Close Rolls, August 1268

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1937.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1268', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 13, 1264-1268, (London, 1937) pp. 474-478. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol13/pp474-478 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1268

Pro Petro de Chauvent.—Rex in partem recompensacionis quater viginti libratarum terre, quas Petro de Chaumpvent assignare tenetur de primis escaetis regis, dedit et concessit eidem Petro manerium de Rudon' cum omnibus pertinenciis suis, quod fuit Henrici de Sancto Mauro, et quod ad manum regis tanquam escaeta regis devenit racione felonie quam idem Henricus fecit interficiendo per feloniam et maliciam preexcogitatam Adam de Lydyerd in cymiterio de Herdwyk', ut rex pro certo intellexit. Et mandatum est vicecomiti Wiltes' quod eidem Petro de predicto manerio de Roudon' cum omnibus pertinenciis suis plenam seisinam sine dilacione habere faciat. Teste rege apud Burgum Sancti Petri vj. die Augusti.

De roboribus datis.—Mandatum est Warino de Bassingburn', senescallo foreste inter pontes Oxonie et Stanf', quod in forresta de Clyve faciat habere Fratribus Minoribus Staunf' quinque robora ad focum suum de dono regis, non obstante inhibicione nuper facta de viridi aut venacione in forrestis nostris citra triennium capiendis.

De ponendo per ballium.—Adam de Chishull', captus et detentus in prisona Wyntonie pro morte Rogeri de Chishull' unde rettatus est, habet litteras regis vicecomiti Suthamt' quod ponatur per ballium.

Pro Henrico Engayne.—Mandatum est Johanni de Swynford', captori vinorum regis, quod de vinis regis que sunt in custodia sua apud Sanctum Botulphum faciat habere Henrico Engayne unum dolium vini pro uno dolio vini quod regi mutuavit quando rex ultimo fuit apud Clyve. Teste etc.

Pro Roberto le Keu de Burgo Sancti Petri.—Mandatum est eidem Johanni quod eisdem vinis (sic) faciat habere Roberto le Ku de Burgo Sancti Petri unum dolium vini pro uno dolio vini ab eo capto apud Burgum Sancti Petri, quando rex ultimo fuit ibidem ad opus regis per Willelmum de Leukennore, pincernam regis. Testificatum per Willelmum de Aete, senescallum regis. Teste rege apud Semplingham ix. die Augusti.

De quercubus datis.—Licet rex inhiberi fecerit ne quid viridi aut venacione caperetur in forestis suis infra Anglie per triennium, tamen mandatum est Warino de Bassingburn', custodi foreste regis inter pontes Oxonie et Stanf', quod in forinseco bosco regis de Cleve faciat habere fratribus de Monte Cameli (sic) de Stanford' sex quercus ad maeremium ad fabricam ecclesie sue de Stanford, de dono regis. Teste etc.

Pro Johanne de Ballol.—Quia rex dominica sua per Angliam facit ad presens talliari, mandatum est vicecomiti Suff' quod, si manerium de Ludingland fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum regis, regum Anglie, et hactenus talliari consueverit in aliis tallagiis dominicorum regis, tunc Johanni de Balliolo racionabile tallagium suum habere faciat de tenentibus suis in manerio predicto sicut in aliis tallagiis dominicorum regis habere consuevit. Teste rege apud Linc' x. die Augusti.
Consimile breve habet idem Johannes vicecomiti Linc' directum de tallagio habendo de tenentibus manerii sui de Torkes'.

De ponendo per ballium.—Hugo filius Walteri Pateman, captus et detentus in prisona regis de Bruges' pro morte Willelmi filii Ricardi Waring unde rettatus est, habet litteras regis quod ponatur per ballium directas vicecomiti Staff', etc.

Pro Radulfo de Heyes.—Rex vicecomiti Suhampt' salutem. Ex parte Radulfi de Heyes nobis est ostensum quod, cum dilectus et fidelis noster Johannes de la Lynd occasione cujusdam transgressionis eidem Radulfo imposite ipsum capi et imprisonari fecerit in prisona nostra Wintonie, et eidem Johanni postmodum innotuerit quod predictus Radulfus a culpa sibi imposita est inmunis, sicut tibi significavit, ut accepimus, tu ipsum Radulfum in forma communi replegiari denegasti. Et ideo tibi precipimus quod, si ita est, et predictus Radulfus invenerit tibi duodecim probos et legales homines de comitatu tuo qui eum manucapiant habere coram justiciariis nostris ad primam assisam, cum in partes illas venerint, ad standum recto, si quis de transgressionibus aliquibus versus eum loqui voluerit, tunc ipsum Radulfum predictis xij. tradas in ballium, sicut predictum est. Et habeas ibi nomina predictorum duodecim etc. Teste.

De quercubus datis.—Mandatum est Rogero de Leyburn', justiciario foreste ultra Trentam, quod in bosco regis Syrewode faciat habere fratribus de Penitencia Jesu (fn. 1) Christi Linc' tresdecim quercus ad maeremium ad fabricam ecclesie sue ibidem de dono regis. Teste etc.

De quercubus datis.—Mandatum est eidem justiciario quod in eadem foresta faciat habere Fratribus Minoribus Linc' decem quercus cum omnibus escaetis suis de dono regis.

Pro priore de Huntindon'.—Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Hunt' quod, si manerium de Herford fuerit antiquum dominicum regis vel predecessorum suorum, regum Anglie, et hactenus talliari consueverit in tallagiis dominicorum regis, tunc priori de Hunt' racionabilem tallagium suum habere faciat de tenentibus in manerio predicto, sicut in aliis tallagiis dominicorum regis habere consuevit.

Pro abbate de Rupe.—Consimiles litteras habet abbas de Rupe de tallagio habendo de tenentibus suis in manerio de Carleton directas vicecomiti Noting'.

De ponendo per ballium.—Ake filius Ede de Immigham, captus et detentus in prisona regis Linc' pro morte Johannis de Stalyngburg' unde appellatus est, habet litteras regis quod ponatur per ballium directas vicecomiti Linc'.

Pro Simone de Hedon'.—Rex concessit Simoni de Hedon', vicecomiti Notingh' et Der', quod de illis duodecim libris que ab eo exiguntur per summonicionem per (sic) scaccarii de tempore quo alias fuit vicecomes comitatuum predictorum, solvat regi unam medietatem ad scaccarium Pasche proximo futurum et aliam medietatem ad scaccarium Sancti Michaelis proximo sequens. Et mandatum est baronibus de scaccario quod eidem Simoni terminos illos habere et sic fieri et irrotulari faciant. Teste ut supra.

De cervis datis.—Lycet rex nuper providerit quod nemini daret de viridi aut venacione in forestis regis ad triennium, quia tamen Johannes le Bretun iturus est in nuncium regis ad partes Wallie, mandatum est custodi foreste de Kinefar' quod in eadem foresta faciat habere eidem Johanni duos cervos de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus liberandis ad domos regis de Clyve inde reparandas.—Mandatum est Warino de Bassingburn', senescallo foreste regis inter pontes Oxonie et Staunford', quod in parco regis de Clyve faciat habere ballivis regis de Clyve quatuor quercus ad sindulas inde faciendas: et in forincecis boscis regis ibidem octo quercus ad maeremium ad domos regis de Clyve inde reparandas prout eis injunctum est.

De quercubus liberandis ad domos regis de Bricstok' inde reparandas.—Mandatum est eidem Warino quod in parco regis de Bricstok faciat habere ballivis regis de Bricstok' decem quercus ad maeremium ad domos regis ibidem inde reparandas. Et in bosco de Gatesl' duos blettrones ad scalas inde faciendas prout rex eis injunxit.

De quercubus liberandis ad domos regis de Geytinton' inde reparandas.—Et mandatum est eidem Warino quod in foresta regis de Gaytinton' faciat habere ballivis regis de Gaytinton' duodecim quercus ad maeremium ad domum regis ibidem inde reparandam, et ad alias operaciones regis inde faciendas, prout rex eis injunxit.

Pro communitate ville Norhampt' (sic).—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod communitas ville nostre Notingh' solvit in garderoba dilecte consortis nostre A. regine Anglie per preceptum nostrum Hugoni de la Penne, custodi ejusdem garderobe, die Veneris in vigilia Sancti Egidii anno etc. lij°., apud Notingh', viginti marcas, ad quas ipsa communitas amerciata fuit coram custodibus mercati nostri pro transgressione mensurarum, cum ultimo essemus ibidem, testificatas per Hugonem predictum. Et ideo vobis mandamus quod communitatem de predictis viginti marcis quietam esse faciatis. Teste.

Footnotes

  • 1. Written Jehu'.