Close Rolls, September 1232

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, September 1232', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 151-154. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp151-154 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, September 1232

Mandatum est vicecomiti Kancie quod dimittat Radulfo filio Bernardi per plegios terram et catalla sua que cepit in manum regis usque ad diem Sabbati proximam post Nativitatem Beate Marie, ut tunc sit coram rege apud Wengham ad respondendum regi de hiis que contra eum proponet. Teste rege apud Sutton', v. die Septembris.

M. filio Geroldi justiciario Hibernie, salutem. Quia datur nobis intelligi quod aqua de Avenliffin currens apud Dublin' artatur per voluntatem R. de Burgo, quondam justiciarii nostri Hibernie, apud Capellam Isolde aliter quam fieri debet et solet temporibus predecessorum nostrorum regum Anglie; vobis mandamus quod per visum proborum et discretorum hominum de partibus illis, quibus melius constat in quo statu cursus aque illius esse solebat apud Capellam predictam temporibus predictis, aquam predictam currere faciatis, sicut debet et solet, et quod liber ascensus et descensus pateat batellis per partes illas transeuntibus, sicut fieri debet et solet temporibus predictis. Teste apud Roffam, vj. die Septembris.

Mandatum est vicecomiti Kancie quod assisam nove dissaisine quam Henricus de Waltham aramiavit versus Thomam de Bauelingeham et alios de tenemento in Turneham, et assisam nove dissaisine quam Andrina filia Roberti aramiavit versus Johannem de Cund' et alios de tenemento in Poldre, venire faciat coram S. de Segrave et alios quos secum associabit apud Maidestan' tempestive instanti die Martis in festo Exaltationis Sancte Crucis. Teste rege apud Cantuariam, x. die Septembris.

Mandatum est P. de Ryvall', custodi portuum suorum, quod decetero non permittat quod aliquis transfretet in aliquo portuum qui sunt in custodia sua nec applicet, preterquam in portubus Dovr', Sorham et Portesm'; et si contingat quod aliquis alienigena et de partibus transmarinis applicet in aliis portubus quam in tribus predictis, ipsum arestari faciat et custodiri donec dominus rex aliud inde preceperit. Teste rege apud Dovr', x. die Septembris.

Mandatum est W. Carleolensi episcopo quod decetero non permittat quod H. de Burgo habeat aliquem clericum residentem nomine suo ad Magnum Scaccarium vel ad Scaccarium de Recepta. Teste rege apud Cantuariam, xj. die Septembris. Per regem.

Eodem modo scribitur S. de Sedgrave de clerico in Banco non permittendo residere nomine suo.

Mandatum est vicecomiti Kancie quod per totam ballivam suam sine dilatione clamari faciat quod omnes illi de comitatu suo, qui feodum j. militis integrum vel plus de rege tenent in capite et milites non sunt, arma capiant et se milites fieri faciant citra Natale Domini anno etc. xvij.; alioquin ab eo die distringas eos per terras et catalla sua quod id sine dilatione faciant. Teste rege apud Lamh', xvj. die Septembris.

Norwicum.—Henricus abbas de Waltham attornavit Nicholaum filium Rogeri et Clementem filium Sampsonis contra Willelmum Darnel petentem, de j. mesuagio in Norwico.

Bed'.—Ricardus prior de Dunstapl' attornavit fratrem Willelmum canonicum suum contra comitissam Penbroc' tenentem de consuetudinibus etc. in Tudendon', et contra Philippum de Flitte de servicio quod Rogerus de la Such' exigit ab eodem priore de tenemento quod de predicto Philippo tenet in Flitte.

Essex.—Ricardus abbas de Bello attornavit Robertum filium Nicholai contra Godefridum de Dunton' tenentem, de iij. acris bosci in Hoton'.

Buk'.—Roesia de Verdun' attornavit Robertum Painel contra Walterum filium Johannis petentem, de ij. virgatis terre et dimidia cum pertinentiis in la Sere.

Norhamt'.—Magister Hospitalis Sancti Bartholomei Lond' attornavit fratrem Robertum de Lond' contra Robertum filium Radulfi petentem, de consuetudinibus, etc. in Wulaveston'.

Hundredum de Stapel'.—Henricus prior de Merton' attornavit Radulfum de Latton' contra Jacobum de Cheleworth et Matildem uxorem ejus petentes, de una virgata terre in Cheleworth'.

Hugo de Vivon' et Mabilia uxor ejus attornaverunt Thomam de Tiringeham et Thomam camerarium versus Edmundum de Tudeham, Johannem de Baalun et Aldam uxorem ejus in comitatu Sumers' de consuetudinibus et serviciis de tenemento suo in Liminton'.

Mandatur vicecomiti Essex' quod permittat L. Dublinensem archiepiscopum liberum habere accessum ad H. de Burgo causa loquendi cum eo. Teste rege apud Lamh', xxviij. die Septembris.

[m. 3d.]

Mandatum est vicecomiti Essex' quod, sicut se ipsum et omnia sua diligit, non permittat quod episcopus Londoniensis vel alius episcopus ducat H. de Burgo comitem Kancie ulterius quam ad capellam in qua captus fuit, set omnem quam poterit diligentiam apponat ad custodiam faciendam ibidem circa ipsum sicut rex alias ei precepit, nec permittat quod aliquis deferat ei vel vendat vel det cibaria vel victualia aliqua ad sustentationem suam. Teste rege apud Westmonasterium, xxvj. die Septembris.

Bukingham'.—Johannes filius Ricardi petens atornavit loco suo Alexandrum filium Johannis contra Robertum cocum et Matillidem uxorem ejus et Mabiliam sororem ipsius Matillidis tenentes, de dimidia virgata cum pertinentiis in Ysenhamsted'. Teste rege apud Lameh', xxviij. die Septembris.

Devon'.—Andreas de Cardinan petens attornavit Galfridum de Pridias contra Radulfum Ruffum de consuetudinibus etc. in Parva Mobir'.

Villa Oxonie.—Hugo filius Stephani attornavit Willelmum de Mora contra Thomam filium Henrici tenentem, de uno mesuagio in Oxonia.

Eboracum.—Prior Sancte Trinitatis Eboraci attornavit fratrem Rogerum de Eboraco et Willelmum Malesour' contra Petrum de Brus petentem, de iiij. bovatis terre in Ascham.

Eboracum.—Henricus de Sancto Walerico attornavit Johannem de la Dene contra Willelmum filium Nicholai de hoc quod idem Henricus permittat predictum Willelmum habere racionabile estoverium suum in bosco suo de Wichewod'.

Ad Scaccarium.—Abbas Abbendon' attornavit Johannem de Hanred' et Johannem de Apelford contra Petrum filium Hereberti de scutagio de Elevein, quod idem abbas exigit ab eo de tenemento in Lechamsted'.

Oxonia.—Ricardus Suward attornavit Petrum Minecan contra Stephanum filium Henrici de ij. virgatis terre in Meston'.

Heref'.—Abbas Rading' attornavit Hugonem le Porter et Reginaldum Amis contra Willelmum de Bladis petentem, de ij. virgatis terre in Ford'.

Noting'.—Hugo de Nevill' attornavit Walterum de Cavenedish contra Matildem filiam Henrici petentem, de dimidia bovata terre in Arnhal'.

Venerabilibus dominis et patribus in Christo karissimis omnibus episcopis in quorum diocesibus beneficia ecclesiastica habet Rannulfus Brito, salutem et debitam et promptam reverentiam. Sciatis me gratis et voluntate mea spontanea concessisse domino meo H. regi Anglie illustri, quod si forte non observavero terminos quos mihi concedere voluerit de fine mille librarum ei reddendo, quem cum ipso feci pro habenda gracia sua et pro habenda saisina omnium terrarum mearum quas capi fecit in manum suam, exceptis novis essartis factis per me in forestis ipsius domini regis, libere et sine contradictione et reclamatione qualibet compellere me possitis per beneficia mea ecclesiastica, que in diocesibus vestris habeo, ad observationem terminorum predictorum quos ab eodem domino meo perquirere potero, et ad solutionem debiti predicti quantum beneficia mea sufficere poterunt. In cujus etc. Valete in Domino.

Et memorandum quod hanc cartam liberavit N. de Nevill' domino Carleolensi, domini regis thesaurario, custodiendam per manum Johannis Francigene clerici sui.

Rex commisit Bertram de Crioil castrum Dovr' custodiendum a festo Sancti Michaelis, anno etc. xvj.; et concessit ei rex ad custodiam predicti castri exitus portus Dovr,' et theloneum ville Dovr', et omnes custodias pertinentes ad idem castrum. Et preterea concessit ei rex ad Scaccarium suum percipiendas ccc. marcas pro custodia ejusdem castri; ita quod idem Bertram habebit in eodem castro ad custum suum x. milites, v. servientes equites, et v. balistarios equites, et v. balistarios pedites, xx. vigiles, unum janitorem, ij. fabros, unum cementarium, unum custodem vinorum, unum custodem garnisture; et inveniet recluse victualia.