Close Rolls, December 1232

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1232', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 171-177. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp171-177 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1232

Pro priore de Wenlac.—Mandatum est vicecomiti Salopie quod omnia placita comitatus sui tangentia priorem de Wenlac, quem rex misit in servicium suum ad partes transmarinas, ponat in respectum usque ad reditum suum de partibus predictis. Teste rege apud Wenlac, ij. die Decembris.

De castro et manerio subtus Lymam.—Rex castrum suum et manerium subtus Lymam cum omnibus pertinentiis suis commisit Gileberto de Sedgrave, ad custodiendum predictum castrum de exitibus ejusdem manerii et ad se inde sustentandum in servicio regis, donec rex ei alibi providerit. Et mandatum est Petro de Rivall' quod de predictis castro et manerio cum pertinentiis eidem Gileberto plenam saisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Salopiam, iiij. die Decembris. Per ipsum regem. Per Petrum de Rivall'.
Idem habet literas domini regis patentes per eadem verba.

Pro Alvredo de Suligny.—Alvredus de Sulyny fecit regem securum per Robertum Lupum et Normannum de Sulygny, quod habebit recto si neccesse fuerit herenesium suum et res suas, que arestate sunt in villa de Portesm' occasione mortis cujusdam hominis de villa sua, qui obiit ex casu cujusdam candelabri, ut dicitur, et in cujus hospitio hernesium et res ipsius Alvredi tunc inventa fuerunt. Et mandatum est ballivis de Portesm' quod hernesium suum et res suas ea occasione arestata, ei deliberari faciat (sic). Teste rege ut supra.

Pro Thoma de Newerc.—Rex perdonavit Thome de Newerc', clerico, unam marcam de misericordia in quam inciderat coram iiij. militibus justiciariis assignatis ad assisam nove dissaisine capiendam in comitatu Noting'; Hugo filius Sewini et Robertus filius Reyneri, eo quod non habuerunt coram eisdem justiciariis Aliciam et Margaretam filias Milonis le Walur, neptes predicti Thome, quas plegiaverunt. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipso Hugonem et Robertum de predicta marca quietos esse faciant. Teste ut supra.

De fustis datis.—Mandatum est P. de Rivallis quod in foresta de Wauberg' x. fusta, et in foresta de Sappel' alia x. fusta, faciat habere magistro Johanni de Cadamo ad quoddam kaium faciendum ante ecclesiam suam de Wisebech', de dono regis. Teste rege apud Salopiam, v. die Decembris Per ipsum Petrum.

De providentia contra Natale Domini.—Mandatum est vicecomiti Sumers' quod emi faciat ad opus regis in balliva sua contra Natale Domini c. et 1. congruas et unum vel duos vel tres porpesios, si inventi fuerint; et mittat eos usque Glouc' liberandos ibidem ballivis Glouc', qui eos mittent usque Wigorniam una cum aliquo de hominibus ipsius wicecomitis Sumers', per quem regi significet precium predictorum, quod rex ibidem reddi faciet. Teste ut supra.

Et mandatum est ballivis Glouc' quod piscem illum recipiant et mittant usque Wigorniam, et custum etc. faciet rex acquietari. Teste rege ut supra.

Et mandatum est ballivis Coventr', Bannebir', Bristoll', Stratford', Brackel', Oxonie, Heref', Glouc', quod servienti regis ad eos misso ad piscem emendum et ad alias provisiones faciendas ad opus regis contra Natale Domini sint auxiliantes et consulentes, et cariagium ei habere faciant ad ea que emerit carianda usque Wigorniam. Et custum, cum ventum fuerit usque Wigorniam, faciet rex acquietari. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod in foresta de Blakemora faciat habere J. comiti Lincolnie et constabulario Cestrie, x. quercus, de dono regis. Teste rege apud Salopiam, vij. die Decembris. Per ipsum regem.

Pro Willelmo Burdet.—Mandatum est vicecomiti Leic' quod in pleno comitatu suo et per assensum totius comitatus loco Willelmi Burdet, quem rex duxit amovendum, si necesse fuerit alium faciat eligi coronatorem etc.

Pro monialibus de Brewod'.—Rex etc. dilecto sibi P. de Rivall', salutem. Sciatis nos per cartam nostram concessisse priorisse et albis monialibus de Brewod' quod libere et sine impedimento essartare possint et excolere unam acram et dimidiam, ad perticatam nostram, de bosco suo quem habent in Calverton' infra forestam nostram comitatus Noting', et eas fossato et haya claudere, ita quod fere intrare possint et exire, et quod illa acra et dimidia inperpetuum sint quiete de vasto et regardo et visu forestariorum, viridariorum et regardatorum et omnium ministrorum suorum. Et ideo vobis mandamus quod predictas priorissas (sic) et moniales predictam acram et dimidiam de predicto bosco suo essartare permittatis et excolere et quietas esse, sicut predictum est. Teste me ipso apud Salopiam, viij. die Decembris, anno regni nostri xvij.

Pro Galfrido de Overton'.—Mandatum est vicecomiti Salopie quod loco Galfridi de Overton' coronatoris regis in comitatu illo, quem rex duxit amovendum, in pleno comitatu suo et per assensum totius comitatus, alium eligi faciat coronatorem, etc.

[m. 15.]

Mandatum est ballivis Bristoll' quod de vinis, que canonici Heref' emi facient in villa sua ad opus commune sue vel ad opus singulorum ipsorum proprium, ipsos de theloneo quietos esse permittant, accepta securitate ab hiis qui dicta vina ement quod ad opus predicte commune emantur. Vadium etiam eorum quod ceperunt et tenent pro theloneo de vinis que ibi nuper emerunt, eis sine dilatione faciant deliberari. Teste rege apud Heref', xiij. die Decembris. (fn. 1)

Pro Pagano de Chaurces.—Mandatum est P. de Rivall' (fn. 2) quod plenam saisinam habere faciat Pagano de Chaurces de maneriis de Linlegh' et de Wylye cum pertinentiis, que fuerunt in manu Ricardi de Argent'. Faciat etiam habere eidem Pagano de bladis et catallis inventis in eisdem maneriis, ad valentiam bladorum et catallorum que idem Ricardus habuit de bladis et catallis ipsius Pagani inventis in predictis maneriis, quando rex eidem Ricardo predicta maneria commisit. Teste ut supra.

Pro priore de Bermundes'.—Mandatum est P. de Rivall' quod plenam saisinam habere faciat priori de Bermundes' de quadam terra [et] molendino cum pertinentiis in Querendon', que dimiserat ad firmam Petro de Grendon' capellano R. quondam comitis Cestrie et Linc', et quod idem capellanus dimisit predicto comiti, qui ea tenuit usque ad mortem suam; et ideo capta fuerunt in manum regis una cum terris predicti comitis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Cantilup'.—Quia rex accepit per inquisitionem factam per preceptum suum quod Hubertus de Burgo tempore quo castrum de Muntgomery fuit in manu sua, injuste et sine judicio dissaisivit Willelmum de Cantillup' seniorem de feodis viij. militum in comitatu Salopie; mandatum est vicecomiti illi quod eidem Willelmo de predictis feodis sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Heref', xiiij. die Decembris.
Eodem modo scribitur constabulario de Muntgomery.

Pro decano et capitulo Heref'.—Mandatum est ballivis Bristoll' quod de vinis que decanus et canonici Heref' emi facient in villa sua ad opus commune sue vel ad opus proprium singulorum ipsorum, nichil capiant ad villam suam claudendam occasione consuetudinis quam rex eis ad hoc concessit capiendam; et vadia eorum que propter hoc ceperunt et adhuc tenent pro vinis que nuper emi fecerunt ibidem, et similiter denarios quos ab eis propter hoc ceperunt, eis deliberari faciant. Teste ut supra.

De quietantia sectarum comitatus et hundredorum.—Mandatum est vicecomiti Heref' quod quamdiu Hugo de Duddel' et Rogerus le Poher intendent quadragesime episcopi Herefordensis et hominum suorum assidende et colligende per preceptum regis, permittat eos esse quietos de sectis comitatus et hundredorum, nec eos interim ponat in retornis juratarum vel regwardis. Teste ut supra.

Pro comite de Ferrariis.—Mandatum est P. de Rivall' quod sine dilatione plenam saisinam habere faciat W. comiti de Ferrariis de manerio de Naveneby, quod idem comes habere debet in tenantiam, quousque terre, que fuerunt R. comitis Cestrie et Linc', extente fuerint et partite. Teste ut supra.

Pro hominibus de Maworthin et Lugworthin'.—Mandatum est vicecomiti Heref' quod occasione precepti regis alias ei facti, quod habere faceret Waltero de Baskervill' arreragia sua de tempore quo fuit vicecomes Heref', non distringat homines regis de Lugworth' vel Maworthin' ad reddendum ei arreragia que ab eis exigit. Teste ut supra.

Pro episcopo Herefordensi de custodia clericorum.—Rex ad tres clericos salvo custodiendos, qui nuper capti fuerunt apud Leministr', commodavit H. Herefordensi episcopo gaiolam Heref', ita quod in ea sint nomine ipsius episcopi et sub custodia sua donec deliberentur. Et mandatum est vicecomiti Heref' quod ipsos clericos in predictam gaiolam admitti faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Ros, xvj. die Decembris.

De prisone deliberando per plegios.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod Henricum de Marcham et Robertum fratrem ejus et Reginaldum de Catthorp' captos et in prisona regis detentos apud Noting' occasione appelli, quam (sic) Johanna de Lameleg' facit versus eos de roberia et pace regis fracta, per salvos plegios deliberet usque ad adventum justiciariorum in partes illas. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod in foresta de Dene faciat habere Reginaldo capellano de Wilton' ij. quercus ad quendam batellum faciendum ad passagium subtus Wilton', de dono regis. Teste ut supra.

Pro Ricardo Talebot.—Ricardus Talebot, filius et heres Gileberti Talebot, reddidit regi in garderoba sua apud Sanctum Briavellum die Veneris proxima post festum sancte Lucie anno xvij. decem marcas de fine quem idem Gilebertus fecit cum rege ad primam transfretationem suam ne transfretaret cum rege. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictum Ricardum de illis x. marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Sanctum Briavellum, xvj. die Decembris.

Pro comitissa Penbroc'.—Quia rex didicit per inquisitionem factam per preceptum suum, quod custodia terre et heredis Simonis de Chelefeld', unacum maritagio ejusdem heredis, pertinet ad Alienoram comitissam Penbr' occasione terre que fuit comitisse de partito in Neubir', que est in manu ipsius comitisse; mandatum est vicecomiti Kancie quod de tota terra, quam idem Simon tenuit de feodo ipsius comitisse de partito in balliva sua, cum herede predicto sine dilatione plenam saisinam habere faciat. Teste rege apud Sanctum Briavellum, xvij. die Decembris.

De piscando ad opus Regis.—Mandatum est S. de Sedgrave quod piscari faciat in vivario de Kenilleworth' visis literis ad lucios et bremias ad opus regis, et omnes lucios qui ibi capientur salvo custodiri faciat et mitti usque Wigorniam, ita quod ibi sint in instanti vigilia Natalis Domini contra adventum regis, et in pane poni faciat et mitti usque Wigorniam. Teste ut supra.

Pro Jordano de Stodham.—Quia rex accepit per inquisitionem etc. quod v. acre terre cum pertinentiis in Bareworth', que fuerunt Johannis filii Rogeri utlagati pro latrocinio, extiterunt in manum regis per unum annum et unum diem, et quod idem Johannes terram illam tenuit de Jordano de Stodham; mandatum est vicecomiti Hertford' quod de predicta terra ipsi Jordano plenam saisinam habere faciat. Teste ut supra.

De vinis custodiendis.—Mandatum est constabulario Glouc' quod quatuor dolia vini que probi homines Bristoll' domino regi dederunt, recipiat ab eis et salvo custodiat donec aliud inde dominus rex precipiat. Teste rege apud Strigoill', xx. die Decembris, anno etc. xvij.

Pro Thoma de Forgia.—Thomas de Laforge reddidit regi in garderoba apud Sanctum Briavellum per manum vicecomitis Glouc' die Lune in vigilia Sancti Thome apostoli anno etc. xvij., ducentas sagittas de servicio suo regi debito de anno xvj. de tenemento suo quod de rege tenet in Upton'. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Thomam de illis ducentis sagittis quietum esse faciant. Teste rege apud Sanctum Briavellum, xix. die Decembris.

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod in foresta regis de Den' faciat habere capellano ecclesie Sancti Briavelli tres quercus ad operationem ejusdem ecclesie, et Gileberto de Sedgrave unam quercum, et Johanni Wulwin' minitori unam quercum ad maeremium, et Roberto de Wakering' unum bonum robur ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

De obsidibus liberandis.—Mandatum est Johanni Extraneo quod de v. obsidibus qui in custodiam suam traditi sunt occasione deliberationis filii Ignavi Vachan, duos, videlicet Reginaldum filium Resi et Johannem filium Philippi le Bret liberet Trahero filio Hoel,' et ceteros tres obsides patribus suis tradat, videlicet Eustachium Roberto de Witten' patri suo, et Ricardum Hugoni de Fraxino patri suo, et alium Ricardum Henrico de Penebrug' patri suo. Teste rege apud Ledebir', xxiij die Decembris.

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod quod (sic) in foresta de Dene faciat habere priori Parve Malvernie decem quercus ad operationem ecclesie sue, de dono regis. Teste rege apud Wigorniam, xxv. die Decembris.

De tradendo in ballium.—Willelmus de Langedon' detentus in prisona apud Salopiam pro morte Ricardi Furet, unde rettatus est, habet literas directas vicecomiti Salopie quod tradatur in ballium xij. etc. usque ad adventum justiciariorum. Teste rege apud Wigorniam, xxvij die Decembris per regem.

De mulieribus deliberandis.—Mandatum est vicecomiti Wigornie quod Johannam, que fuit uxor Swani de Barkesford' utlagati pro roberia et pace regis fracta, et Margaretam uxorem Elye le Dichare socerum ipsius Swani, qui fugit pro eodem, et Agnetem uxorem Ricardi de Esthal' qui fugit pro eodem, et Hewisiam uxorem Nicholai de Bustoc qui fugit pro eodem; que quidem mulieres capte sunt et detente in prisona regis apud Wigorniam pro malo retto ipsorum virorum suorum, a prisona regis quietas deliberet. Teste rege apud Wigorniam, xxvij. die Decembris.

Pro uxore comitis Cestrie.—Rex bene vult si placet heredibus R. quondam comitis Cestrie et Linc' quod Clementia, que fuit uxor ipsius comitis, teneat manerium de Smytheby quod fuit ipsius comitis, quamdiu regi placuerit. Et mandatum est P. de Rivall' quod ipsam Clementiam dictum manerium tenere permittat, si placet predictis heredibus, sicut predictum est. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat abbati de Persor' xx. quercus in foresta de Fecham, de dono regis, ad reparationem domorum suarum que combuste fuerunt. Teste ut supra. Per G. de Craucumbe.

De robore dato.—Mandatum est P. de Rivall' quod habere faciat recluse de Bretford' unum robur in foresta de Clarendon' ad focum suum, de dono regis. Teste rege apud Theok', xxviij. die Decembris.

De bremiis datis.—Mandatum est eidem quod in vivario regis de Feckeham faciat habere Johanni filio Philippi ducentas bremias ad ponendum in vivario de Flederich' in foresta de Kenefar'. Teste ut supra.

Pro quodam prisone deliberando.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod ex quo vicecomes Staff' per preceptum regis ei significaverit quod Willelmus molendinarius, qui captus est et in prisona regis apud Notingham detentus pro malo retto, invenerit ei salvos plegios de comitatu Staff' de esse coram justiciariis ad primam assisam etc. ad standum inde recto, tunc ipsum Willelmum a predicta prisona faciat deliberari. Teste rege apud Theokebiry, xxx. die Decembris.
Et mandatum est vicecomiti Staff' etc.

De damis datis.—Mandatum est P. de Rivall' quod in foresta de Cliva faciat habere Willelmo de Cantilup' juniori tres damas, de dono regis. Teste rege apud Theok', xxx. die Decembris.

De herieto perdonato.—Rex perdonavit Edithe que fuit uxor Ricardi Caretter heriettum quod ab ea exigitur occasione mortis ipsius viri sui. Et mandatum est ballivo de Bureford' quod eidem Edithe pacem inde habere permittat. Teste ut supra.

Pro Thoma Corbet.—Rex perdonavit Thome Corbet c. solidos qui ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii de prestito facto Roberto Corbet patri ipsius Thome in Hibernia tempore Johannis regis, et unam marcam que ab eo exigitur per eandem summonitionem de prestito eidem Thome facto tempore predicti regis Johannis. Et mandatum est baronibus de scaccario quod ipsum Thomam inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro canonicis de Thorkes'.—Quia rex intellexit per inspectionem cartarum W. quondam Lincolniensi episcopi et predecessorum suorum, quod prior et canonici de Thorkes' sunt in possessione advocationis ecclesie sancti Petri de Thorkes'; mandatum est H. Lincolniensi episcopo quod, non obstante appellatione quam Philippus de Lascell', vicecomes Linc', coram eo fecit nomine regis ne quis admitteretur ad predictam ecclesiam ad presentationem ipsorum prioris et canonicorum, ad presentationem eorundem hac vice idoneam personam ad eandem ecclesiam admittat; salvo tamen regi et heredibus suis jure quod rex protestatur habere in advocatione ejusdem ecclesie. Teste ut supra.

De coronatore.—Mandatum est vicecomiti Wigornie quod in pleno comitatu suo loco Johannis Cumyn, coronatoris in Wigornia, qui languidus est, et loco Walteri Wille, coronatoris in eadem villa, qui mortuus est, per assensum proborum hominum de willa Wigornie eligi faciat duos alios coronatores etc. Teste ut supra.

Rex perdonavit probis hominibus Glouc' demandam ducentarum et quater viginti lampredarum que ab eis exiguntur per summonitionem Scaccarii de tempore Johannis regis. (fn. 3)

Footnotes

  • 1. This entry is cancelled 'quia aliter inferius.'
  • 2. Corrected from 'vicecomiti Essex.'
  • 3. Cancelled 'quia aliter in rotulo finium.'