Close Rolls, March 1270

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1270', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 177-181. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp177-181 [accessed 23 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1270

Pro Edmundo filio regis.—Rex baronibus suis de scaccario, salutem. Sciatis quod dedimus Edmundo filio nostro redempcionem quadraginta solidorum ad nos pertinentem secundum formam dicti de Kenill' de terris et tenementis Ricardi de Shelton' occasione transgressionum sibi inpositarum tempore turbacionis nuper habite in regno nostro; et ideo vobis mandamus quod a demanda quam facitis prefato Ricardo de predictis quadraginta solidis dicto filio nostro solutis ut intelleximus penitus desistatis, et prefatum Ricardum inde quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium v. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi parci regis de Clyve quod in eodem parco habere faciat Ricardo le Norreys quinque quercus aptas ad maeremium de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Dene quod in eadem foresta habere faciat abbati Glouc' decem quercus aptas ad maeremium ad quoddam orreum infra bertonam regis Glouc' inde reparandum. Teste ut supra.
Mandatum est custodi foreste regis de Haveryng quod in eadem foresta habere faciat Ricardo Bonaventur' quatuor robora ad carbonem faciendum ad operaciones feretri Beati Edwardi Westmonasterii.

Pro Roberto de Meynil.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod Robertus de Meynill' liberavit in garderoba nostra per preceptum nostrum die Sabbati proxima post festum translacionis Beati Edwardi anno regni nostri liiij°. Nicholao de Leukenor', tunc custodi ejusdem garderobe, per manum Willelmi de Faudon' sexaginta et sex solidos et octo denarios, per quos finem fecit nobiscum pro respecto habendo de se milite faciendo per biennium; et ideo vobis mandamus quod ipsum Robertum de predictis sexaginta et sex solidis et octo denariis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Pro Willelmo le Moyne.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus Willelmo le Moyne centum solidos ad quos nuper amerciatus fuit pro falso clamore coram Nicholao filio Martini et sociis suis, justiciariis ad placita de terris datis et transgressionibus factis tempore turbacionis nuper habite in regno nostro in comitatu Dors' assignatis, et viginti solidos ad quos idem Willelmus amerciatus fuit coram eisdem justiciariis quia retraxit se. Et ideo vobis mandamus quod eundem Willelmum de predictis centum et viginti solidis quietum esse faciatis, et districcionem, si quam ei ea occasione fieri feceritis, ei sine dilacione relaxari faciatis. Teste rege apud Westmonasterium vj. die Marcii.

Pro magistro Willelmo de Saundon'.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod dedimus et concessimus dilecto servienti nostro magistro Willelmo de Saundon decem libras in quibus Rogerus de Stodham defunctus nobis tenebatur de relevio suo ad scaccarium predictum. Et ideo vobis mandamus quod easdem decem libras secundum legem et consuetudinem ejusdem scaccarii levari et eas prefato Willelmo habere faciatis de dono nostro. Teste ut supra.

De uno dolio vini.—Rex camerario suo London' salutem. Cum concesserimus dilectis nobis in Christo abbati et conventui Westmonasterii per cartam nostram unum dolium vini de prisa nostra ad celebracionem divinorum singulis annis in crastino Sancti Botulphi percipiendum, et unum dolium vini de anno presenti sit eisdem abbati et conventui aretro ut accepimus, vobis mandamus quod, si ita est, tunc predictis abbati et conventui predictum dolium habere faciatis. Teste rege apud Westmonasterium x. die Marcii.

Pro Edmundo filio Nicholai le Spigornel.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Quia accepimus per inquisicionem quam per vos fieri fecimus quod Nicholaus le Spigornel defunctus, quondam vicecomes noster Essex' et Hert', impeditus fuit in comitatu Essex' per Simonem de Monteforti juniorem, Humfridum de Bohun juniorem, Willelmum de Goldingham, Radulfum de Berners, Radulfum Gernun et David de Offinton' et quosdam alios rebelles nostros quominus potuit libere officium vicecomitis excercere sicut tempore pacis fieri consuevit a festo Sancti Johannis Baptiste anno regni nostri xlviijo. usque ad festum Natalis Domini proximo sequens, ita quod neque de rebus assisis neque de placitis et perquisitis aliquid per predictum tempus recepit, et eciam quod idem Nicholaus per eosdem fuit impeditus in comitatu Hertf' quominus officium suum potuit excercere, ita quod per hujusmodi tempus nichil de placitis et perquisitis seu rebus assisis recepit preter res assisas quas Galfridus de Bayneford' et Michael de Broc, ballivi in dimidio hundredi de Hiche, et Walterus de Stiuekele, ballivus hundredi de Bradewatr', receperunt in eodem hundredo et dimidio nos (fn. 1) perpendentes quod res assise predicte nobis a retro sint de eodem tempore, et ignorantes ad presens quis nobis inde respondere debeat, vobis mandamus quod demandam (fn. 2) quam facitis Edmundo le Spigornel filio et heredi predicti Nicholai pro rebus assisis, placitis et perquisitis comitatuum predictorum de tempore supradicto ponatis in respectum usque ad quindenam Pasche proximo futuram. Et interim inquiratis qui de rebus assisis de tempore predicto onerari et nobis respondere debeant et qualiter et quomodo. Et nos in quindena predicta de premissis ad plenum certioretis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Henrico de Alemannia, custodi foreste regis citra Trentam, quod in foresta regis de Geytinton' habere faciat Jordano de Insula sex quercus cum eschaetis de dono regis.

Pro Tidisio de Camill'.—Rex Rogero de Clifford', justiciario foreste sue citra Trentam, vel Henrico de Burghull' ejus locumtenenti, vel eciam Thome de Weseham custodi foreste sue de Canok' salutem. Sciatis quod concessimus dilecto et familiari clerico nostro Tydisio de Camill' decano de Wolvernhampton' quod in bosco suo de Prestewode et Poleshall', qui sunt infra forestam de Canok predictam, vendere possit de mortuo et sicco bosco de veterioribus et senioribus roboribus ibidem folia non portantibus usque ad summam viginti librarum et commodum suum inde facere pro sue libito voluntatis. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Tidisium boscum illum vendere et commodum suum inde facere permittatis in forma predicta. Teste rege apud Westmonasterium xj. die Marcii.

De ponendo per ballium.—Ricardus de Haydon', Willelmus de Tracy et Henricus As, capti et detenti in prisona regis de Ivelcestr' pro morte Warini de Roseye, habent litteras regis vicecomiti Somers' quod ponantur per ballium.

De uno dolio vini dato.—Mandatum est camerario London' quod de recta prisa regis habere faciat Willelmo de Faukeham unum dolium vini, et quod pro prisa illa respondeat. Teste rege apud Westmonasterium xixo. die Marcii.

Pro burgensibus de Gernemuth'.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod burgenses regis de Gernemue liberaverunt in garderoba regis die Jovis in festo Sancti Cutberti anno etc. liiij°. Petro de Winton', custodi ejusdem garderobe, sexaginta et sex libras tresdecim solidos et quatuor denarios ad quos talliati fuerunt per Johannem le Moyne nuper assessorem tallagii regis per Angliam. Et ideo vobis mandamus quod eosdem burgenses de predictis sexaginta et sex libris, tresdecim solidis et quatuor denariis quietos esse faciatis. Teste ut supra.

Pro magistro Radulpho le Sauser.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus magistro Radulpho le Sauser servienti Edwardi primogeniti nostri viginti et unum solidos quos recepit de terris et tenementis que fuerunt Willelmi de la Poyle tempore quo fuerunt in manu nostra occasione turbacionis nuper habite in regno nostro, et qui ab eodem Radulpho exiguntur per summonicionem scaccarii predicti. Et ideo vobis mandamus quod predictum Radulphum de predictis viginti et uno solidis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

De vinis datis.—Mandatum est camerario regis London' quod habere faciat regine duo dolia vini de recta prisa ad expensas hospicii sui. Teste ut supra.

Pro hominibus manerii de Bricstok'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod homines regis manerii de Brikestok' liberaverunt in garderoba regis Petro de Winton', custodi ejusdem garderobe, die Martis in festo Annunciacionis Beate Marie anno regni regis liiijo. tresdecim libras, sex solidos et octo denarios per quos finem fecerunt cum rege pro manerio predicto per decennium ad firmam habendo. Et mandatum eisdem baronibus quod predictos homines de predictis tresdecim libris, sex solidis et octo denariis quietos esse faciant.

Pro burgensibus Wigornie.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod pro laudabili servicio quod burgenses Wygornie nobis et Edwardo primogenito nostro impenderunt tempore turbacionis habite in regno nostro perdonavimus eis quinquaginta marcas de septies viginti marcas ad quas nuper talliati fuerunt per priorem de Wymundham tunc assessorem tallagii nostri per Angliam. Et ideo vobis mandamus quod predictos burgenses de predictis quinquaginta marcis quietos esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxvj. die Marcii.

Pro Pagano de Cadurc'.—Rex Henrico Allem', senescallo foreste inter pontes Oxon' et Stamford', salutem. Quia testificatum est coram nobis per viros fidedignos quod non est ad dampnum nostrum aut nocumentum foreste nostre de Salceto si concedamus dilecto et fideli nostro Pagano de Cadurcis quod boscum suum de Stokes, qui continet quinque acras per perticam nostram de foresta, vendat et commodum suum inde faciat, nos eidem Pagano pro fideli servicio suo graciam facere volentes specialem concedimus ei quod boscum illum vendat et commodum suum inde faciat prout sibi magis viderit expedire. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Marcii.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste regis de Shirewod' quod in eadem foresta faciat habere fratribus de ordine Sancti Augustini Linc' sex bonas quercus ad maeremium de dono regis, non obstante inhibicione quam nuper fieri fecimus de viridi et venacione in forestis nostris per Angliam ad certum tempus. Teste ut supra.
Mandatum est constabulario castri Wyndes' quod in foresta de Wyndes' faciat habere Thome de Brittannia sex quercus ad maeremium de dono regis.

Pro hominibus de Clyve.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod homines nostri de Clyve liberaverunt in garderoba nostra Petro de Wynton', custodi ejusdem garderobe, die Dominica post festum Annunciacionis Beate Marie anno etc. liiijto. decem et novem libras in partem solucionis viginti librarum per quas finem fecerunt nobiscum pro manerio nostro de Clyve per decennium ad firmam habendo. Et ideo vobis mandamus quod homines predictos de predictis decem et octo (sic) libris quietos esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxixo. die Marcii.

Pro hominibus de Apethorp'.—Consimilem quietanciam habent homines regis de Apethorp' de tresdecim libris iij. solidis et viij. denariis.

Pro abbate Sancti Augustini Cantuar'.—Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto nobis in Christo abbati Sancti Augustini Cantuar' quinquaginta marcas de illis ducentis marcis per quas finem fecit pro servicio suo quod nobis fecisse debuit in excercitu nostro anno regni nostri quadragesimo octavo. Et ideo vobis mandamus quod predictum abbatem de dictis quinquaginta marcis quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium xxxo. die Marcii.
Rex baronibus de scaccario salutem. Sciatis quod abbas Sancti Augustini Cantuar' liberavit in garderoba nostra Petro de Wynton', custodi ejusdem garderobe, die Dominica proxima post festum Annunciacionis Beate Marie anno regni nostri liiijto. triginta et tres libras sex solidos et octo denarios in partem solucionis ducentarum marcarum per quas finem fecit nobiscum pro servicio suo quod nobis fecisse debuit in exercitu nostro anno regni nostri xlviijo. Et ideo vobis mandamus quod ipsum abbatem de predictis triginta et tribus libris, sex solidis, et octo denariis quietum esse faciatis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. M. S. has no.
  • 2. quod demandam repeated.