Close Rolls, March 1234

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1905.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1234', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 2, 1231-1234, (London, 1905) pp. 552-555. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol2/pp552-555 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1234

[m. 28d.]

Rex majori et vicecomitibus Lond' salutem. Bene recolimus quod cum ultimo essemus apud Lond', ad emendationem civitatis nostre Lond' et ad tollendam caritudinem bladi, de communi consilio nostro providimus et statuimus quod a venientibus mercatoribus cum blado venali usque Lond' nullus emeret bladum in solidum reponendum in domibus suis et postea per manum suam carius vendendum, set singuli mercatores per manum suam bladum suum venderent. Verum quia audivimus quod mercatores illuc venientes non habent nisi spatium viij. dierum ad naves suas blado carcatas discarcandas, nec ipsi possent infra terminum predictum bladum (fn. 1) suum vendendo particulari venditione naves suas evacuare, volumus et concedimus quod ipsi mercatores, non obstante constitutione predicta viij. dierum, post terminum illum bladum suum discarcare et in domibus reponere possint, vendendum per manum suam secundum communem venditionem civitatis nostre Lond'. Et ideo vobis mandamus quod ita fieri permittatis et observari faciatis. Teste rege apud Norht', viij. die Marcii.
Post multa verba que rex scripsit justiciario Hibernie de commendatione servicii sui, mandatum est eidem justiciario quod si auxilium quod rex quibusdam villis Hibernie concessit aliquando ad eas claudendas, eis non sufficiat, vel si forte auxilium illud eis denegetur, sicut regi nuntiaverunt, tunc de firmis villarum illarum auxilium competens, prout viderit expedire singulis, eis faciat una cum auxilio quod de suo proprio ad hoc apponent; et similiter fieri faciat de aliis villis regis auxilio urgenti indigentibus, quibus rex auxilium prius non concesserat, et que auxilium consimile a rege quesierunt. Dedit etiam rex in mandatis thesaurario et camerariis Scaccarii Dublin' quod cum neccesse fuerit, et prout ipse viderit expedire, de suo et eorum consilio eidem justiciario habere faciant de thesauro regis ad pacem terre Hibernie conservandam et guerram sustinendam. Teste rege apud Norhampt', ix. die Marcii.
Rex justiciario Hibernie salutem. Datum est nobis intelligi ex parte proborum hominum nostrorum Dublin' quod, cum tempore domini J. regis, patris nostri, allevata esset consuetudo quedam in villa nostra Dublin' de prisa quadam capienda de cervisia ad opus constabularii castri Dublin', quam idem rex, pater noster, postea concessit abbati et canonicis Sancti Thome martiris Dublin' in elemosinam, constabularius noster Dublin' nihilominus jam prisam aliam de cervisia exigit et ipsos ad eam dandam injuste distringit. Et ideo vobis mandamus quod si occasione predicte prise quam predictus abbas (fn. 1) percipit de dono predicti patris nostri, predictus constabularius exigat sive capiat prisam aliam, sicut predictum est, id decetero fieri non permittatis. Teste ut supra.
Mandatum est Ricardo de Burgo quod non omittat quin fiducialiter ad regem veniat in Angliam cum rege locuturus. Cum enim venerit ad regem, nullam ei nec alii justiciam denegabit, set quod cum equitate facere poterit, libenter eis faciet. Teste ut supra.
Mandatum est justiciario Hibernie quod rex non vult quod magna galia Dublin' ad presens recedat de partibus illis, set vult quod ibidem remaneat propter conservationem et tuitionem partium illarum. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Glouc' quod de denariis regis quos vicecomes Notingh' ei liberavit per preceptum regis, liberet Amaurico de Sancto Amando vel ejus certo nuntio secundum quod idem Amauricus ei scire faciet, ad liberationes munitionum castrorum de Monem', de Sancto Briavello, de Albo Monasterio, de Ewyas et de Haya faciendas, sicut rex ei injunxit. Teste rege apud Norht', x. die Marcii. Per P. de Rivall'.
Et mandatum est eidem Amaurico quod Willelmo de Orgeriis, Johanni de Busceb', Elye de Ekinham, Jacobo filio Willelmi, Willelmo Bluet, Ricardo de Alencun, Waltero de Kilvingholm', Ade de Brikesmenill' et Weremundo de Sancto Leodegario habere faciat liberationes suas, sicut aliis militibus de castro de Munem', et eos mittat usque Bristollum ad H. de Trubl' ad eundum cum eo in servicio regis. Rex enim mittit ad ipsum Amauricum W. comitem Albem', Willelmum Bardulf et N. de Lettres cum gente sufficiente ad munitionem de Munem'. Teste ut supra.
Et mandatum est eidem quod de predictis denariis recipiat de eodem vicecomite Glouc', secundum quod neccesse fuerit, ad liberationes predictas faciendas per consilium et testimonium N. de Lettres, quem rex ad hoc intendere una cum eo. Teste ut supra. Per eundem P.
Mandatum est B. de Ver quod de denariis regis quos rex ei mittet, per manum suam fieri faciat liberationes munitionum de Salopia, et de Muntgomery. Teste ut supra.
Mandatum est B. de Ver quod retentis secum Johanne Talebot, Gerardo Talebot, Roberto de Kima, Hereberto de Say et Galfrido de Abrincis, reliquos milites qui diu morati sunt in villa et castro de Salopia, ad partes suas ire permittat, quia rex mittit usque Salopiam comitem Linc', H. Wac, Johannem de Gray cum gente sufficiente ad predictam munitionem. Teste ut supra.
A. Coventrensis et H. Roffensis episcopi, missi ex parte domini Cantuariensis electi et coepiscoporum suorum ad L. principem de Abbefrau et comitem Marescallum, ex parte eorundem electi et episcoporum ceperunt treugas inter regem et dictos principem et comitem, duraturas usque ad festum Sancti Jacobi, anno etc. xviij., si predictas treugas acceptaremus. Et quia ad eorum instantiam treugis ipsis assensum prebuit rex, mandatum est J. de Munem' quod easdem treugas quantum in se est, firmiter et fideliter teneat et teneri faciat. Teste rege apud Bitlesden', xj. die Marcii.
Eodem modo scribitur Radulfo de Thoen', Willelmo filio Warini; constabulariis de Sancto Briavello, Blanchastel, Ewyas, Muntgomery, Haya; vicecomitibus Staff et Salopie, Glouc', Heref'; Baldewino de Ver, A. de Sancto Amando, quod redeant cum Baldewino de Gisnes et garnisionibus de Monem' et de Salopia.
Mandatum est probis hominibus de Kaermerdin quod si contingat constabularium de Kaermerdin pati defectum victualium antequam uberius in victualibus ei fuerit provisum, usque ad terminum duarum. vel trium ebdomadarum de suo ei prestitum faciant, scituri pro certo quod rex eis sufficienter faciet responderi. Teste apud Wudestok', xij. die Marcii.
Mandatum est Amaurico de Sancto Amando et B. de Gisnes quod occasione mandati regis quod eis ultimo fecit de veniendo ad regem cum militibus et servientibus cum eo (fn. 2) existentibus apud Monem', nullo modo inde recedat, et si forte inde recesserit antequam ad eum veniat hoc mandatum regis, in continenti illuc reverti non omittat. Et scire faciat militibus et servientibus qui in partibus marchie sunt in garnisionibus, quod inde non recedant, set ibidem morentur, nulli de marchia aliquod malum facientes, donec rex aliud inde preceperit.
Eodem modo scribitur Baldewino de Ver apud Salopiam.
Willelmo de Boel scribitur quod nullum de garnisione sua recedere permittat, set etc.
Mandatum est vicecomiti Glouc' quod omnes homines de comitatu suo juratos ad arcus et sagittas et hachias, quos venire fecit usque Flexl' ad vigilias faciendas ibidem occasione quorundam servientum de gente comitis R. Marescalli qui ad abbatiam de Flexl' fugerunt, ad partes suas sine inpedimento redire permittat ad terras suas excolendas. Ceteros vero, juratos ad loricas, purpunctos et hauberjunos quos ibidem ad hoc venire fecit, faciat ibidem morari ad vigilias faciendas, ita quod quidam unius patrie et alii patrie successive vigilias illas faciant. Teste rege apud Wudestok', xv. die Marcii. Per episcopum Wintoniensem et justiciarium.
Mandatum est Amaurico de Sancto Amando et Johanni Maunsel quod militibus et servientibus commorantibus in garnisione apud Hayam pacationes suas habere faciant eo modo quo eas prius habere consueverunt, et illis qui equos suos in servicio regis amiserunt, per testimonium constabularii de Haya dampnum equorum suorum reddi faciant. Teste rege apud Wudestok', xviij. die Marcii. Per P. de Rivall'.
Quia datum fuit intelligi domino regi quod Rogerus de Sancta Trinitate homicidium perpetravit in civitate London' et quedam alia contra coronam et dignitatem domini regis attemptavit, precepit dominus rex ipsius corpus arestari, quod quidem domino Londoniensi episcopo litteris suis significavit. Precepit etiam dominus rex quod ex quo ipse episcopus sive officialis suus ipsum exegerit, ipsi vel ejus officiali liberetur ad habendum eum coram ipso rege ad standum recto super hiis que ei imponuntur ad mandatum domini regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxv. die Marcii. Per ipsum regem.

[m.27d.]

Bukingh'.—Prior Sancti Bartholomei London' attornavit Willelmum filium Milonis, concanonicum suum, contra Ricardum de Ydebir' tenentem, de dimidia virgata terre cum pertinentiis in Mentemor'.

Midd'.—Nicholaus de Henred attornavit Willelmum de Tatteshal' contra Robertum le Hunte petentem, de una virgata et sex acris terre in Kensinton'.

Surr'.—Johannes de Paye attornavit Robertum Lenveise contra Ricardum de Bruningfald' deforciantem, de consuetudinibus etc. in Brumleg'.

Balliva Oxonie.—Robertus de Haya attornavit Walterum de Covel' contra Johannem Sewy petentem, de uno mesuagio in Oxonia.

Buk'.—Willelmus Alard et Alienora mater ejus attornaverunt Galfridum de Cliveden' contra Radulfum filium Rogeri petentem, de dimidia virgata et ij. acris terre et dimidia in Burnham.

Footnotes

  • 1. This word is repeated.
  • 2. Sic in MS., the words 'et B. de Gisnes' having been added after the completion of the entry.