Close Rolls, September 1272

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1938.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1272', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 14, 1268-1272, (London, 1938) pp. 569-575. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol14/pp569-575 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1272

Rex Galfrido de Neyvill', justiciario foreste sue ultra Trentam, salutem. Cum dilectus et fidelis noster Willelmus de Leyburn', filius et heres Rogeri de Leyburn', dudum defuncto eodem Rogero, ad nos et consilium nostrum accessisset et nos rogasset ut de balliva foreste nostre de Inglewode, de qua predictus Rogerus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, plenariam seisinam habere faceremus, et nos eandem seisinam eidem Willelmo concessissemus, et vobis pluries mandaverimus quod eidem Willelmo seisinam illam sine dilacione habere faceretis, ita tamen quod, si aliquis versus eum de eadem balliva loqui voluerit, stet inde recto in curia nostra secundum legem et consuetudinem regni nostri; et vos mandata nostra predicta sub dissimulacione parvi pendentes nichil inde facere curaveritis, de quo miramur quam plurimum et movemur; nolentes ipsum Willelmum in prosequendo seisinam predictam taliter in mandatorum nostrorum contemptum indebite fatigari, vobis mandamus, firmiter injungentes, quod eidem Willelmo plenam seisinam de balliva predicta cum omnibus inde perceptis a tempore prioris mandati nostri inde vobis directi sine dilacione habere faciatis secundum tenorem aliorum mandatorum nostrorum predictorum, taliter vos habentes in hac parte quod non oporteat nos super hoc amplius sollicitari pro quo ad vos graviter capere debeamus. Teste rege apud Sanctum Edmundum ij. die Septembris.

Memorandum quod Warinus la Warde venit coram rege die Martis proxima ante festum Nativitatis Beate Marie et petiit terram suam in Haselingfeud' et terram Thome Heved in eadem villa sibi et prefato Thome replegiari, que capte sunt in manum regis propter defaltam quam iidem Warinus et Thomas fecerunt coram justiciariis regis itinerantibus in comitatu Essex' versus Petrum Harding', ut dicitur.

Subscripti habent quietanciam de communi summonicione justiciariorum itinerantium ad placita foreste in comitatu Norhampt'.
Radulphus de Cameys.

Rex justiciariis suis itinerantibus in comitatu Essex' salutem. Cum dilectus et familiaris noster, magister Johannes de Chishull', decanus Sancti Pauli London', occasione more quam idem decanus de precepto nostro nobiscum trahit, hiis diebus nequit personaliter interesse loquelis ipsum decanum et capitulum suum Sancti Pauli London' in itinere vestro in comitatu predicto tangentibus, nos, indempnitati ipsorum, quatenus fieri poterit, prospici cupientes in hac parte, vobis mandamus quod omnes loquelas eosdem decanum et capitulum coram vobis in itinere vestro predicto tangentes ponatis in respectum usque a die Sancti Michaelis in unum mensem ut ipsi extunc prosecucioni et defensioni loquelarum illarum commodius intendere possint facturi et recepturi in eisdem quod secundum legem et consuetudinem regni nostri fuerit faciendum. Teste rege apud Norwicum xxij. die Septembris.

[m. 4d.]

Galfridus atte Lee venit coram rege die Jovis in festo Sancti Michaelis et petiit terram suam in Richefeld' sibi replegiari, que capta fuit in manum regis propter defaltam quam idem Galfridus fecit in curia regis versus Jacobum atte Lee, ut dicitur.

Robertus Barnard venit coram rege die Sabati proxima post festum Sancti Mathei apostoli et petiit terram suam in Magna Hauboys sibi replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam idem Robertus fecit coram justiciariis de banco versus Bartholomeum de Redham, ut dicitur.

Willelmus de Hertwell' venit coram rege die Veneris in crastino Nativitatis Beate Marie et petiit terram Petri filii magistri Petri de Norhamp' eidem Petro replegiari, que capte sunt (sic) in manum regis propter defaltam quam idem Petrus fecit in curia regis versus Robertum de Hildeldon', ut dicitur.

Semannus le Lung venit coram rege die Dominica proxima post Exaltacionem Sancte Crucis et petiit terram Avicie, que fuit uxor Laurencii de Witnesham et Alicie filie ipsius Laurencii in Gippewico eisdem (fn. 1) Avicie et Alicie replegiari, que capta fuit in manum regis propter defaltam quam eedem Alicia et Avicia fecerunt coram justiciariis de banco versus Idam que fuit uxor Galfridi Thurstan, ut dicitur.

Galfridus de Mareys ponit loco suo Rogerum de Thorneye et Henricum le Chaumpiun sub alternacione ad lucrandum etc. que est coram rege per breve regis inter predictum Galfridum et Johannem del Hoke, Johannem de Bradele et Hugonem, episcopum Eliensem et alios in brevi de transgressione eidem Galfrido facta per predictos Johannem, Johannem et Hugonem, ut dicitur.

[m. 3d.]

Rex dilecto et fideli suo Johanni de Oketon' salutem. Cum nuper quampluribus de regno nostro ad Terram Sanctam in subsidium ejusdem de licencia nostra proficiscentibus per litteras nostras de proteccione concesserimus quod usque ad certum tempus sub quibusdam condicionibus sint quieti de omnibus placitis et querelis, exceptis placitis de dote unde nichil habent et assisis nove disseisine et ultime presentacionis, vos capcioni assise mortis antecessoris quam Johannes de Merlay arramiavit coram vobis per breve nostrum versus Johannem de Romundeby de uno messuagio et una carucata terre cum pertinenciis in Dichton' supersederitis, pro eo quod idem Johannes de Romundeby consimiles litteras nostras de proteccione quas ei fieri fecimus coram vobis exhibuit, et nos propter hoc postmodum vobis mandaverimus quod si, salvatis condicionibus in predictis litteris nostris contentis, possetis modis omnibus ad capcionem illius assise sub ea celeritate qua fieri posset procederetis, vos nichilominus tenorem earundem litterarum pretermittentes ad assisam illam capiendam procedere neglexistis in mandati nostri contemptum manifestum, de quo miramur quamplurimum et movemur. Et ideo vobis iterato mandamus, firmiter injungentes, quod si predicte condiciones in predictis litteris nostris contente et coram vobis, ut predictum est, exhibite permittant quod ad capcionem illius assise procedere possitis, tunc assisam ipsam, quam citius poteritis, capiatis. Et ita vos habeatis in hoc mandato nostro exequendo quod non oporteat nos amplius inde sollicitari pro defectu vestri. Teste rege apud Sanctum Edmundum vj. die Septembris.

Nicholaus filius Radulphi de Helmingham venit coram rege die Veneris proxima post festum Sancti Mathei apostoli et petiit terram Rogeri, persone ecclesie de Gresham, in Briston' eidem Rogero replegiari, que capta est in manum propter defaltam quam idem Rogerus fecit coram justiciariis de banco in curia regis versus Radulphum atte Heythe in Briston', ut dicit.

Rex R. Norwicensi episcopo salutem. Intelleximus quod vos nuper civitatem Norwic' ecclesiastico interdicto supposuistis et in omnes victualia in predictam civitatem deferentes excommunicacionis sentenciam promulgari mandastis, de quo quamplurimum admiramur, unde, cum nos et prelati ac ceteri magnates nostri venturi simus ad partes illas die Mercurii jam instanti, ut nostis, nec interdictum aut sentencias hujusmodi in nostra et predictorum magnatum presencia tollerare possemus, vobis mandamus quod statim interdictum hujusmodi sub omni festinacione relaxari faciatis et illud ex causa predicta relaxatum esse denuncietis; sentencias eciam excommunicacionis in deferentes (fn. 2) victualium predictorum quibus illuc accessuri nobiscum cariare non possunt prolatas revocari et relaxari similiter faciatis ad presens. Teste ut supra. Per consilium.

Subscripti habent quietanciam de communi summonicione in comitatu Salop'.
Prior de Roff'. Reginaldus filius Petri.

Subscripti habent quietanciam ad placita foreste in comitatu Norhampt'.
Johannes de Burgo, senior.
Johannes Lovel.
abbas de Burgo Sancti Petri.
Rogerus de Wauton'.
Henricus de Pinkeny.
Willelmus de Ferrar', prior hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia.
abbas de Sancto Edmundo, Willelmus de Monekanis'.
Robertus de Estr'.

Subscripti habent quietanciam de communi summonicione in comitatu Buk'.
abbas de Sancto Albano, prior de Roff'.
R. le Bygot, comes Norff' et marescallus Anglie.
prior Sancte Marie de Suwerk'.
abatissa de Berking' in comitatibus Buk' et Bedef'.
Henricus de Norwico et Willelmus Biset, Walterus de Agmundesham, Henricus de Pinkeny.
R. episcopus Lincolniensis'.
Willelmus de Monte Kanis'.
prior de Merton', Stephanus de Penecestr'.
Hugo Peverel, episcopus Lincolniensis', Johannes de Verdon,' magister Henricus Wade.
Abbas de Sancto Albano habet quietanciam de communi summonicione in comitatu Bed'.
Episcopus Lincolniensis, Almaricus de Sancto Amando.

Subscripti habent quietanciam de communi summonicione in comitatu Essex'.
Galfridus de Picheford'.
R. le Bygot, comes Norff' et marescallus Anglie.
priorissa de la Clerkenwell'.
episcopus Norwicensis.
Petrus de Chavent.
Petrus de Leyham.
Johannes filius Johannis.
Johannes le Bretun.
Adam de Nortoft.
Dyonisia de Monte Canisio.
Rogerus de Stretford'.
Johannes de Batonia.
Johannes de Wiham.
Johannes de Colecestr.
Johannes de Burgo, senior.
abbas de Bello.
Henricus de Norwic'.
Reginaldus filius Petri.
Willelmus le Keu de Hethingham.
Ricardus de Bellehus'.
Willelmus de Swyneford'.
abbas de Lesnes.
Mauricius de Berkeleie,
Willelmus de Monte Kanis'.
prior ecclesie Christi Cantuar'.
Johannes de Verdon'.
Reginaldus de Argentem.

Petrus Maunsel, qui de licencia regis profectus est ad partes transmarinas, attornavit coram rege loco suo Thomam de Brerdik' ad lucrandum vel perdendum in omnibus placitis et querelis pro ipso vel contra ipsum motis vel movendis usque ad festum Pentecostes proximo futurum.

Ricardus de Catston', persona ecclesie Sancti Andree de Northbirlingham, recognovit se debere Roberto de Stotevill', filio Willelmi de Stotevill', sexaginta marcas, unde solvet ei triginta marcas in festo Sancti Edmundi Regis proximo futuro, et residuas triginta marcas in vigilia Natalis Domini proximo sequenti. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Norff'. Teste rege apud Norwicum xx. die Septembris.
Et ad majorem securitatem idem Ricardus invenit plegios subscriptos, scilicet Robertum de Catston', Ricardum de Bavent, Henricum de Boyton', Ricardum le Sauvage, Reginaldum de Wrotham et Willelmum Gar, quorum quilibet concessit et pro prefato Ricardo recognovit quod, nisi prefatus Ricardus de Catston', persona, predictas sexaginta marcas ad terminos predictos solverit, prout idem Ricardus recognovit, quod predicte sexaginta marce leventur de terris et catallis suis in predicto comitatu Norff'.

Robertus Aguillun recognovit se debere Roberto de Castre decem libras solvendas in festo Pasche proximo futuro. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Norff'. Teste rege apud Norwicum xxij. die Septembris.

Johannes Payn venit coram rege die Sabbati proxima ante festum Sancti Michaelis et petiit terram suam in Berton' Abbatis sibi replegiari, que capta est in manum regis propter defaltam quam idem Johannes fecit coram justiciariis de banco versus Katerinam que fuit uxor Ricardi de Somery, ut dicitur. Teste rege apud Norwicum xxiij. die Septembris.

Rex Willelmo de Weylaund' salutem. Quia certis de causis nolumus quod ad capcionem assise mortis antecessoris quam Henricus de la Legh' arramiavit coram vobis versus Johannam filiam Willelmi de (fn. 3) Bures, Johannem de Staven' et Sibillam uxorem ejus et Ricardum de Hastede procedatis, vobis mandamus quod capcioni assise predicte totaliter supersedeatis. Et dicatis parti conquerenti quod veniat in curia nostra coram nobis, et nos alium justiciarium sibi ac hoc assignabimus. Teste ut supra.

Nicholaus filius Margarete le Tanner' recognovit in cancellaria regis (fn. 4) Willelmo de Saham triginta et septem solidos solvendos eidem Willelmo in festo Sancti Hillarii proximo futuro. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Norff'. Teste ut supra.

Philippus de Erleye recognovit se debere Johanni de Somersete xxij. libras, unde solvet duodecim libras in festo Purificacionis Beate Marie duodecim libras, et in festo Pasche proximo sequenti decem libras. Et, nisi fecerit, concessit quod dicta pecunia levetur de terris et catallis suis in comitatu Somers'.

Footnotes

  • 1. eisdem repeated.
  • 2. in deferentes written above the word occasione, which the scribe has omitted to expunge.
  • 3. There is a vertical stroke in the margin against the line beginning with this word.
  • 4. Supply se debere