Malvern' et Blakemor' et cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus valet per annum liij. libras, vj. denarios, quadrantem. Foresta de Cors' cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus valet per annum xlvj. libras et viij. denarios. Curia burgi Glouc' cum tercia parte ejusdem comitatus et cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus que valet per annum iiij. libras, xxij. denarios. Purbik cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus valet per annum xiij. libras, xix. solidos.
Summa cccxvij. libre, xvj. solidi, ij. denarii, obolus, quadrans de quibus solvuntur ad partem de Merlawe vij. solidi, viij. denarii, obolus, quadrans. Et sic remanent ad partem de Thornebir' cccxvij. libre, viij. solidi, vj. denarii.

Advocaciones ecclesiarum.—Advocaciones ecclesiarum de Forthingbrig', ecclesie de Steple, ecclesie de Cnolle, et ecclesie de Rendencumb'.

Feoda de quibus debetur warda et maritagium.—Willelmus camerarius tenet unum feodum in Welford' et Redmerton.
Alicia de Burgo tenet quintam partem unius feodi in Renchewrth' in comitatu Glouc'.
Robertus de Meysy tenet octo feoda in Hampton' in eodem comitatu.
Johannes de Meysy tenet dimidium feodum in Merston.
Petronilla de Mar' tenet ix. feoda et dimidium in Rendecumb' in eodem comitatu.
Willelmus Corbet tenet j. feodum in Tyderinton', Clopton' et Claydesl' in comitatu Wigorn'.
Thomas de Baiocis et Maria mater ejus tenent viij. feoda et dimidium in Twuerton', Bacwell et Stok' in comitatu Som'.
Johannes Brutach tenet x. partem unius feodi in Trubwell in eodem comitatu.
Robertus de Waddon' tenet x. partem unius feodi in eodem comitatu.
Willelmus de Sancto Martino tenet dimidium feodum in Cnuk' in comitatu Som'.
Johannes de Eskelling' tenet quartam partem unius feodi in Cnuk' in eodem comitatu.
Willelmus Marmyon tenet quartam partem unius feodi in Upton' in comitatu Glouc'.
Johannes de Sancto Laudo tenet unum feodum et quartam partem unius feodi in Newenton' et Puppelawe in comitatu Som'.
Summa xxx. feoda et xiiij. pars unius feodi.

Robertus de Gurney tenet xxj. feoda in Harpestr', Ferinton', Barewe, Westharpestr', Englescumb' et Haletr' in comitatu Som' et Sernecot' et Sudinton' in comitatu Glouc'.
Summa xxj. feoda.

Merlawe.—Merlawe cum burgo et libertatibus et pertinenciis suis valet per annum iiijxx x. libras, xv. solidos, ix. denarios, obolum. Hamelden' cum pertinenciis lxvij. libras et xj. solidos, ix. denarios et quadrantem. Stivekel' et Swanburn' cum pertinenciis valent per annum xxj. libras, x. solidos, j. denarium, obolum, quadrantem. Shipton' cum pertinenciis valet per annum l. libras, ix. solidos et ij. denarios. Hundredum de Chadelinton' cum suis pertinenciis valet per annum xxvj. libras, x. denarios, obolum et quadrantem. Glatford cum pertinenciis valet per annum vij. libras. Petresfeld' cum suis pertinenciis valet per annum xix. libras, iij. solidos, viij°. denarios. Mapeldorham cum suis pertinenciis valet per annum xij. libras, v. solidos et ij. denarios. Cormhampton' cum suis pertinenciis valet per annum x. libras, j. denarium, obolum. Aur' cum hundredo de Bladelawe valet per annum ix. libras et viij. solidos, j. denarium, obolum, quadrantem. Pratum de Rading' valet per annum xxiiij. solidos. De firmis molendinorum de Fairford' vij. solidi, viij. denarii, obolus, quadrans. Et de firmis molendinorum de Bureford' xxxij. solidi, obolus, quadrans.
Summa cccxvij. libre, viij. solidi et vij. denarii.

[m. 11d.]

Custodia abbacie de Keynesham.—Custodia abbacie de Keynesham in comitatu Som'.

Advocaciones ecclesiarum.—Advocacio ecclesie de Merlawe. Advocacio ecclesie de Cerneye et advocacio ecclesie de Tarente Gondevill'.

Feoda de quibus debetur warda et maritagium.—Gilbertus Passelewe tenet unum feodum in Wavendon'.
Bernerus de Herwud' tenet j. feodum in Horwod'.
Radulfus Falconarius tenet j. feodum in Badeliston'.
Robertus Chaunceys tenet unum feodum in Caldecot'.
Robertus Loring' tenet unum feodum et dimidium in Luttilington'.
Thomas de Sauncford' tenet dimidium feodum in Hamelesdon'.
Stephanus de Walcot' tenet dimidium feodum in Walcot'.
Nicholaus de Cruce tenet dimidium feodum in Swaneburn'.
Alanus de Gravelaye tenet tres partes unius feodi in Swanibroc'.
Magister Ricardus de Fyleby tenet octavam partem unius feodi in Midelton'.
Thomas Toky tenet quintam partem unius feodi in Midelton. (fn. 2)
Andreas de la Bech' tenet xx. partem unius feodi in Emneburn.
Robertus de la Herlettere tenet dimidium feodum de feodo marescalli.
Hugo de Saunford' tenet duas partes unius feodi in Witham'.
Willelmus de Rivariis tenet j. feodum in Hanneye.
Willelmus de la Faleise et heredes Herberti de la Fer' tenent tres partes unius feodi in Mapildorham.
Laurencius del Brok' et Cecilia de Fynnemer' tenent j. feodum in Finnemer.
Reimundus de Clivedon' tenet j. feodum in Clivedon'.
Willelmus de Arthur' tenet ij. feoda in Clopton' et Ascumb'.
Bartholomeus de Empenberg' tenet tria feoda in Stok' Unfred' et Emneberg.
Adam de Wotton' tenet x. partem unius feodi in Stocwold'.
Gilbertus de Barrigg' tenet xx. partem unius feodi in Bagrig'.
Ricardus de Greynvill' tenet unum feodum in Stonihaston.
Willelmus de Sancto Quintino tenet x. feoda in Stanton', Estleg', Thingr'.
Ricardus de Daunteseye tenet dimidium feodum in Wyteburn'.
Radulfus Bluet tenet j. feodum in Eston'.
Johannes le War' tenet dimidium feodum in Brideliston'.
Philippus de Norberd' tenet quartam partam unius feodi in Marsfled'.
Summa xxx. feoda et xl. pars unius feodi.

Feoda que de comite Glouc' tenentur ab ipsis qui de rege tenent in capite, de quibus non debetur nisi relevium tantum.—Comes Oxon' tenet x. feoda in Swafham', Folkeswrth', Walton', Stilton'.
Idem comes tenet ij. feoda in Ameye.
Johannes Traylay tenet quatuor feoda in Hineldon', Chelsiston'.
Baldewinus de Insula tenet dimidium feodum in Chadelinton'.
Abbas de Flexel' tenet quartam partem unius feodi in Trupwell'.
Gilbertus de Dunfraunvill' tenet quartam partem j. feodi in Norton'.
Willelmus de Cantilupo tenet j. feodum in Mideleston',
Nicholas de Meriet tenet j. feodum in Meriet.
Prior Sancti Johannis Bristoll' tenet iiij. partem unius feodi in Bidecumbe.
Abbas de Keynesham tenet iiij. partem j. feodi in Stocwod'.
Abbas de Osn' tenet dimidium feodum in Amptongaye.
Summa xx. feoda.

Pro comitissa Glouc'.—Et mandatum est Willelmo Bagod et Henrico de Malo Lacu custodibus honoris Glouc' quod de ista ultima parte M. comitisse Glouc' plenam seisinam habere faciant tenenda nomine dotis. Teste rege apud Westmonasterium xviij. die Januarii.
Item assignate sunt eidem comitisse una bovata terre cum pertinenciis et advocacio ecclesie de Adelingflet' tenende nomine dotis sicut predictum est.

Extenta terrarum que fuerunt R. quondam comitis Glouc' facta per Willelmum de Axemuth et Willelmum de Horsinden'.

Taxstud' cum pertinenciis et libertatibus valet per annum c. libras viij. solidos et x. denarios.
Standon' cum pertinenciis et libertatibus cum burgo et Poppeshal' valet lv. libras x. solidos iij. denarios obolum.
Rowell' cum burgo et pertinenciis et libertatibus valet cxxx. libras iij. solidos ij. denarios.
Wizston' cum pertinenciis et libertatibus valet xxxij. libras xix. solidos j. denarium.
Rutherfeud' cum pertinenciis et libertatibus et foresta lxxv. libras ix. solidos ij. denarios obolum.
Luckedal' cum pertinenciis et libertatibus valet viij. libras xxij. denarios obolum.
Placita et perquisita Kanc' cum pertinenciis valent l. solidos et viij. denarios.
Summa ccccv. libre iij. solidi j. denarius obolus.

Advocaciones ecclesiarum.—Advocaciones ecclesiarum, videlicet advocacio ecclesie de Dummauwe, advocacio ecclesie de Lutlington, advocacio medietatis ecclesie de Giselingham que fuit abbatis Sancti Edmundi, advocacio Omnium Sanctorum Lond'.

Advocacio prioratus.—Item advocacio prioratus de Sancto Neoto. Item advocacio prioratus de Cruceroisie.

Feoda partis de Taxstud' quorum tenentes nichil tenent de rege in comitatu Suff'.—Walterus filius Humfridi tenet quinque feoda et dimidium in Chipleye, Glopton', Wiveliseye et Dineharston' in comitatu Suff' et in Geleham, Barle et Foxkeserd in comitatu Essex.
Johannes de Boking' tenet terciam partem unius feodi in Climingham. (fn. 3)
Petrus de Nerford' tenet quartam partem unius feodi in Stanesflod'.
Heres Willelmi filii Silvestri tenet dimidium feodum in Bur'.
Radulfus de Gersemer' tenet iij. partes unius feodi et sextam partem in Stanesfled', Hauekedon' et Barue.
Radulfus Sworell tenet quartam partem unius feodi in Honydon'.
Ricardus de Cornerth' tenet unum feodum in Norton' in comitatu Essex' et Kavenedis in comitatu Suff'.
Galfridus de Badel' tenet quatuor feoda et dimidium in Badel'.
Heres Thome Balistarii tenet iiijtam. partem unius feodi in Esse.
Robertus de Sancto Ivone tenet unum feodum in Barton'.
Heres Abel de Sancto Martino tenet terciam partem unius feodi in Pridinton'.
Johannes de Kokisfeld' tenet dimidium feodum in Cokesfeld'.
Petrus de Thalewrth' tenet j. feodum in Warding', Wagesham, Mulefort et Bur'.
Ricardus de Cornerth' tenet vij. partem unius feodi in Lelleseye.
Johannes de Rusebrok et Theobaldus de Brocwal' tenet dimidium feodum in Honiden'.
Henricus de Neketon' tenet dimidium feodum in Chedebyr'.
Summa xvij. feoda et dimidium exceptis viij°. denariis.

Hertford'.—Heres Roberti de Barnevill' tenet tres partes unius feodi in Staundon'.
Heres Roberti Bertram' tenet dimidium feodum in eadem villa.
Thomas filius Stephani tenet dimidium feodum et xix. partem unius feodi.
Ricardus de Merkleye tenet dimidium feodum et xixam. partem in Standun'.
Ricardus Tho tenet xam. partem unius feodi in Standon'.
Ricardus de Wabedon' tenet vij. partem unius feodi in Standun'.
Heres Nicholai Peche tenet quartam partem unius feodi in Standon'.
Summa duo feoda et dimidium iij. pars et x. denarii.

Essex'.—Heres Ricardi de Ripariis tenet x. feoda et unum quarterium in Angr'.
Heres Radulfi filii Willelmi tenet tria feoda et tres partes unius feodi in Pepenhers' et Finggisflod.
Thomas de Baiocis tenet iij. partes j. feodi in Thopisfled.
Summa xiiij. feoda et dimidium et j. quarterium.

Norhamt'.—Hameria de Nouer' tenet dimidium feodum in Lowik' et Stanern.
Heres Mathei le Botiler tenet dimidium feodum.
Rogerus de Denesford' et Johannes de Bydon' tenent dimidium feodum in Denesford'.
Willelmus de Hay tenet quartam partem j. feodi in Straptston'.
Heres Roberti de Flor' tenet vjam. partem unius feodi in Hayford'.
Mauricius de Aundely tenet xij. partem in Auditon'.
Summa ij. feoda et xvj. denarii.

Summa totalis xxxvij. feoda et xl. pars et vj. denarii.

Feoda que de comite Glouc' tenentur ab ipsis qui de rege tenent in capite in comitatu Suff'.—Henricus de Hasting' tenet j. feodum et dimidium in Parva Bradel'.
Willelmus de Bovill' tenet dimidium feodum in Gaysel.
Willelmus le Blund tenet j. feodum et iij. partes j. feodi in Wardington' et Hamerswell'.
Comes Oxon' tenet dimidium feodum in Trapton'.
G. de Wathesham tenet dimidium feodum in Floketon'.
Gilbertus Peche tenet v. feoda et dimidium in Dalham in Parva Bradel', Alvedon.
Comes Winton' iiij. partem unius feodi in Caveham' et Godeham'.
Thomas de Burg' tenet unum feodum in Todeham et Hauekedun'.

Henricus de Hasting' tenet j. feodum et dimidium et quartam partem unius feodi in Otheleye.
Willelmus Maudut tenet j. feodum in Gavenedis et Foysewrth.
Summa xiiij. feoda et quarta pars unius feodi.

Surr' et Kanc'.—Johannes de Tigeseye ij. feoda et iiij. partem j. feodi in Tygens' et Crounwrth' Gamerwell'.
Hamo de Valoyn' duo feoda in eisdem.
Willelmus de Meruth' tenet ij. feoda in Merewrth'.
Fulco de Charsstot' tenet iij. partem j. feodi in eadem villa.
Robertus de Blen j. feodum in Blen et Natinton'.
Willelmus de Lecton' j. feodum et dimidium in Gremewrth' et Dotinghal.
Bartholomeus Thisoner tenet j. feodum in Glayfort' Cheldewik.
Nicholaus de Haudlou tenet j. feodum in Grundhal'.
Robertus de Ardres tenet j. feodum in Ardr'.
Radulfus de Ditton' tenet tria feoda et dimidium in Ditton et Wikeberg'.
Walterus de Wahull tenet j. feodum et dimidium in Nethelest' et Depingebir' (sic).
Ricardus de Swanton' tenet dimidium feodum in Swaneton'.
Nicholaus de Leukenor' tenet quartam partem in Eldeham.
Henricus de Malemeins tenet quartam partem in Scholdewich'.
Hamo de Violest' tenet j. feodum in Wioleston'.
Summa xix. feoda xij. pars unius feodi.

Hugo de Saunfort' tenet duo feoda in Penthes et Chigisheye.
Hugo de Wymmes tenet j. feodum in Wodemersorn'.
Summa tria feoda.

Desninges'.—Desning' cum Lakingl' et cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus suis valet vjxx. libras viij. solidos x. denarios, obolum. Walsingham Magna et Parva cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus valet lxiij. libras xxj. denarios. Welles et Warham cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus valet xlij. libras xiiij. solidos xj. denarios obolum. Berdefeud cum omnibus suis pertinenciis et libertatibus valet lix. libras xix solidos. Blescingel' cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus valet lij. libras vij. solidos iiijor. denarios. Sutbir' cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus valet xxxvj. libras xiij. solidos iiij. denarios obolum quadrantem. Heltham cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus valet iiijor. libras. Placita et perquisita comitatus Cantebr' cum omnibus suis pertinenciis valent liij. solidos. Placita et perquisita comitatus Huntedon' cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus valent xxxv. solidos vj. denarios. Redditus assisus ejusdem comitatus de Johanne de Kakesdon' viij. solidos v. denarios. Redditus assisus de Johanne Kyriel Haleford' et Hamone de Vieleston' de comitatu Kanc' xvij. solidos vj. denarios.
Summa ccccv. libras xxj. denarii obolus.

Advocaciones ecclesiarum.—Advocacio ecclesie de Well'. Advocacio ecclesie de Bricheham. Advocacio ecclesie de Buchaumpwell'. Advocacio ecclesie de Caldecot' et ecclesie de Sengham et advocacio ecclesie de Bliscingel'.

Custodia.—Custodia prioratus de Walsingham, prioratus de Huntedon' et prioratus Sancti Winewaly.

Feoda quorum tenentes nichil de rege tenent in capite in comitatu Norff'.—Radulfus de Wirham' tenet quartam partem unius feodi viijam. partem unius feodi et xvj. partem unius feodi in Wirham et Cremplesham et Tomers'.
Petrus de Nerberd tenet iiijor. feoda in Paneswrth'.
Thomas de Amori tenet iiijam. partem unius feodi in Sencham'.
Adam de Poning' tenet dimidium feodum in Esthawe.
Radulfus Avenel tenet dimidium feodum in Gunestorp'.
Heredes Rogeri de Greston' tenet (sic) dimidium feodum in Greston'.
Heres Willelmi filii Osberti tenet dimidium feodum in Brethenham'.
Willelmus de Gyneye tenet iij. feoda in Hoverslond' et Weytewell'.
Ralandus de Romely tenet dimidium feodum in Magna Walsingham' et Birton'.
Ricardus de Flore tenet dimidium feodum in Magna Walsingham et Parva.
Willelmus Angevin tenet dimidium feodum in eisdem et Birton'.
Heres Constantini de Meuton' tenet quartam partem unius feodi in Well' et Warham.
Henricus de Brenton' tenet iiijam. partem unius feodi in Charniton', Badel', Walsingham et Gunestorp'.
Heres Radulfi de Sancto Planceto tenet dimidium feodum in Gunesthorp', Badel' et Hundringham'.
Willelmus Chacevach' tenet iiijam. partem unius feodi in Bekingham', Ringsted' et Humme.
Joceus de Vernun tenet iiijtam. partem unius feodi in Charlton.
Magister Henricus de Emnesby et Robertus de Norff' tenent iij. partes unius feodi in Ingwrth', Carleton' et Thasbur'.
Rogerus de Munstreil tenet unum feodum in Hunstenston', Walpol'.
Ricardus Wildechen tenet dimidium feodum in Ringsted'.
Richerus de Docking' et Thomas filius Roberti tenent iiij. feoda in Wiveton', Sniterle, Claye, Wigehunham, Renham, Stivekeye et Gremeston'.
Heres Rogeri de Clar' tenet unum feodum in Middelton'.
Heredes Richeri de Witewell tenent dimidium feodum in Witewell.
Heredes Matillis de Ringested' tenent dimidium feodum in eadem.
Summa xx. feoda et dimidium quarta pars et vjta. et x. denarii.

[m. 10d. Schedule]

Precipe A. quod juste etc. reddat B. que fuit uxor C. de N. novem acras terre cum pertinenciis in N. quas clamat esse jus et maritagium suum et in quas idem A. non habet ingressum nisi post dimissionem quam predictus C. quondam vir ipsius B. cui ipsa in vita sua contradicere non potuit inde fecit et quas idem A. ei injuste deforciat ut dicit. Et nisi etc.
Precipe A. quod juste et sine dilacione reddat B. quinque acras terre cum pertinenciis in N. quas H. dimisit A. ad terminum qui preteriit et que ad ipsam B. post terminum predictum reverti debent ut dicit et unde queritur quod predictus A. ei injuste deforciat. Et nisi etc.
Precipe A. quod juste et sine dilacione reddat B. que fuit uxor C. decem acras terre cum pertinenciis in N. quas clamat esse jus suum de dono O. qui predictos B. et C. inde feofavit et quas idem C. quondam vir ipsius B. A. dimisit, cui ipsa in vita sua contradicere non potuit ut dicit. Et nisi etc.

[m. 10d.]

Rex venerabili patri Exoniensi episcopo, Willelmo de Valenc' et ceteris procuratoribus suis in curia Francie salutem. Cum in forma pacis inter illustrem regem Francie et nos inite contineatur quod idem rex Francie diligenciam apponet bona fide ut hii, quos extra manum suam per privilegia sua vel predecessorum suorum sine voluntate sua ponere non potest, venient ad servicium nostrum et, si hoc efficere non possit, dabit nobis escambium competens ad consideracionem proborum et legalium hominum tam pro parte sua quam pro parte nostra nominandorum; expediens videtur quod sic ad presens in hoc facto procedatur quod scilicet videatur an istud efficere possit aut non possit, et, si dicat quod hoc efficere non possit, tunc requirendus est ut illos ex parte sua nominandos quorum consideracione faciendum erit escambium nominet, et vos nobis denunciabitis, ut illos pro parte nostra nominemus et ad diem racionabilem super hoc prefigendum mittamus. Hec autem vobis scribimus propter verba supradicta in forma pacis predicte contenta, quia magis credimus quod illis verbis adherebit quam quod oblationem homagii et servicii aliquorum nobilium aut rei alterius vobis faciat in facto supradicto. Teste rege ut supra.

Footnotes

  • 1. Sic. Supply a negative.
  • 2. This entry repeated.
  • 3. Rectius Elmingham.