Close Rolls, January 1265

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, January 1265', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 10-18. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp10-18 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, January 1265

1265.

Mandatum est custodi foreste de Brehull' quod in eadem foresta faciat habere abbati et conventui de Nuttel' quatuor robora pro busca ab eis capta quando rex ultimo fuit ibidem. Teste rege apud Wynd' ij. die Januarii.

Pro El' filia (sic) Philippi de Wynched'.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, salutem. Compatientes paupertati Elye filii Philippi de Wynched', qui diversis Judeis in pluribus debitis tenetur, ad quorum solucionem terre et tenementa sua non sufficiunt ut accepimus, vobis mandamus quod facta extenta terrarum et tenementorum predictorum, quantum videlicet valeant per annum in dominicis, serviciis, redditibus, villenagiis et omnibus exitibus terre, predicto Elye racionabiles terminos secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri, salva sustentacione sua, inde assignari faciatis. Teste rege ut supra.

1264.

Pro magistro Paulino de Baunton'.—Rex pro laudabili servicio quod magister Paulinus de Baunton' ei impendit concessit ei consimiles litteras prefatis justiciariis directas. Teste rege apud Wod' xxvij. die Decembris.

1265.

De ponendo per ballium.—Willelmus de Wydindon', captus et detentus in prisona regis de Aylesbir' pro morte Reginaldi de Ravenesmere unde rettatus est, habet breve vicecomiti Buk' quod ponatur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium v. die Januarii.

De robis datis.—Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Hugoni le Despenser, justiciario Anglie, robam integram, Petro de Monte Forti se tercio robas, Rogero de Sancto Johanne robam integram, Radulfo de Cameys robam integram, Egidio de Argenteinn' robam integram, Ade de Novo Mercato se altero, Humfrido de Bohun se altero, Waltero de Crepp' se altero, robas, Radulfo de Sandwic' custodi garderobe regis robam integram, Gilberto de Preston', Nicholao de Turri, Willelmo Bonquer, Hervico de Borham' robas integras, Rogero de Leyc' custodi rotulorum de Banco et Willelmo capellano regis robas integras, Roberto de Insula robam integram hac vice, Willelmo de Albiniaco, Stephano Sodan, marescallo hospicii nostri duas robas, Hamoni Hauteyn et Willelmo de Haselbech' justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis robas integras, faciant eciam habere Mathie Bezill' duas robas integras, Roberto Tuyt, Gilberto filio Hugonis et Alano Burnel' tres robas, et uxori magistri Thome de Wyndes' quondam coci regis unam robam hac vice de gracia regis speciali. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Januarii.

Pro Willelmo capellano castri Merleberg'.—Rex Roberto de Insula, constabulario castri sui de Merleberg', salutem. Mandamus vobis quod de exitibus ballive vestre faciatis habere Willelmo capellano nostro ministranti in capella castri nostri predicti, qui capit per annum quinquaginta solidos pro stipendiis, arreragia stipendiorum suorum de anno preterito sicut ea habere consuevit temporibus retroactis. Et nos ea vobis in exitibus predictis faciemus allocari. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Januarii.

De bissis datis.—Mandatum est custodi foreste de Fekeham quod faciat habere magistro Godefrido Giffard, canonico Wellensi, tres bissas ad festum suum in instanti ingressu suo ibidem inde tenendum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Januarii.

De bissis et damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Henricum de Candover, Johannem Lovel, Ricardum et Willelmum de Candover', venatores regis, ad capiendum triginta damas et octo bissas in foresta predicta. Et mandatum est custodi foreste de Wittlewode quod damas et bissas illas ibidem capere permittat et eis ad eas capiendas consilium et auxilium suum impendat. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Januarii.
Mandatum est custodi foreste de Rotelaund' quod permittat Henricum de Candover' et Johannem Lovel, venatores regis, capere in foresta Rotelaund' xxx. damas ad opus regis. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est custodi foreste de Savernak' quod permittat Johannem le Naper et Ricardum de Dichel', venatores regis, ad capiendas in foresta predicta xx. damas ad opus regis. Teste ut supra.

[Schedule.]

Henricus Dei gracia rex Anglie, dominus Hibernie et dux Aquitannie Reginaldo de Suff', camerario suo Lond', salutem. Mandatum vobis quod de vinis nostris que sunt in custodia vestra habere faciatis Willelmo de Leukenor', pincerne nostro, viginti et unum dolia vini de recta prisa nostra et septies viginti et sex decim dolia vini de empto ad expensas hospicii nostri. Teste me ipso apud Westmonasterium x. die Januarii anno regni nostri xlix°.

De roba data.—Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton', emptoribus garderobe sue, quod faciant habere Isabelle uxori Maurici de Berkel' unam robam integram cum penula de bissis ad pallium de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Januarii.

Pro Margeria Vyel de London'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis, salutem. Mandamus vobis, sicut alias mandavimus, quod per sacramentum etc. extendi faciatis omnes terras et tenementa dilecte nobis Margerie Vyel de Lond', videlicet quantum terre ille valeant per annum ut in dominicis, redditibus, villenagiis et omnibus aliis exitibus terre et secundum extentam illam et quantitatem debiti in quo ipsa et pueri ejus et eorum plegii tenentur magistro Mosseo, Cok' filio Aaron, Aaron filio Leonis, et Samueli le Blund', Judeis Lond', eidem Margerie ad debitum illud predictis Judeis reddendum salvo contenemento suo racionabiles terminos habere et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste ut supra. Per regem et justiciarium.

De robis datis.—Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Johanni le Marescal Westmonasterii, Willelmo la Geyte, Henrico balistario Wyndes', Nicholao de Tauny, Johanni Tartarin, Willelmo Blauncpomel, Alesie relicte Buche, Thome de Chinner, Isabelle Russingnol, Henrico le Convers, Thome de Sancto Sepulcro, Conrado balistario, et Willelmo capellano capelle regis de Merleberg' robas suas de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Rex custodi foreste sue de Braden' quod in eadem foresta faciat habere Roberto filio Pagani tres damas de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Januarii.

De robis datis.—Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton', emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Johanni de la Burne et Willelmo de Pecco duas robas hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xiij. die Januarii.

De roba data.—Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton', emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Simoni capellano ministranti in capella Turris Lond' unam robam de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Thomas Peytevyn, captus et detentus in prisona regis de Maydenstane pro morte Roberti de Warewyk' unde rettatus est, habet breve vicecomiti Kanc' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton', emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Waltero de Odyham, Rogero de Donecastr' et Willelmo de Birley clericis Cancellarie regis tres robas hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Januarii. Per justiciarium.

Pro Philippo de Merle et aliis in brevi.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis, salutem. Compatientes paupertati Philippi de Merle, Oliveri de Ormeby, Gilberti Parlebyn et Johannis Petyt de Aldinton', qui diversis Judeis in pluribus debitis tenentur, ad quorum solucionem terre et tenementa sua non sufficiunt ut accepimus, vobis mandamus quod facta extenta terrarum et tenementorum predictorum, quantum videlicet valeant per annum in dominicis, redditibus, serviciis, villenagiis et omnibus aliis exitibus terre, predictis Philippo, Olivero, Gilberto et Johanni racionabiles terminos secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri salva sustentacione sua inde assignari faciatis. Teste rege ut supra.

De quercubus datis.—Cum rex nuper mandaverit Alano de la Zuche, tunc justiciario foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Wychewod' faceret habere Roberto de Sancto Jacobo quatuor quercus de dono regis, ac idem Robertus breve regis de quercubus predictis prefato Alano directum regi restituerit, mandatum est custodi foreste de Wychewod' quod in bosco regis de Stuntesfeld', qui est infra forestam predictam, faciat habere eidem Roberto quatuor quercus loco dictarum quatuor quercuum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xv. die Januarii.
Rex Johanni filio Nigelli, custodi foreste de Bernewod', quod in eadem foresta faciat habere vicecomiti Buk' octo quercus ad maeremium ad domos de Brehull' et jarullium circa cameram regis ibidem et ad quandam stabliam coquine juxta ostium aule inde facienda. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Januarii.

De robis datis.—Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton' emptoribus garderobe quod habere faciant Ade de Stratton' custodi operacionum nostrarum Westmonasterii, magistro Roberto de Beverl', magistro Alexandro le Charpenter, magistro Johanni de Spalding', magistro Johanni de Eltham, magistro Henrico de Lewes fabro, magistro Edwardo le Verrer, magistro Willelmo le Plumer et magistro Eadmundo le Orfeur' robas videlicet cuilibet eorum unam robam hac vice de dono nostro. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Januarii.
Consimile breve habet Reginaldus de Drumar'. Teste ut supra.
Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton' emptoribus garderobe regis quod faciant habere Simoni et Radulpho capellanis celebrantibus in capella castri Wynd' et Bartholomeo le Butiler custodi parci et domorum de Gildef' tres robas, videlicet unicuique eorum unam robam, hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Januarii.

De ponendo per ballium.—Robertus filius Theobaldi de Schupton', captus et detentus in prisona nostra Ebor' pro morte Johannis Miles unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste Essex', quod in eadem foresta faciat habere Nicholao de Kiriol' decem damas vivas et quatuor damos vivos ad quendam parcum suum inde instaurandum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Januarii.

De roba data.—Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton', emptoribus garderobe regis, quod faciant habere Roberto le Vernun, servienti regis ad arma, unam robam de dono regis. Teste ut supra.

De coronatoribus eligendis.—Quia Willelmus de Bello Campo de Drayton', Milo de Bello Campo de Lavenden' et Galfridus Neyrenuit de Merston', nuper coronatores nostri in comitatu tuo, diem clauserunt extremum ut rex accepit, preceptum est vicecomiti Buk' quod in pleno comitatu illo et per assensum ejusdem comitatus loco ipsorum Willelmi, Milonis et Galfridi eligi faciat tres alios coronatores et accepto ab eis sacramento sicut moris est quod fideliter et diligenter facient et conservabunt ea que ad coronam regis pertinent in comitatu predicto extunc ipsos officio illo faciat intendere. Et tales eos eligi faciat qui melius sciant et possint ad hoc intendere. Et nomina eorum regi sciri faciat. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Januarii.

Pro Nicholao le Normaund'.—Cum rex ad instanciam Humfridi de Bohun junioris pardonaverit Nicholao le Normaund' sectam pacis regis que ad regem pertinet pro morte Thome le Fauconer unde rettatus est et eciam trangressionem quam fecit receptando Stephanum filium suum post mortem predicti Thome, quem idem Stephanus interfecit ut dicitur; mandatum est vicecomiti Not' quod terras, tenementa, omnia bona et catalla predicti Nicholai que occasione predicta cepit in manum regis eidem Nicholao sine dilacione deliberari faciat de gracia regis speciali. Teste rege apud Westmonasterium xxiiij. die Januarii.

De roba data.—Mandatum et Roberto de Linton' et Hugoni de Turri emptoribus garderobe quod faciant habere Johanni de Sancta Maria, capellano regis, robam suam sicut habere consuevit hac vice de dono regis. Teste ut supra. Per regem et Egidium de Arg'.
Mandatum est eisdem quod faciant habere Radulfo le Naper ceco et senio confracto unam robam hac vice de dono regis. Teste ut supra.

[m. 10.]

De robis datis.—Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton' emptoribus garderobe regis quod habere faciant magistro Gilberto carpentario et magistro Gilberto le Macun de Wyndes' et Thome Burnel visori operacionum nostrarum de Wyndes' et Johanni Engelard' et Nicholao Herlewyn servientibus regis commorantibus in castro Wyndes' quinque robas, videlicet unicuique eorum unam robam, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Januarii.

De roba data.—Mandatum est eisdem emptoribus quod faciant habere Bartholomeo de Gatyngden' valetto Edmundi filii regis unam robam de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Rex Matheo de Columbar' custodi foreste sue de Chete, salutem. Precipimus tibi quod, si Johannes le Longe, captus et detentus in prisona nostra pro transgressione foreste, invenerit tibi duodecim probos et legales homines qui eum manucapiant habere coram justiciariis nostris ad placita foreste, cum in partes illas venerint, ad standum recto de transgressione predicta, tunc ipsum Johannem per manucapcionem illam a prisona qua detinetur deliberari facias. Et habeas ibi nomina illorum xij. et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xxix. die Januarii.
Eodem modo mandatum est eidem Matheo pro Willelmo Bulle detento in prisona regis pro transgressione foreste. Teste ut supra.

Pro Cristiana que fuit uxor Radulfi Musard'.—Mandatum est Willelmo de Wenling', escaetori regis citra Trentam, quod facta extenta omnium terrarum et tenementorum que fuerunt Radulfi Musard' nuper defuncti, qui de rege tenuit in capite, Cristiane que fuit uxor predicti Radulfi racionabilem dotem suam ipsam contingentem de terris et tenementis predictis secundum legem et consuetudinem regni regis faciat assignari. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Januarii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Whitelwode quod in bosco regis de Pokesl' faciat habere Hugoni de Hereborwe decem quercus ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Januarii.
Mandatum est Nicholao de Segrave, custodi foreste inter pontes Oxonie et Stanford', quod in foresta regis de Roteland' faciat habere Petro de Monte Forti viginti quercus aptas ad maeremium ad domos suas de Preston' nuper combustas inde reparandas de dono regis. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Rex majori et ballivis Linc', salutem. Cum Johannes Grelly et Thomas le Venur nuper arrestati fuerint in civitate Linc' pro quodam conflictu habito in eadem, per quod custodi pacis in comitatu Linc' preceperimus quod, si uterque eorum inveniret sibi xij. probos et legales homines qui eos manucaperent habere coram nobis ad mandatum nostrum ad standum recto si quis versus eos inde loqui voluerit, tunc ipsos cum eorum bonis et catallis per manucapcionem illam traderet in ballium sicut predictum est, ac idem custos mandatum nostrum in toto non sit executus ut accepimus eo quod vos predictum Thomam et hernesium predicti Johannis detinuistis ut dicitur, vobis precipimus firmiter injungentes quod, si predictus Thomas invenerit vobis xij. probos et legales homines qui eum manucapiant habere coram nobis ad mandatum nostrum ad standum recto, si quis versus eum inde loqui voluerit, tunc ipsum Thomam cum bonis et catallis suis predictis duodecim traditis in ballium sicut predictum est et bona et catalla predicti Johannis per manucapcionem prius ab eo receptam eidem indilate deliberari faciatis, ita quod non oporteat nos super hoc amplius sollicitari. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Januarii.

Pro capitulo Eboraci.—Rex dilectis et fidelibus suis Ade de Novo Mercato et magistro Ade Belsted, custodibus archiepiscopatus Eboracensis, salutem. Quia Walterus quondam archiepiscopus Eboracensis in ligia potestate sua concessit et assignavit capitulo Eboraci mansum suum in villa de Thorp' Sancti Andree cum edificiis, gardinis et vivario quod infra idem mansum fieri fecit et omnes terras cum hominibus redditibus pratis et omnibus aliis ad dictas terras pertinentibus cum alio vivario et molendino aquatico super illud sito, videlicet quicquid habuit in eadem villa de cujuscumque dono ea habuit, et totam terram prebende de Rychchull' cum redditu denariorum et gallinarum, serviciis et omnibus aliis pertinenciis, excepto capitali mesuagio assignato prebende de Knaresburg', et totam terram cum edificiis et aliis pertinenciis que habuit de Petro Crasso et Ernaldo de Naburn' clerico in suburbio Eboraci juxta barram de Mikelgate, et totam terram cum pertinenciis quam habuit in Beverl' de Philippo de Dalton', et unam bovatam terre in Skiteby cum pertinenciis, et redditum trium solidorum et trium denariorum in Thorn' cum pertinenciis que habuit de Johanne Flambard; ita quidem quod vacante sede Eboraci dictum capitulum integre habeant et teneant omnia predicta solvendo singulis annis thesaurario Ebor' viginti marcas ad sustentacionem unius capellani divina celebrantis in capella de Thorp' Sancti Andree et ad anniversarium (fn. 1) ipsius archiepiscopi singulis annis celebrandum, donec aliquis preficiatur ecclesie Eboraci qui ipsa velit suscipere cum onere predicto, sicut per cartam ipsius archiepiscopi et confirmacionem nostram super hoc confectam, quas inspeximus, plenius accepimus, vobis mandamus quod mansum predictum cum edificiis, vivario, terris, hominibus, pratis, redditibus et omnibus aliis predictis, que occasione mortis Godefridi nuper archiepiscopi Eboracensis cepistis in manum nostram, predicto capitulo sine dilacione restituatis habenda in presenti vacacione predicti archiepiscopatus sicut predictum est. Teste rege ut supra.

Pro Bartholomeo custode domorum et parci de Guldeford'.— Rex vicecomiti Sur', (fn. 2) salutem. Precipimus tibi quod habere facias Bartholomeo custodi domorum parci nostri de Gildeford', qui capit per diem duos denarios pro stipendiis suis, stipendia sua a festo Pasche anno etc. xlviij°. usque ad festum Sancti Michaelis proximo sequens et sic deinceps quamdiu fueris vicecomes (fn. 3) noster comitatus predicti sicut ipse et alii parcarii nostri ibidem stipendia sua percipere consueverunt. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Roberto de Linton' et Hugoni de Turri, emptoribus garderobe regis, quod habere faciant capellano regis de Kenyton' unam robam hac vice de dono regis, nisi eam prius habuerit per aliud breve regis. Teste rege apud Westmonasterium xxx. die Januarii. Per ipsum regem.

Footnotes

  • 1. anversarium in MS.
  • 2. Sar' in MS.
  • 3. MS. appears to read vr'.