Close Rolls, November 1268

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1268', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 2-9. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp2-9 [accessed 26 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, November 1268

Pro Roberto de Brus.—Quia rex dominica sua per Angliam ad presens facit talliari, mandatum est vicecomiti Essex' quod, si maneria de Writel et Hatfeld' que sunt in manu Roberti de Brus aliquando fuerint antiqua dominica regis et hucusque talliari consueverint in aliis tallagiis dominicorum regis, tunc predicto Roberto racionabile tallagium suum de tenentibus suis in maneriis predictis habere faciat sicut in aliis tallagiis regis fieri consuevit. Teste rege apud Westmonasterium v. die Novembris.

(fn. 1) De homagio Roberti de Sutton'.—Memorandum quod die Lune proxima ante festum Sancti Leonardi fecit Robertus de Sutton' filius Willelmi de Sutton' homagium regi de terra de Warsop' salva prosecucione regis super presentacione sua facta ante dictum homagium receptum ad ecclesiam de Warsop' que est de advocacione predicti Roberti.

Pro Hugone Peche.—Cum rex dudum concessisset Hugoni Peche quod de omnibus debitis que regi debet ad scaccarium suum redderet regi quandam pecunie summam per annum donec debita predicta essent persoluta, ac idem Hugo terminos illos nondum observaverit occasione turbacionis habite in regno regis, ut rex accepit, rex eidem Hugoni graciam facere volens specialem, concessit ei quod terminos suos recuperet ita quod reddat regi per annum tantum quantum regi inde reddere consuevit. Et mandatum est baronibus de scaccario quod terminos illos ei habere et sic fieri et irrotulari faciant. Teste rege apud Westmonasterium v die Novembris. Per W. de Merton', Robertum Waleraund, Johannem de la Lynde. Ad instanciam Edwardi primogeniti regis.

Pro Alexandro filio Gilberti de Tegula.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Quia accepimus per inquisicionem per vos ad mandatum nostrum factam et nobis sub sigillo scaccarii nostri transmissam quod decidebat Gilberto de Tegula, quondam firmario ville nostre de Windehore, de firma ejusdem ville de redditibus assise, teoloniis et aliis ad firmam predictam spectantibus de ultimo dimidio anno regni nostri xxx. sexto et annis regni nostri xxx. septimo, xxx. octavo, xxx. nono et primo dimidio anno regni nostri xl., scilicet per quatuor annos viginti et una libre et dimidia marca; de quibus Alexander filius et heres (fn. 2) predicti Gilberti oneratur ad scaccarium nostrum pro predicto Gilberto patre suo, ut accepimus; nos nolentes quod prefatus Alexander indebite pregravetur in hac parte vel quod de predictis viginti et una libris et dimidia marca quas predictus Gilbertus pater suus nondum recepit aliquatenus oneretur, vobis mandamus quod predictas viginti et unam libras et dimidiam marcam in arreragiis debitorum que idem Gilbertus nobis debebat de tempore quo fuit firmarius noster de villa predicta allocetis. Teste rege apud Westmonasterium viij die Novembris.

De compoto justiciariorum ad custodiam Judeorum assignatorum audiendo.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Mandamus vobis quod ad certum diem quem duxeritis assignandum audiatis compotum justiciariorum nostrorum ad custodiam Judeorum assignatorum de exitibus ejusdem Judaismi a tempore quo dictis justiciariis custodiam ejusdem Judaismi commisimus custodiendam usque ad festum Sancti Martini anno regni nostri liij°. Et cum compotum predictum vobis reddiderint sicut predictum est nobis significetis qualiter vobis responderunt et in quibus finibus steterit compotus eorundem; mandavimus enim eisdem justiciariis quod ad diem quem eis scire faciatis coram vobis accedant cum rotulis tallagii et aliis compotum suum contingentibus ad compotum suum predictum reddendum in forma predicta. Teste rege ut supra. Per regem et totum consilium.
Et mandatum est prefatis justiciariis quod coram prefatis justiciariis accedant in forma predicta. Per regem et totum consilium.

De ponendo per ballium.—Rogerus filius Johannis le Parmenter, captus et detentus in prisona Dorcestr' pro morte Radulfi Trich' de Hineton Martel unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Dors' quod ponatur per ballium.

De damis vivis datis.—Mandatum est Rogero Clyffyfford (sic), justiciario foreste regis citra Trentam, quod, quia rex intellexit quod parci sui Wynton' sunt destructi de venacione, et rex ei de venacione graciam facere volens, quod in forestis de Wychewod', Bradin et Cett' faciat ei habere triginta feras vivas, videlicet in qualibet predictarum forestarum duos damos et octo damas vivas ad parcos suos inde instaurandos de dono regis nisi eas prius per aliud breve habuerit.

Pro regina et hominibus de Havering'.—Rex concessit karissime consorti sue A. regine Anglie illas xx. m. que nuper per assessores tallagii regis assesse fuerunt super homines manerii regis de Havering' in instanti tallagio regis per totum regnum regis assesso. Et mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario quod eandem reginam, que manerium illud tenet in manu sua ex commissione regis, predictas xx. m. percipere permittant et homines regis predictos de eisdem xx. m. quietos esse faciant. Teste rege apud Windes' xij. die Novembris. Per ipsum regem.

Pro regina.—Mandatum est Stephano de Eddewrth', camerario suo London', quod de melioribus vinis que de recta prisa regis habet in custodia sua vel habiturus est faciat habere latori presentium duo dolia vini ad opus A. consortis Edwardi primogeniti regis pro duobus doliis vini de quibus regi prestitum fecit cum rex nuper esset apud Windes'. Et hoc festinanter faciat. Teste ut supra.

De quodam molendino in parco regis de Windes' prosternendo.—Rex injunxit Hugoni de Dive, constabulario castri regis Windes', quod prosternat quoddam molendinum in parco regis Windes' pro quo solvi consueverunt quadraginta solidi per annum firme maneriorum regis de Cocham et Braye et Windes', et de quibus idem Hugo oneratur ad scaccarium regis racione firme supradicte. Et mandatum est thesaurario et baronibus de scaccario quod predictum Hugonem et ceteros constabularios regis castri predicti de predictis xl. solidis annuis de firma supradicta exonerent et ipsos de cetero quietos esse et sic fieri et irrotulari faciant. Teste rege ut supra. Per ipsum regem.

De roboribus datis.—Mandatum est custodi parci de Havering' quod in foresta (fn. 3) regis de Havering' faciat habere fratribus de Penitencia Jesu Christi tria robora folia non ferentia ad focum suum de dono regis. Teste ut supra.

Pro Dulcia de Aulton'.—Mandatum est Roberto le Estre, captori vinorum regis, quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere Dulcie de Aulton' unum doleum boni vini in recompensacionem unius dolei vini capti ad opus nostrum quando ultimo fuimus ibidem. Testificatum per Willelmum de Faukeham.

Pro Nicholao le Mareschal de Guldeford'.—Mandatum est eidem Roberto quod de vinis suis in custodia sua faciat habere Nicholao le Marischall' de Gildeford' dua dolea vini in recompensacionem duorum doleorum vini captorum ad opus nostrum quando ultimo fuimus ibidem. Testificatum per Johannem de la Lynd'.

Pro Johanne de Abbernun.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod de illis quadraginta et una libris, quatuordecim solidis et duobus denariis in quibus dilectus et fidelis noster Johannes de Abernun' nuper vicecomes Surr' et Sussex' nobis tenetur ad scaccarium predictum de tempore quo fuit vicecomes noster eorundem comitatuum, concessimus ei quod solvat inde nobis unam medietatem ad idem scaccarium in quindena Pasche proximo futura et aliam medietatem in quindena Sancti Michaelis proximo sequente. Et ideo vobis mandamus quod eidem Johanni terminos illos habere et sic fieri et inrotulari faciatis. Teste ut supra.

De maeremio liberando ad operaciones castri Wintonie.— Mandatum est custodi foreste de Porecestr', licet rex inhibuerit ne in forestis aut boscis suis aliquid de viridi vel venacione infra certum tempus caperetur, quod in foresta predicta faciat habere constabulario castri Wintonie decem quercus ad quoddam oriolum inter cameram regine et capellam suam inde faciendum. Teste ut supra.

De ponendo per ballium.—Walterus le Mouner et Hubertus filius ejus, capti et detenti in prisona de Sancto Edmundo pro morte Luce filii Absalonis et Ricardi fratris ejus unde rettati sunt, habent litteras regis vicecomiti Suff' quod ponantur per ballium. Teste rege ut supra.

De fagis datis.—Mandatum est Rogero de Clifford, justiciario foreste citra Trentam, licet rex inhibuerit ne in forestis aut boscis suis aliquid de viridi vel venacione infra certum tempus caperetur, quod in bosco de Bocholt qui est infra forestam de Clarendon' faciat habere priori de Modesfunt' quinque fagos folia non portantes de dono suo. Teste ut supra.

Pro Thoma filio Thome de Moleton'.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod ad instanciam Edwardi primogeniti nostri karissimi perdonavimus dilecto et fideli nostro Thome filio Thome de Molton' quadraginta et septem libras et duodecim denarios qui ab eo exiguntur per summonicionem scaccarii nostri predicti. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Thomam de predictis quadraginta et septem libris et duodecim denariis quietum esse et sic fieri et inrotulari faciatis. Teste rege apud Winton' xxj. die Novembris.

Pro Willelmo le Latymer.—Rex dilecto et fideli suo Johanni de Raygate escaetori suo ultra Trentam salutem. Cum vos ad mandatum nostrum blada et omnia bona et catalla que fuerunt Willelmi le Latimer nuper defuncti racione debitorum in quibus nobis tenebatur ad scaccarium nostrum die quo obiit de tempore quo fuit vicecomes noster Ebor' ceperitis in manum nostram, nos dilecto et fideli nostro Willelmo le Latimer, filio et heredi ipsius Willelmi defuncti, pro bono servicio quod predictus Willelmus pater suus in vita sua et ipse nobis et Edwardo primogenito nostro impenderunt, graciam facere volentes specialem, vobis mandamus quod blada et omnia bona et catalla predicta per sacramentum proborum et legalium hominum appreciari et ea sic appreciata prefato Willelmo executori dicti patris sui per manucapcionem duodecim proborum et legalium hominum de balliva vestra liberetis, ut nobis inde respondeant ad mandatum nostrum. Teste rege apud Winton' xxij. die Novembris.
Consimiles littere diriguntur escaetori citra Trentam. Teste ut supra.

Johannes de Harecurt posuit loco suo Johannem (unfinished).

Pro Johanne de Neubiry et Ada le Marchaunt civibus Wintonie. —Mandatum est Roberto del Estre, captori vinorum regis, quod faciat habere Johanni de Neubury et Ade le Marchaunt, civibus Wintonie, tria dolia vini, videlicet predicto Johanni unum dolium vini et predicto Ade duo dolia vini, pro tribus doliis vini ab eis captis ad opus regis quando ultimo fuit Winton'. Teste rege ut supra.

Pro Alienora consorte Edwardi filii regis.—Mandatum est Ricardo de Ewell' et Johanni de Sutton', emptoribus garderobe regis, quod habere faciant Alienore consorti Edwardi filii regis robam suam de eodem panno quem regina Anglie habet contra instans festum Natalis Domini, et militibus ipsius consortis filii regis robas suas ut militibus prefate regine, et dominabus ipsius consortis filii regis robas suas ut dominabus prefate regine, et cum eisdem pelluris, de dono regis. Teste rege apud Winton' xxv. die Novembris.

De ponendo per ballium.—Rogerus Russel de Rodbaldeston', captus et detentus in prisona de Bruges pro morte Roberti filii Roberti de Holt unde rettatus est, habet litteras vicecomiti Staff' quod ponatur per ballium.

Pro Willelmo de Sancto Omero.—Rex vicecomiti Cantebr' salutem. Cum concesserimus dilecto et fideli nostro Willelmo de Sancto Omero, uni justiciariorum nostrorum ad placita de terris et tenementis datis in certis comitatibus audienda et terminanda, quadraginta libras per annum ad sustentacionem suam quamdiu intenderit placitis predictis, tibi precipimus quod de finibus et amerciamentis faciendis coram prefato Willelmo et sociis suis justiciariis nostris ad hoc assignatis, quorum extractas iidem justiciarii tibi liberabunt, viginti libras sine dilacione levari et ea prefato Willelmo habere facias in partem solucionis predictarum quadraginta librarum de anno presenti. Et hoc non omittas. Et nos eas tibi ad scaccarium faciemus allocari. Teste rege apud Clarendon' xxx. die Novembris anno regni nostri liij°.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norff' quod habere faciat eidem Willelmo viginti libras in perpacacionem predictarum quadraginta librarum.

Pro Roberto le Naper.—Rex baronibus suis de scaccario salutem. Sciatis quod pro diutino servicio quod dilectus serviens noster Robertus le Naper nobis impendit dedimus et concessimus eidem Roberto illos duos denarios diurnos quos Philippus Haket nuper defunctus in vita sua percipere consuevit ad scaccarium nostrum de elemosina nostra constituta, habendos et percipiendos quoad vixerit eodem modo quo prefatus Philippus eos in vita sua percipere consuevit. Et ideo vobis mandamus quod eidem Roberto dictos duos denarios habere et sic fieri et irrotulari faciatis. Teste rege ut supra.

[Schedules.]

Rex justiciariis suis proximo itineraturis in comitatu Glouc' salutem. Sciatis quod Gilbertus de Clare comes Glouc' et Hertford' attornavit coram nobis loco suo Willelmum Tracy et Galfridum de Sores ad lucrandum vel perdendum in loquela que summonita est coram vobis per preceptum nostrum inter ipsum comitem querentem et Edwardum filium nostrum deforciantem de castro et villa Bristoll' cum pertinenciis exceptis Bertona Bristoll' [advoc]acionibus abbacie Sancti Augustini, prioratus Sancti Jacobi et hospitalis Sancti Bartholomei. Et ideo vobis mandamus quod predictos Willelmum et Galfridum, vel alterum ipsorum si ambo interesse non possint, loco ipsius comitis ad hoc [admitta]tis. Teste etc.

Viro venerabili et discreto domino ac amico karissimo magistro J. decano Lond' et preposito Beuarlaci ac illustris regis Anglie cancellario suus semper devotus Thomas de Kynros ipsius domini regis clericus salutem et se totum cum omni honore. Sciatis me recepisse attornatos domine Elizabethe comitisse de Buchan' juxta tenorem littere domini regis super hoc mihi transmisse quam litteram vobis presentibus inclusam transmitto et nomina ipsorum attornatorum in dorso ejusdem littere, et quia eadem comitissa et sui parceonarii summoniti sunt ad diem brevem coram justiciariis itinerantibus, faciatis si placet latorem presentium cito expediri de littera regia que debet dirigi ipsis justiciariis pro dicta comitissa et nomina attornatorum suorum ad recipiendam propartem suam precipiatis bene inrotulari. Valeat prosperitas vestra semper.

H. Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie dilecto clerico suo Thome de Kynros' salutem. Sciatis quod dedimus vobis potestatem recipiendi atornatos quos dilecta nobis Elyzabetha uxor Alexandri Comyn comitis de Boghan filia et una heredum Rogeri de Quency quondam comitis Winton' coram vobis atornare voluerit ad recipiendum nomine ipsius Elyzabethe propartem ipsam contingentem de hereditate predicti comitis Winton' et similiter ad recipiendum atornatos quos predicta Elyzabetha coram vobis atornare voluerit ad lucrandum vel perdendum loco ipsius Elyzabethe in loquela que est coram dilectis et fidelibus nostris Ricardo de Middelton' et sociis suis justiciariis nostris itinerantibus per preceptum nostrum inter Radulfum de Sancto Michaele petentem et Galfridum de Brideport tenentem de manerio de Parva Cerchehil' cum pertinenciis unde idem Galfridus vocavit ad warrantum predictam Elyzabetham et alios coheredes predicti Rogeri de Quincy, ut dicitur. Et ideo vobis mandamus quod atornatos quos predicta Elyzabetha coram vobis ad premissa loco suo atornare voluerit recipiatis et nomina eorundem atornatorum nobis sub sigillo vestro significetis remittentes hoc breve. Teste me ipso apud Winton' xxvj. die Novembris anno regni nostri liij°.
(endorsed) Ranulphus de Strathekan', Michaelis de Strathekan' et Willelmus Cumyn' dictus le Blake recipiuntur attornati ad recipiendum propartem contingentem comitissam de Buchan secundum quod in littera ex parte alia continetur.
Item Walterus Garbaud' et Johannes de Buchan' admittuntur attornati dicte comitisse in loquela que est coram justiciariis itinerantibus secundum tenorem ipsius littere.

H. Dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie vicecomiti Somers' salutem. Monstravit nobis Isabella Pancefot' quod cum nuper tibi detulisset breve nostrum quod vocatur Talem qualem super manerio de Sokke et in eodem brevi nostro contentum esset quod ex parte nostra scire facias Johanni de la Lynde, custodi Bricii filii et heredis Willelmi le Daneys, qui manerium illud detinet occupatum, quod esset coram nobis a die Sancti Michaelis in quindecim dies ubicumque tunc fuissemus in Anglia ad ostendendum si quid obstare deberet propter quod prefata Isabella, que nobis tempore guerre fideliter adhesit, talem seisinam habere non deberet de manerio predicto qualem inde habuit in principio guerre, tu predictum breve ad predictum terminum nobis non misisti, set illud fraudulenter et ad exheredacionem predicte Isabelle et nostri contemptum detinuisti, ut dicitur, tibi precipimus quod, sicut te et omnia bona tua diligis, sis coram nobis a die Sancti Martini in tres septimanas ubicumque tunc fuerimus in Anglia ad respondendum predicte Isabelle de predicta fraude et nobis de contemptu predicto. Et habeas ibi hoc breve. Teste R. de Brywes apud Westmonasterium vj°. die Novembris anno regni nostri l°. tertio.
(endorsed) Breve quod vocatur Talem qualem pro Isabella Pancefot' super Johannem de la Lynde custodem Bricii filii et heredis Willelmi le Deneys de manerio de Sok recepi. Et scire feci eidem Johanni quod esset coram domino rege a die Sancti Michaelis in xv. dies ubicumque tunc fuisset in Anglia. Et breve illud retornavi ad diem in illo brevi contentum secundum tenorem dicti brevis una cum aliis brevibus ad dictum diem ibidem atornatis per nuncium prout solet fieri per totam Angliam a vicecomitibus. Et quid de dicto brevi ad curiam domini regis evenerit ignoro. Et nulla fraus per me facta est de dicto brevi nec per aliquem de meis neque contemptus domino regi.

[m. 12.]

Pro Petro de Winton'.—Rex thesaurario et baronibus suis de scaccario salutem. Quia Petrus de Winton', custos garderobe nostre, nobiscum moram facit in servicio nostro, cujus presencia carere non possumus, per quod Johannem de Sutton' clericum nostrum posuit coram nobis loco suo ad respondendum coram vobis loco ipsius Petri de tempore quo idem Petrus fuerit socius et contrarotularius magistri Henrici de Gandavo quondam custodis garderobe nostre, quem loco ipsius Petri admisimus, vobis mandamus quatinus predictum Johannem cum contrarotulo ipsius Petri loco ipsius Petri ad hoc admittatis. Teste etc.

Footnotes

  • 1. A hand in the margin points to this entry.
  • 2. filius et heres repeated.
  • 3. parco has been deleted and foresta written over it.