Close Rolls, February 1265

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1265', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 18-26. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp18-26 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, February 1265

De ponendo per ballium.—Walterus du Celer et Willelmus filius Alani de Cnapton', capti et detenti in prisona regis Eboraci pro morte Nicholai de Chymet unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Ebor' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium primo die Februarii.
Adam de Rome, captus et detentus in prisona regis pro morte Mathei le Candrover' unde appellatus est, habet breve vicecomiti Ebor' quod ponatur per ballium. Teste ut supra.
Stephanus le Marescal et Johannes Gunne, capti et detenti in prisona regis pro morte Johannis de Fuleford' unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Norff' quod ponantur per ballium.
Robertus filius Ade, Nicholaus del Aumonerie et Paganus de Papelton', capti et detenti in prisona regis pro morte Ade Malepit unde appellati sunt, habent breve vicecomiti Ebor' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium primo die Februarii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Whithelwod' quod in bosco de Pokesle, qui est infra forestam predictam, faciat habere Hugoni de Herdeburgh' duodecim quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium secundo die Februarii.

Pro Thoma de Rading' scriptore.—Rex de gracia sua speciali remisit Thome de Rading' scriptori decem et octo solidos in quibus tenetur Abrahe Judeo de Berkhamsted de usuris viginti solidorum quos idem Thomas a prefato Judeo mutuo recepit, ita tamen quod idem Thomas reddat prefato Judeo illos xx. solidos. Et mandatum est justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis quod predictum Thomam de dictis decem et octo solidis quietum esse et sic fieri et irrotulari faciant. Teste rege apud Westmonasterium ij. die Februarii. Per regem et justiciarium.

De quercubus datis.—Mandatum est Nicholao de Segrave, custodi foreste inter pontes Oxonie et Stanford', quod in foresta regis de Brinkestok' faciat habere ballivis de Brinkestok' sex quercus ad stagnum vivarii regis ibidem inde reparandum. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, custodi foreste Essex', quod in foresta predicta faciat habere Hervico de Borham' tres damas de dono regis. Teste ut supra.

Pro Thoma filio Otonis.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod habere faciant Thome filio Othonis vetera ferra confracta cuneorum regis ad Scaccarium regis sicut Otho filius Willelmi pater predicti Thome et antecessores sui ea habere consueverunt ibidem temporibus retroactis. Teste rege apud Westmonasterium iij. die Februarii. Per regem, justiciarium, Reginaldum de Sancto Johanne, Egidium de Argent', thesaurarium et per consideracionem scaccarii regis.

De placitis Judaismi in Scaccario regis tenendis.—Mandatum est justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis quod in Scaccario regis Judeorum sedeant ad placita regis tenenda et ad justiciam faciendam conquerentibus ibidem sicut temporibus retroactis fieri consuevit ibidem. Teste rege apud Westmonasterium iiij. die Februarii. Per regem, justiciarium, Egidium de Argenteim', Johannem filium Johannis et Johannem de Burgo.

De quercubus datis.—Mandatum est Nicholao de Segrave, custodi foreste inter pontes Oxonie et Stanf', quod in foresta de Clive faciat habere Willelmo de Grey sex bonas quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Wlvemar' quod permittat Ricardo de Candover et Willelmo de . . . . . . . . (unfinished).

Pro Reginaldo de Murtheng'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis, salutem. Sciatis quod pro dampnis et jacturis que dilectus nobis Reginaldus de Murtheng' sustinuit in turbacione nuper habita in regno nostro, concessimus ei quod de omnibus debitis in quibus tenetur quibuscumque Judeis nostris Anglie racionabiles terminos habeat ad quos debita predicta salvo contenemento suo valeant persolvi. Et ideo vobis mandamus quod eidem Reginaldo de debitis predictis racionabiles terminos secundum consuetudinem Judaismi nostri habere faciatis in forma predicta de gracia nostra speciali. Teste rege apud Westmonasterium v. die Februarii.

De quercubus datis.—Rex custodi haye sue Hereford' salutem. Scias nos ad instanciam dilecti et fidelis nostri Simonis de Monte Forti, junioris, dedimus priori Sancti Gudlaci Hereford' decem bonas quercus aptas ad maeremium in haya predicta. Et ideo tibi precipimus quod eidem priori dictas decem quercus in eadem haya habere facias de dono nostro. Teste me ipso apud Westmonasterium vij. die Februarii.
Mandatum est Ricard de Munfichet, senescallo foreste Essex', quod in bosco regis de Kingeswod' faciat habere magistro Henrico de Lascy, coco regis, quinque quercus ad capellam Sancte Elene de Colecestr' inde reparandam de dono regis. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Hugoni de Turri et Roberto de Linton', emptoribus garderobe regis, faciant habere magistro Waltero pictori unam robam hac vice de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium ix. die Februarii.

De castro Exon' videndo et reparando.—Rex vicecomiti Devon', salutem. Precipimus tibi quod assumptis tecum quatuor legalibus militibus de comitatu tuo in propria persona tua accedas ad castrum nostrum Exon' ad videndum in quo statu dilectus et fidelis noster Hugo Peverel, cui castrum illud commisimus custodiendum, dictum castrum recepit ut in armaturis victualibus et aliis et ad videndum defectus dicti castri et per quantum possint reparari. Et quid inde inveneris nobis sub sigillo tuo et sigillis dictorum quatuor militum sine dilacione constare facias. Et interim per visum et testimonium legalium hominum poni facias in reparacione et emendacione dictorum defectuum ubi magis necesse fuerit usque ad viginti marcas de exitibus comitatus predicti. Et hoc nullo modo omittas. Et nos eas tibi ad scaccarium faciemus allocari. Teste rege ut supra.

De denariis liberandis ad operaciones castri Hereford' reparandas.—Cum rex per literas suas mandaverit Henrico de Bradel' et Willelmo le Rus, custodibus episcopatus Herefordensis, quod, pro eo quod vicecomes Hereford' pecuniam ad manum promptam non habet per quam defectus castri regis Hereford' possit reparare, prefato vicecomiti de exitibus predicti episcopatus habere faciant c. marcas ad predictos defectus inde reparandos, preceptum est eidem vicecomiti quod predictas c. marcas ab eis recipiat et defectus predictos reparacione qua necessario indigent per visum et testimonium legalium hominum faciat reparari, et per visum et testimonium Ricardi de Hereford' de primis exitibus comitatus sui prefatis custodibus alias centum marcas loco predictarum centum marcarum habere faciat, et eas in exitibus comitatus sui sibi faciet allocari. Teste ut supra. Et mandatum est prefatis custodibus quod c. marcas ei habere faciant in forma predicta.

Pro Reginaldo Sherewind' de Cantebr'.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis, salutem. Sciatis quod pro dampnis et jacturis que Reginaldus Sherewind' de Cantebr' sustinuit in turbacione nuper habita in regno nostro concessimus ei quod de omnibus debitis in quibus tenetur quibuscumque Judeis nostris Anglie racionabiles terminos habeat ad quos debita predicta, salvo contenemento suo, valeant persolvi. Et ideo vobis mandamus quod eidem Reginaldo de debitis predictis racionabiles terminos secundum consuetudinem Judaismi nostri habere faciatis in forma predicta de gracia nostra speciali. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Februarii.

Pro Humfrido de Bohun juniori.—Mandatum est Ricardo de Munfichet, senescallo foreste Essex', quod permittat Humfridum de Bohun juniorem, ballivum de Havering', habere racionabilem estoverium in foresta predicta ad comburendum in manerio predicto et ad averia pascenda sicut alii ballivi regis ibidem habere consueverunt temporibus retroactis. Teste ut supra.

Pro Reginaldo Sherewind'.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis, salutem. Quia bona Reginaldi de Sherewind' de Cant' non sufficiunt ad solucionem debitorum in quibus tenetur diversis Judeis Anglie pro plegiagio Nicholai Childman defuncti, nos sue paupertati compacientes concessimus ei quod de omnibus debitis ut supra. Teste ut supra. Pro hosp' justic'.

Pro Philippo Daunmartyn.—Rex eisdem justiciariis, salutem. Sciatis quod ad instanciam dilecti et fidelis nostri Walteri de Crepping' concessimus Philippo Daunmartyn quod de tringinta et quinque solidis in quibus tenetur filio Cresse, Judeo London', racionabiles terminos habeat ad quos predictos triginta et quinque solidos, salvo contenemento suo, valeat persolvere. Et ideo vobis mandamus quod eidem Philippo de predictis triginta et quinque solidis racionabiles terminos secundum consuetudinem Judaismi nostri habere faciatis in forma predicta de gracia nostra speciali. Teste rege apud Westmonasterium x. die Februarii.

De ponendo per ballium.—Rex constabulario suo de Sancto Briavello, salutem. Ex parte Walteri le Mouner nobis est ostensus quod, cum in estate proximo preterita in transeundo per forestam nostram de Dene invenisset Walterum Kadel excoriantem quendam damum quem in foresta predicta ceperat, dictus Walterus Cadel prefatum Walterum le Mouner ibidem morari et dictum damum secum excoriare violenter coegit, per quod forestarii nostri foreste predicte ibidem transeuntes prefatos Walterum et Walterum arrestarunt et in castro predicto imprisonarunt. Et quia ex fidedignorum testimonio intelleximus quod predictus Walterus le Mouner non est in culpa de trangressione predicta, tibi precipimus quod, si predictus Walterus le Mouner invenerit tibi xij. probos et legales homines qui eum manucapiant habere coram justiciariis nostris cum ad placita foreste nostre in partes illas invenerint, tunc ipsum Walterum predictis duodecim tradas in ballium ut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium x. die Februarii.

Respice cedulam de homagio capto.—(This schedule is now wanting.)

[m. 9.]

Pro Alexandro Pozenet clerico.—Quia rex ex fidedignorum testimonio intellexit quod Alexander Pozenet, clericus capituli Herefordensis, nuper arestatus Oxonie pro quadam suspicione et usque Warr' ductus et in prisona regis ibidem imprisonatus inmunis est a suspicione predicta, preceptum est vicecomiti Warr' quod ipsum Alexandrum a prisona qua detinetur deliberet et libere et sine impedimento abire quo voluerit permittat. Teste rege apud Westmonasterium xij. die Februarii. Per regem et justiciarium.

Pro Ricardo Fyge serviente regis.—Rex Willelmo de Wenling', escaetori suo citra Trentam, salutem. Sciatis quod concessimus Ricardo Fyge, servienti nostro, custodiam terrarum et heredum Walteri Joce nuper defuncti qui de nobis tenuit in capite, habendum (sic) usque ad legitimam etatem heredum prefati Walteri una cum maritagio eorundum heredum. Et ideo vobis mandamus quod prefato Ricardo de custodia predicta plenam seisinam habere faciatis tenenda sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xiiij. die Februarii.

Pro Thoma Galyen coronatore de Lenn'.—Rex vicecomiti Norff', salutem. Cum catalla felonum et fugitivorum ad nos pertinere dinoscantur in regno nostro ac Thomas Galien, coronator noster de Lenn', catalla quorumdam fugitivorum inventa nuper in eadem villa, prout ad officium suum pertinet, ceperit in manum nostram, ac de catallis illis quatuor baudekynos nuper (fn. 1) per preceptum nostrum liberaverit in garderoba nostra, tu ea occasione prefatum Thomam gravas et enormiter molestas, sicut ipso conquerente didicimus, de quo miramur et movemur, cum ministros nostros circa execucionem officii sui potius juvare deberes quam impedire. Et ideo tibi precipimus quod a predicta molestacione penitus desistas et predictum Thomam et omnes possessiones suas decetero manuteneas et defendas non inferens ei vel inferri permittens molestiam, impedimentum, dampnum aut gravamen. Teste rege apud Westmonasterium xvj. die Februarii.

Pro Henrico de Plimton'.—Rex ad custodiam Judeorum assignatis, salutem. Compacientes paupertati Henrici de Plimton', qui diversis Judeis in pluribus debitis tenetur, ad quorum solucionem terre et tenementa sua non sufficiunt ut accepimus, vobis mandamus quod facta extenta terrarum et tenementorum predictorum, quantum videlicet valeant per annum in dominicis, serviciis, redditibus, villenagiis et omnibus aliis exitibus terre, eidem Henrico racionabiles terminos secundum extentam illam et consuetudinem Judaismi nostri, salvo contenemento suo, inde assignari faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xvij. die Februarii.

De ponendo per ballium.—Willelmus le Fevre de Ayleston', Henricus frater ejus, Willelmus filius Roberti le Taylur, Hugo Muminge, Ivo filius Martini, Willelmus Ernald', Radulfus Scotte, Galfridus Kellek', Galfridus le Charpenter et Robertus Brun, capti et detenti in prisona regis Warr' pro morte Amicie filie Lecie unde appellati sunt, habent literas regis vicecomiti Warr' quod ponantur per ballium. Teste rege apud Westmonasterium xix. die Februarii.

De ponendo per ballium.—Preceptum est Thome de Langel', custodi foreste de Wicchewod', quod, si Ricardus filius Alexandri de Campo, captus et detentus in prisona regis de Langel' pro transgressione venacionis foreste regis predicte, invenerit sibi xij. probos et legales homines de balliva sua qui eum manucapiant habere coram justiciariis regis proximo itineraturis ad placita foreste in partibus illas ad standum inde recto secundum assisam foreste regis, tunc ipsum Ricardum predictis xij. tradat in ballium sicut predictum est. Et habeat ibi nomina illorum xij. et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium xx. die Februarii.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi foreste de Windes' quod in eadem foresta faciat habere matri Radulfi de Croydon duo robora de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxiij. die Februarii.

De homagio capto.—Rex cepit homagium Philippi Mimekan filii et heredis Philippi Mimekan de ballia et omnibus terris et tenementis que predictus Philippus pater suus tenuit de rege in capite et ei reddidit balliam, terras et tenementa predicta. Et mandatum est Willelmo de Wenling', escaetori citra Trentam, quod eidem Philippo de omnibus terris et tenementis predictis et de quibus prefatus Philippus pater suus fuit seisitus in dominico suo ut de feodo die quo obiit et que occasione mortis predicte capta sunt in manum regis, et Nicholao de Segrave custodi foreste inter pontes Oxonie et Stanford', de ballia predicta sine dilacione plenam (fn. 2) habere faciant. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Februarii.

Pro Johanne le Naper, venatore regis.—Rex baronibus suis de scaccario, salutem. Cum dudum obtentu duitini obsequi Johannis le Naper, venatoris nostri, nobis impensi concesserimus eidem Johanni decem et octo acras terre, quatuor acras prati et unum mesuagium cum pertinenciis in manerio nostro de Havering', que Galfridus Buho de nobis tenuit ibidem, et que sunt escaeta nostra ratione felonie quam idem Galfridus commisit pro qua suspensus fuit, habenda et tenenda eidem Johanni et heredibus suis de nobis et heredibus nostris inperpetuum cum omnibus ad predictam terram et pratum et mesuagium pertinentibus; ita quod idem Johannes suo perpetuo reddat ballivo nostro de Havering' qui pro tempore fuerit ad opus nostrum unum denarium per annum ad Pascha pro omni servicio, consuetudine et exaccione et quod heredes ejusdem Johannis post decessum suum faciant nobis et heredibus nostris omnia servicia et omnes consuetudines que nobis de dicta terra debentur et que predictus Galfridus et alii, qui dictam terram pratum et mesuagium prius tenuerunt, nobis et predecessoribus nostris inde facere consueverunt, secundum consuetudinem manerii nostri predicti; ac viginti et quinque solidi exigantur a predicto Johanne per summonicionem scaccarii nostri pro servicio pertinente ad terram predictam de tempore quo idem Johannes habuit eandem terram juxta concessionem nostram predictam ut accepimus; vobis mandamus quod prefatum Johannem de predictis viginti et quinque de cetero de servicio ad terram predictam quoad vixerit quietum esse faciatis, ita tamen quod reddat nobis singulis annis unum denarium pro terra predicta sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Februarii.

De ponendo per ballium.—Robertus Ithepute, Osbertus frater ejus, Radulfus filius Willelmi le Keu et Robertus frater ejus, Willelmus Tredewey, Ricardus le Teler, Willelmus Sessoyne et Rogerus Noison (fn. 3), capti et detenti in prisona regis Oxonie, habent literas regis vicecomiti Oxon' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

De allece et vinis providendis ad opus regis.—Quia rex hac instanti die Dominica proximo futura iter suum arrepturus est versus Sanctum (fn. 4) Edmundum, preceptum est vicecomiti Norf' quod de illis quinque lestis allecis quas rex nuper per ipsum in balliva sua capi precepit et salvo custodiri, venire faciat unam lestam usque Sanctum Edmundum. Provideat eciam de decem doliis vini in balliva sua predicta et inde venire faciat quinque dolia vini usque Sanctum Edmundum et similiter de xl. quarteriis frumenti et ea venire faciat ibidem contra instantem adventum regis ibidem. Et hoc nullo modo omittat. Et cum rex sciverit custum quod ad hoc posuit rex illud sibi faciet allocari. Teste rege apud Westmonasterium xxv. die Februarii.

De sigillo regis commisso.—Hac die Mercurii proxima post festum Sancti Petri in Cathedra recepit dominus rex sigillum suum a magistro Johanne de Chishull' archidiacono Lond' et illud commisit magistro Thome de Cantilup' sicut continetur in rotulo patentium hujus anni.

De maneriis de Retire, Monnington', Wlferton', et molendinis de Bodeham in manum regis capiendis.—Rex vicecomiti Hereford' salutem. Quia accepimus per inquisicionem, quam per dilectum clericum nostrum Willelmum de Wenling', escaetorem nostrum citra Trentam, fieri fecimus, quod Walterus de Muscegros nuper defunctus, qui nobis tenuit in capite, obiit seisitus ut de feodo de maneriis de Retire, Monnington', Wlferton et de duobus molendinis in Bodeham, per quod prima seisina maneriorum et molendinorum predictorum ad nos pertinet salvo jure cujuslibet, ac Johannes le Estraunge intruserit se in maneria ac molendina predicta quominus seisinam eorundem maneriorum et molendinorum predictorum habere possumus ut accepimus; tibi precipimus firmiter injungentes quod assumpto tecum sufficienti posse comitatus tui in propria persona tua accedas ad maneria et molendina predicta et ea in manum nostram capias et ea escaetori nostro ejusdem comitatus committas custodienda donec aliud inde preceperimus. Et nos prefato Johanni et aliis jus sibi vendicantibus in maneriis et molendinis predictis plenam et celerem justiciam exhibebimus. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Februarii. Per justiciarium et R. de Sancto Johanne.

De maneriis de Lassindon', Bulneye et Blecheden' in manum regis capiendis.—Eodem modo mandatum est vicecomiti Glouc' de maneriis de Lassindon', Bulneye et Blechedon', que Johannes de Muscegros et Johannes le Estraung' tenent in forma predicta, capiendis in manum regis et salvo custodiendis donec rex aliud inde preceperit.

Pro Petro de Rip' mercatore.—Rex ballivis et baronibus suis de Sandwic' salutem. Cum sicut intelleximus nuper arestari feceritis in villa vestra quandam navem lana et quibusdam coreis propriis Petri de Rip' mercatoris Caturc' carcatam, et quam idem Petrus coreis predictis cariari (sic) fecit Lond', vobis mandamus quod predictum Petrum navem predictam coreis suis predictis in villa vestra discarcare et de eisdem in regno nostro commodum suum facere permittatis, nisi ob causam racionabilem arestata fuerit ob quam premissa facere non debeatis. Teste ut supra. Per justiciarium.

De bremiis datis.—Mandatum est constabulario castri de Merleberg' quod in vivario regis de Merleberg' faciat habere Johanni de Exon', clerico regis, quatuor bremias matrices ad quoddam vivarium suum inde instaurandum de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium xxvij. die Februarii. Per regem.

De roboribus datis.—Mandatum est constabulario castri de Wyndes' quod in foresta de Wyndes' faciat habere Fratribus Predicatoribus Lond' tria robora folia non portantia ad focum suum de dono regis. Teste ut supra. Per regem.
Mandatum est Ricard de Munfichet, senescallo foreste Essex', quod in eadem foresta faciat habere eisdem fratribus tria robora folia non ferentia ad focum suum de dono regis. Teste ut supra. Per ipsum regem.

Footnotes

  • 1. Nuper repeated
  • 2. Supply seisinam.
  • 3. Reading uncertain.
  • 4. MS. Sancti.