Close Rolls, November 1261

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1936.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1261', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 12, 1261-1264, (London, 1936) pp. 93-95. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol12/pp93-95 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, November 1261

1261.

[m. 19d.]

De terra replegianda.—Hugo de Bussey venit coram rege apud Turrim Lond' die Mercurii proxima ante festum Sancti Martini et petiit terram Willelmi de Bussey in Trumpiton' eidem Willelmo replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. coram justiciariis regis ultimo itinerantibus apud Neuportpaynel versus Johannam que fuit uxor Walteri de Trumpiton'.

Cum Johannes de la Cuture ad regem veniens in Anglia, ut dicitur, arestatus sit in portu Dovor', mandatum est baronibus et ballivis Dovor' quod, accepta ab eo securitate per juramentum suum quod ad regem veniet ad servicium regis cum eis quos secum ducit, herenesium suum et equos suos sibi deliberent et eum ad regem cum hiis quos secum ducit libere venire permittant. Teste rege apud Turrim Lond' xiij. die Novembris.
Eodem modo mandatum est ballivis et baronibus de Heth' pro Eustachio de Turs.

Memorandum quod rex tenetur warantizare Pagano Wak' sectam quam debet ad curiam abbatis de Rading' de tempore quo fuit in servicio regis a festo Omnium Sanctorum anno etc. xlvj. usque ad Natale Domini proximo sequens.

Comune iter justiciariorum itineraturorum ad comunia placita in comitatu Buk' summonitum est coram Nicholao de Turri, Roberto de Briwes, Willelmo de Engilfeud' et Adam de Greinvill' apud Buk' in octabis Sancti Hillarii.

Eodem modo summonitum est comune iter justiciariorum in comitatu Leic' coram Egidio de Erdinton', Martino de Littilbir' et aliis fidelibus regis quos rex tunc ibidem missurus est apud Leic' in octabis predictis.

[Schedule.]

Stephanus de Houtton' recognovit se debere Ade de Cestreton' xxxij. solidos et vj. denarios solvendos ei in festo Epiphanie Domini anno etc. xlvj. et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia de terris et catallis ejusdem Stephani levetur ad opus ejusdem Ade per vicecomitem Huntendon'.

[m. 18d.]

Robertus de la Rogate venit etc. die Martis proxima post festum Epiphanie Domini et petiit terciam partem trium messuagiorum, unius molendini, quatuor carucatarum terre, xx. acrarum marisci, decem acrarum prati, septem acrarum bosci et viij°. solidatarum redditus cum pertinenciis in Cumba, Applesham et Nutham et terciam partem advocacionis ecclesie de Cumba Willelmo de Breus', Stephano le Mouner et Thome de Everesheved' replegiari, que capte etc. propter defaltam etc. versus Aliciam que fuit uxor Michaelis de Cumba, ut dicitur.

Johannes March venit etc. die Mercurii proxima ante festum Sancti Hillarii et petiit terram Ricardi de Berneye in Bern' eidem Ricardo replegiari versus Adam de Berneye ut dicitur.

Galfridus de Trapston' venit etc. die Sabbati post festum Sancti Hillarii et petiit terram Eustachii filii Helewisie de Hilton' et Roberti de Hilton' et Matillis uxoris ejus in Hilton' eis replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Aliciam de Eston' ut dicitur.

Alanus de Hillu' et Emma uxor ejus venerunt die Sabbati post festum Sancti Hillarii et petierunt terram suam et terram Willelmi de Barkiston' et Agnetis uxoris ejus in Britton' sibi replegiari, que capta etc. propter defaltam etc. versus Rogerum de Beyrum' et Beatricem uxorem ejus, ut dicitur.

Willelmus de Hanyton' recognovit se debere Galfrido de Norhampt' sexaginta marcas pro decimis ecclesiarum de Bukisworth' et Weston', solvendas ei in festo Beate Marie in Marcio xx. marcas, in festo Ascensionis Domini proximo sequenti xx. marcas et in festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste xx. marcas. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Norhampt'.