Close Rolls, January 1264

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1264', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 333-334. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp333-334 [accessed 19 April 2024]

Image
Image

Close Rolls, January 1264

1264.

Pro Gilberto de Langeleye.—Rex vicecomiti Oxon' salutem. Cum nuper tibi preceperimus quod omnes terras et tenementa dilecti et fidelis nostri Galfridi de Langel' in comitatu predicto nuper occasione perturbacionis in regno nostro suborte a quibusdam occupata caperes in manum nostram et ea salvo custodiri faceres, donec aliud inde tibi preceperimus, tibi precipimus quod omnes terras et tenementa predicta eidem Galfrido sine dilacione restituas. Teste R. rege Allemannie viij. die Januarii.

Rex Reginaldo de Suff', camerario suo London', salutem. Mandamus vobis quatinus statim visis literis istis omnia vina nostra que sunt in custodia vestra London' liberetis vicecomitibus nostris London' carianda usque Windes' prout eis injunximus. Et hec nullatenus omittatis. Teste ut supra. (Cancelled) Quia reddita fuerunt brevia. (fn. 1)
Rex vicecomitibus London' salutem. Precipimus vobis quod vina illa que Reginaldus de Suff' camerarius noster London' vobis liberabit per preceptum nostrum ab eo recipiatis; et ea sine dilacione duci faciatis per aquam usque Windes' ponenda in celariis nostris ibidem. Et, cum sciverimus custum quod ad hoc posueritis, vobis illud allocari faciemus. Teste ut supra. (Cancelled.) (fn. 1)

De ponendo per ballium.—Johannes Pecok, captus et detentus in prisona regis de Halfnaked' pro morte Thome Dygun unde rettatus est, habet breve vicecomiti Sussex' ut tradatur in ballium. Teste R. rege Allemannie apud Windes' xiiij. die Januarii.

De vinis captis ad opus regis.—Mandatum est Reginaldo de Suff', camerario regis London', quod in civitate predicta capiat ad opus regis lx. dolia vini et ea liberet vicecomitibus London carianda usque Windes' prout rex eis injunxit. Teste R. rege Allemannie apud Windes xv. die Januarii. Per breve Rogeri de Leyburn' senescalli regis.

De ponendo per ballium.—Johannes Waleraund, captus et detentus in prisona regis de Marleberg' pro morte Reginaldi de Stotescumb' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Wiltes' quod ponatur per ballium. Teste R. rege Allemannie fratre nostro apud Windes xx. die Januarii.
Walterus de Falcumbe, detentus in prisona regis Wintonie pro morte Roberti de Anne, clerici, unde rettatus est, habet breve vicecomiti Suthamt' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De damis capiendis ad opus A. consortis E. filii regis.— Preceptum est custodi parci de Guldeford quod sit in auxilio Miloni de Fenes, valletto consortis Edwardi primogeniti regis, ad capiendum ad opus ipsius Alienore duodecim damas in parco supradicto. Teste R. rege Alemannie fratre regis apud Windes' xxx. die Januarii. Per Edwardum filium regis.

Footnotes

  • 1. These two entries are transposed in the roll. They are marked a and b respectively to show that the writ to the chamberlain which is second on the roll ought to be first.