Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.
This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.
'Close Rolls, January 1235', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 159-164. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp159-164 [accessed 19 April 2024]
Close Rolls, January 1235
De gaiola Linc' deliberanda.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod quatuor milites, quos Willelmus de Eboraco et socii sui ei significabunt, venire faciat usque Linc' ad gaiolam regis deliberandam ad diem quem similiter ei significabunt, et prisones et eorum attachiamenta coram predictis iiij. militibus predictis die et loco venire faciat. Teste rege apud Guldeford', ij. die Januarii.
Mandatum est ballivis portus Dovr quod permittant transfretare Johannem de Hungercoltr', Baldewinum le Salvag', Willelmum del Enginnerie, Aunselmum Dauchel, Thomam Moik' et Baldewinum de Bovenge cum hominibus, equis et harnesio suo, accepta etc. Teste rege apud Wintoniam, vj. die Januarii. Per ipsum regem, quia fuerunt cum episcopo Wintoniensi.
[m. 20d.]
Surr'.—Gralandus de Wudecot' attornavit Walterum de Wudecot' versus Johannem filium Hervey petentem, de duabus acris terre cum pertinentiis in Streleg'. Teste rege apud Rumes', viij. die Januarii.
Dors'.—Prior de Cristeschirch' attornavit Galfridum le Lung et Johannem de Warham versus Johannem de Henl' petentem, de duabis carucatis terre cum pertinentiis in Bernardesl'.
[m. 20d.]
Wilt'.—Philippus abbas de Rouecestr' attornavit fratrem Henricum de Danebrig' canonicum suum, versus Petrum Bysshop de consuetudinibus et serviciis que idem abbas ab eo exigit de libero tenemento suo, quod de eo tenet in Orgeston'.
Kancia.—Magister Odo de Cyrenton' attornavit Willelmum Gaugy versus Alvredum de Den', petentem, de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Holnygburn'.
Essex'.—Robertus de Beche et Idonea uxor ejus attornaverunt Walterum le Franc versus abbatem de Straford', deforciantem, de consuetudinibus et serviciis que ipsi Robertus et Idonea exigunt de predicto abbate de libero tenemento suo, quod de eis tenet in Hamya. Teste rege apud Westmonasterium, xxij. die Januarii.
Cantuaria.—Prior de Lhedes attornavit Hugonem le Scot versus Isabellam filiam Lefwy, petentem, de uno mesuagio cum pertinentiis in Cantuaria. Teste rege apud Westmonasterium, xxiij. die Januarii.
Rex magistro S. de Langeton', archidiacono Cantuariensi, et abbati
de Sancta Radegunda, salutem. Super sollicitudine et diligentia
laudabili, simul et laboribus sumptuosis, quos circa negotium nostrum
expediendum, quod vobis injunximus, apposuistis, utrique vestrum
copiosas referimus gratiarum actiones, vobis quidem, magister S.
precipuas et speciales, ut pote ei cujus fidelitatem et prudentiam
plurimum commendamus. Sciatis autem quod, congregatis apud
Westmonasterium in octabis sancti Hillarii venerabili patre E.
Cantuariensi archiepiscopo et quibusdam episcopis, comitibus et aliis
fidelibus nostris, post diligentem tractatum habitum cum ipsis
de negotio treugarum inter nos et regem Francie et aliis
agendis nostris, visum fuit eisdem fidelibus nostris quod nullo
modo sine verecundia et opprobrio nostro insulam de Olerone
concedere potuimus comiti March' pro consensu suo adhibendo
ad treugas inter nos ineundas; nec in eo consilium nobis prestare
vel consentire voluerunt. Sic enim, preter verecundiam quam inde
consequeremur ab omnibus quibus factum nostrum innotesceret, minus
teneremur et pro remissis et minus valentibus haberemur, et etiam
pessimum et pernitiosum esset exemplum aliis qui in casu consimili ad
similia petenda per hoc moverentur. Unde, si per ducentas libras
annuas treugis durantibus ad consensum treugarum possit idem comes
induci pro insula predicta, sicut alias locutum fuit, bene placeret tam
nobis quam predictis magnatibus nostris, et ad hoc laborare velitis,
quia priori conditioni consentire non esset honestum vel expediens. Ad
illud quidem quod nobis significastis litteras illas, pervos, abbas, et
magistrum Philippum de Ardern' missas de negotio treugarum
prosequendo inefficaces esse per mortem ejusdem magistri Philippi,
vobis significamus quod consimiles litteras vobis transmittimus sub
nomine vestro, abbas, et magistri W. de Cantilupo; cui scribimus
et supplicamus per litteras nostras, quas similiter vobis mittimus ei
porrigendas, quod subire velit onus negotii memorati. Ad aliud etiam
nobis nuntiatum de litteris apostolicis, quod mentionem non fecerunt
nisi solum de rege et regina Francie et sic non potuerunt monitores
dati a domino papa comitem Marchie vel alium earum auctoritate monere
vel inducere ad consentiendum treugis predictis: sicut consuluistis,
expeditius non superest consilium quam quod per diligentiam et procurationem vestram inducantur monitores predicti ad rescribendum
domino pape qualiter comes predictus per quasdam conditiones huic
negotio se opponit, nec sine ipso volunt predicti rex et regina nec possunt
treugas aliquas inire nobiscum, licet petitioni apostolice libenter in hac
parte adquiescerent si idem comes, quem nec cogere nec offendere volunt,
permitteret. Circa quod vos, magister S., sicut de vobis confidimus, erga
ipsos monitores efficaciter laborare velitis, unacum ipsis per litteras
vestras eidem domino pape processum ejusdem negotii et ejusdem comitis
inpedimentum seriatim intimantes, ut sic nos artaret ad predictam insulam
de Olerone ei concedendam, quod ratione predicta sine gravi dispendio
fame nostre et honoris nostri detrimento aliquatenus facere non possemus.
Ceterum vos rogamus attentius quatinus, quoad poteritis negotio predicto
insistentes, non sit vobis molestum vel morosum in partibus Francie
adhuc pro nobis moram continuare, quousque venerabilem patrem H.
Roffensem episcopum et magistrum H. cancellarium Sancti Pauli,
London', ad vos miserimus, quod auctore Domino facturi sumus citra
festum Sancti Gregorii; et tunc de voluntate nostra et agendis nostris
per eosdem vos plenius certificabimus. Teste rege apud Westmonasterium,
xxvij. die Januarii. Placet quidem nobis quod treuga capiatur in
persona comitis Marchie in forma qua ultima treuga capta fuit.
Rex ballivis suis portus Dovor' salutem. Mandamus vobis, firmiter
injungentes quatinus xij. de melioribus hominibus de villa vestra
venire faciatis coram nobis apud Dovor' die Dominica proxima post
instans festum Purificationis beate Marie, ad loquendum nobiscum de
negociis nostris. Teste rege apud Westmonasterium, xxv. die Januarii.
Eodem modo mandatum est ballivis portus de Heth', Sandwico,
Hasting', de sex mittendis ibidem, Rumenal, Rya, Wincheles', de xviij.
Postea mandatum est baronibus de portubus predictis quod, non
obstante mandato regis predicto, videlicet quod ei occurrerent apud
Dovor' predicta die Dominica, sint ibidem ad dominum regem die
Mercurii sequenti.
Rex ballivis portus Wincheles' salutem. Precipimus vobis quod
in fide qua nobis tenemini, non permittatis navem aliquam vacuam
de portu Wincheles', que jam sit in portu vestro vel que illuc
decetero ventura sit, a portu vestro exire versus partes transmarinas
donec aliud inde preceperimus. Teste rege ut supra.
Eodem modo mandatum est ballivis portus:—
Rumenal,
Dovor',
Sandwici,
Portesm',
Heth',
Gypewici,
Dunewici,
Gernem',
Colecestr',
Sorham,
Portesm',
Errenemuth,
La Pole,
Exonie,
Dertemuth',
Plummuth',
Falemuth',
Bristolli,
Suhampton'.
[m. 20d.]
De perambulatione.—Rex vicecomiti Eboraci salutem. Precipimus tibi quod per sacramentum xij. legalium et discretorum militum de visneto de Cneveton' et de Kyrkeby, per quos rei veritas melius poterit inquiri, fieri facias perambulationem inter terram venerabilis patris R. Dunholmensis episcopi in Cneveton' et terram Thome de Magneby in Kyrkeby, ita quod perambulatio illa fiat per certas metas et divisas, quia tam predictus episcopus quam predictus Thomas posuerunt se in perambulatione illa. Et scire facias justiciariis nostris (fn. 1) itinerantibus in comitatu tuo distincte et aperte sub sigillo tuo et per iiij. milites ex illis qui perambulationi illi interfuerunt, per quas metas et divisas perambulatio illa facta fuerit. Et habeas ibi nomina militum et hoc breve. Teste rege apud Westmonasterium, xxiij. die Januarii.
[m. 19d.]
Sumers'.—Rogerus de Wimbervil' attornavit Walterum de la Grave versus Elyam de Molis, petentem, et (fn. 2) ipsum Rogerum et Eustachiam uxorem ejus, tenentes, de una virgata terre cum pertinentiis in Kynemerdon'. Teste rege apud Westmonasterium, xxiiij. die Januarii.
Essex'.—H. Elyensis episcopus attornavit Nicholaum de Sancto Edmundo et Thomam de Bedeford' versus Johannem de Lidebir' de una carucata terre et xx. acris bosci cum pertinentiis in Hadestok'. Teste rege apud Westmonasterium, xxv. die Januarii.
Norht'.—Walterus de Godarvill' attornavit Ricardum de la Water versus Nicholaum Malemeins tenentem de manerio de Burton'.
Hybernia.—Rex dilecto et fideli suo M. filio Geroldi, justiciario suo Hybernie, salutem. Vestra non ignorare debet discretio quod dignum est, et id volumus, quod terra nostra Anglie et terra nostra Hibernie communes sint adinvicem et quod homines nostri Anglie et Hibernie hinc inde negotiari possint ad commodum et emendationem terrarum predictarum. Et ideo vobis mandamus quod homines de terra Hibernia volentes blada ducere venalia in terram nostram Anglie, vel homines de Bristollo vel alios de Anglia volentes emere blada in Hibernia ducenda in Angliam, in nullo impediatis vel impediri permittatis quin libere et sine impedimento id facere possint. Teste rege apud Westmonasterium, xxv. die Januarii.
Oxonia.—Thomas de Lenn' et Leicia uxor ejus attornaverunt Walterum de Oringt' versus abbatissam de Godestowe in loquela que est in curia domini regis Oxonie inter ipsos Thomam et Leiciam petentes, et predictam abbatissam, tenentem, de uno mesuagio cum pertinentiis in Oxonia.
Kantia.—Willelmus le Provost, Willelmus de la Bruer', Walterus del Frith, Thomas filius Gerardi, Willelmus filius Godman, Willelmus Carpentarius, Johannes Galis, Philippus le Clerc, Gilbertus Belle, Osbertus de Cuttemere, Ricardus le Clerc, Matillis que fuit uxor Milding de Wicham, Robertus Milding, Gervasius filius Johannis, Willelmus Sene, Alexander de Suffeld', Thomas filius Ricardi, Edmundus frater ejus, Ricardus Kebbel, Rogerus filius Margarete, Walkelinus filius Matildis, Johannes Cuttemere, Willelmus Blundus, Willelmus filius Gilberti, Gervasius Pistor, Gervasius Puter', Suman' Paumer, Ricardus Perur, Simon Kacherel, Johannes de Nortwud', Johannes le Lundreis, Willelmus le Secrestein', Thomas filius Derman, Warinus de la Haghe, Edwinus de la Haghe, Godefridus de la Bruer', Thomas filius Gervasii, Gervasius filius Edgari, Johannes filius Walteri, Pentecostes de Nortwud', Galfridus Wautel', Siward de Broc, Siward Scut, Nicholaus de Northwud', Galfridus Syre, Ern' Textor, Beatricia Sledres, Willelmus Meriweder, Godefridus Ruch', et Willelmus frater ejus attornaverunt Gervasium Gest' et Willelmum Gray versus Willelmum de Stanes de consuetudinibus et serviciis que predictus Willelmus de Stanes ab eis et a predictis Gervasio Gest' et Willelmo Gray exigit de libero tenemento suo quod de eo tenent in Wycham.
Pro P. Wintoniensi episcopo.—Mandatum est ballivis portus Dovor' quod permittant P. Wintoniensem episcopum cum hominibus, equis et hernesio suo, exceptis Petro de Rivall' et Willelmo filio et herede Johannis de Braos'. Teste rege apud Westmonasterium, xxviij. die Januarii.
Custodes operis galiarum apud Dunewicum:—Robertus Fresel, Reginaldus Cac.
Nomina juratorum de Dunewico:—Johannes filius Willelmi,
Ricardus filius Alexandri, Robertus filius Roberti, Lucas filius Ricardi.
Custodes operis galliarum apud Sorham de duabus galliis:—Hugo
Baldefardt, Robertus Niger.
Apud Hamt' de una gallia:—Johannes Bulehus', Richardus de
Lond'.
In Thamisia duas gallias apud Newebree.
Apud Dunewicum duas.
In Hibernia sex gallias.
Apud Bristollum duas gallias.
Apud Wincheles' de duabus galliis.
Apud Rumenal de tribus galliis.
Custodes operis earum:—Henricus filius Rag', Robertus Fostr',
Thomas Eilwi, Thomas filius Godefridi.
Nomina juratorum de Winch':—Thomas filius Godefridi Paulin,
Henricus filius Rag', Godefridus filius Alani, Robertus Fostr'.
De Rumenal:—Johannes Barroc, Lucas Grode.
De Ria:—Willelmus Beufiz, Ricardus Wimund.
De Sandwico:—Copin Edmundi, Henricus de Sandwico.
De Dovor':—Henricus de Hudham, Colinus filius Ricardi,
Johannes de Belasise.
[m. 19d.]
Templum. [De s]igillo regis appenso instrumento confecto inter (fn. 3)
Memorandum quod sigillum domini regis appensum est instrumento facto inter Robertum abbatem Sancti Augustini Cantuarie et ejusdem loci conventum ex parte una, et fratres Hospitalis Sancte Marie de Osspring' ex altera, de cantaria habenda in prefato hospitali.