Close Rolls, February 1236

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1236', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 237-246. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp237-246 [accessed 19 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, February 1236

[m. 18.]

De tallagio concesso Rodes de Duffeud'.—Quia rex dominica sua per regnum Anglie fecit talliari, mandatum est vicecomiti Eboraci quod Rodes de Duffeud' rationabile tallagium habere faciat de hominibus suis in soka de Snath, que fuit dominicum regis. Teste rege apud Chauton', primo die Februarii.

Rex. De Philippo de Ascell' constituto justiciario ad Scaccarium Judeorum.—Rex loco Hugonis de Bathonia, quem amovit a custodia Judeorum, substituit Philippum de Ascell', justiciarium suum. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod predicto Hugone a custodia predicta penitus amoto ipsum Philippum ad custodiam predictam una secum socium admittant, recepto autem R' (fn. 1) ab eodem Philippo sacramento quod regi in officio predicto fideliter serviet. Teste rege apud Chauton', ii. die Februarii.

De damis datis Fulconi filio Warini.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere Fulconi filio Warini sex damas in foresta de Braden' et sex damas in foresta de Selewud' ad parcum suum de Alewestan' instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Wintoniam, iij. die Februarii.

Rex. De vinis pro rege.—Mandatum est custodibus vinorum regis Suht' quod visis litteris istis liberent latori presentium quem rex mittat ad eos duo dolia vina de prisa regis, videlicet:—unum dolium de vino albo et aliud de rubeo, ad os regis de vinis regis de vinis regis (fn. 1) que sunt in custodia sua carianda ad regem usque Wintoniam. Teste ut supra.

Pro Willelmo filio Ade.—Rex dilectis et fidelibus suis Roberto de Lexinton' et sociis suis, justiciariis itinerantibus in comitatu Wilt', salutem. Quia vobis intimantibus intelleximus quod Willelmus filius Ade adhuc infra etatem existens non per feloniam set casu fortuito percutiendo Robertum filium Mabille infra etatem similiter existentem ipsum interfecit, et crudele nimis esset et inhumanum de puero tali rigorem justicie exercere, pietatis intuitu perdonavimus predicto Willelmo id quod ad nos pertinet de morte predicti Roberti, volentes quod inde pacem nostram habeat. Et ideo vobis mandamus quod predictum Willelmum a prisona nostra deliberari faciatis. Teste rege apud Wintoniam, iiij. die Februarii.

Pro nuntiis L. regis Francie.—Mandatum est ballivis portus Dovor' quod de nuntiis L. regis Francie, qui nuper venerunt in Angliam pro treugis inter regem et predictum regem Francie assecurandis et jam sunt in revertendo ad partes suas, nichil exigant pro passagio ipsorum vel hominum suorum, quando in Angliam applicuerunt, nec etiam pro passagio eorundem in redeundo versus partes suas, quia rex ipsos vult inde esse quietos. Teste ut supra.

[m. 18.]

Pro Willelmo de Bosco prisone.—Rex constabulario Sancti Briavelli salutem. Scias quod Willelmum de Bosco captum et detentum in prisona nostra apud Sanctum Briavellum pro forisfacto foreste nostre dimisimus dilecto et fideli nostro G. Marescallo, comiti Penbr', usque ad proxima placita foreste nostre per plevinam ipsius comitis. Et ideo tibi precipimus quod predictum Willelmum a prisona nostra deliberes per predictam plevinam, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro Hugone Dispensario.—Rex concessit per cartam suam Hugoni Dispensario quod ipse et heredes sui et homines sui de Hullum, Bergeby et Skipen', in comitatu Eboraci, sint inperpetuum quieti de sectis comitatuum, wapentaccorum, trithingorum et de auxiliis vicecomitis et de visu franci plegii et de murdro, sicut plenius continetur in carta regis, quam predicto Hugoni rex inde fieri fecit. Et mandatum est vicecomiti Eboraci quod cartam predictam in pleno comitatu suo legi et teneri faciat, sicut predictum est. Teste ut supra.

Pro vinis ad opus regis.—Mandatum est majori et vicecomitibus Lond' quod sint in auxilium servienti Johannis de Colemere litteras regis deferenti et efficax consilium ei inpendant ad recipiendum et signandum ad opus regis viginti dolia vini de melioribus vinis que venerunt vel in proximo ventura sunt usque Lond', quousque predictus Johannes qui pro agendis regis illuc ad presens ibi venire non potest illuc venerit. Teste rege apud Wintoniam, v. die Februarii.

De perdonatione fuge.—Rex perdonavit Nicholao filio Alani fugam quam fecit pro morte Rogeri de Lynde, unde rettatus est. Et mandatum est vicecomiti Surr' quod in comitatu suo ipsum Nicholaum decetero nec interrogari nec utlagari faciat. Teste ut supra.

G'. De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill', justiciario foreste, quod faciat habere G. Maresecallo, comiti Penbr', triginta bonas quercus in Dygherleg' ad se hospitandum apud Hamsted', de dono regis. Teste ut supra per G. de Craucumb.'

Pro Rogero de Noting', palefridario regis.—Rex concessit Rogero de Noting', uni palefridariorum suorum, unum denarium singulis diebus de elemosina regis constituta, quem Willelmus balistarius qui mortuus est, ut dicitur, percipere consuevit per manum vicecomitis regis Essex'. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod id ei habere faciant. Teste apud Wintoniam, vij. die Februarii.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Vivon' quod in parco de Brug' faciat habere Hereberto filio Mathei quatuor damas et unum damum ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste rege apud Wintoniam, vij. die Februarii.

Pro Hereberto filio Mathei.—Mandatum est Johanni de Nevill', justiciario foreste, quod in foresta regis de Nerechich' faciat habere Hereberto filio Mathei sex damas et unum damum ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste rege ut supra.

[m. 18.]

Pro priore de Thurgarton'.—Mandatum est vicecomiti Noting' quod non vexet vel vexare permittat priorem de Thurgarton' vel homines suos vel advocatos elemosinarum suarum occasione tenementorum que idem prior de eis tenet, contra libertates quas rex eidem priori concessit per cartam regis quam inde habet. Teste ut supra.

Rex. De operationibus apud Westmonasterium.—Mandatum est H. de Patheshull', thesaurario domini regis, quod borduram a tergo sedis regis in capella Sancti Stephani apud Westmonasterium et borduram a tergo sedis regine ex alia parte ejusdem capelle internis et externis depingi faciat de viridi colore; juxta sedem ipsius regine depingi faciat quandam crucem cum Maria et Johanne ex opposito crucis regis que juxta sedem regis depicta est. Teste ut supra.

[m. 17.]

De perdonatione.—Rex perdonavit Radulfo filio Bernardi quinque marcas ad quas amerciatus fuit coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Sumers'. Et mandatum est vicecomiti Sumers' quod [de] predictis quinque marcis ipsum Radulfum quietum esse permittat. Teste rege apud Wintoniam, viij. die Februarii.

Pro Ada, salsario domini regis.—Rex dedit Ade, salsario regis, domos cum pertinentiis in Winctonia que fuerunt Abrahe Pinch', Judei, qui nuper suspensus fuit pro felonia, habendas et tenendas eidem Ade et heredibus suis de rege et heredibus suis, salvis servitiis dominorum feodi. Et mandatum est vicecomiti Suht' quod eidem Ade de predictis domibus cum pertinentiis plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Wintoniam, ix. die Februarii.

Pro Fulcone de Montgumery.—Rex vicecomiti Cantebrigie salutem. Satis recolimus sepius tibi precepisse quod per sacramentum liberorum et legalium hominum de honore comitis Britannie de Bassingburn' et aliorum forinsecorum diligenter inquireres si dimidia hida terre cum pertinentiis pertinens esset ad feodum de Mordon' quod Willelmus Cocus tenuit in eadem villa, vel ad feodum quod Warinus de Bassingburn' aliquando tenuit in Bassingburn' et Mordon' de honore comitis Britannie, et per quanquilibet inquisitionem nobis dedisti intelligi quod quedam dimidia hida terre in Bassingburn' pertinens fuit ad feodum predicti Willelmi Coci de Mordon' set non designasti in inquisitionibus que vel qualis esset illa dimidia hida terre. Et ideo tibi precipimus quod per sacramentum liberorum et legalium hominum de predicto honore de Bassingburn' et aliorum forinsecorum partiri facias per sortem omnes dimidias hidas terre de predictis feodis que fuerunt ipsius Warini, et cum partite fuerint tunc illam dimidiam hidam que per sortem acciderit assignari facias feodo quod fuit ipsius Willelmi in Mordon' et certas bundas apponi, et cum assignata fuerit, tunc illam in manum nostram capias et salvo custodias, donec aliud inde tibi preceperimus. Teste ut supra.

[m. 17.]

Judei. De extenta facienda pro Hugone Bissop'.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod terram Hugonis Bissop' de Wincheles' extendi faciant per sacramentum proborum et legalium hominum et de debitis que debet Sampsoni filio Aaron, Judeo London', rationabiles terminos ei habere faciant secundum valorem terre sue et quantitatem predicti debiti. Teste rege apud Assel', x. die Februarii.

Rex. De cupis datis.—Mandatum est Johanni de Gatesden' quod de cupis quas habet in custodia sua liberet Neudrado de la Ramade unam cupam, et Petro de Didon' unam cupam, et Willelmo Gumbaud unam cupam, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Bartholomeo de Crek'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod, si Bartholomeus de Crek satisfecerit ad Scaccarium regis de summa pecunie et de aliis propter que manerium suum de Cambes captum fuit in manum regis, quod justum fuerit eidem Bartholomeo fieri faciant. Teste rege apud Clarendon', xi. die Februarii.

De manerio de Ormesby talliando.—Quia rex dominica sua per Angliam fecit talliari, mandatum est vicecomiti Norf' quod de manerio de Ormesby, quod fuit dominicum predecessorum regis, regum Anglie, et quod Galfridus filius Johannis tenet de rege ad feodi firmam, eidem Galfrido rationabile tallagium habere faciat. Teste ut supra.

Rex. De coronatoribus eligendis.—Mandatum est vicecomiti Leic' quod in pleno comitatu suo et per assensum totius comitatus sui eligi faciat de fidelioribus ei discretioribus militibus ejusdem comitatus loco Willelmi de Odiston' et Johannis de Gimpton', coronatorum regis predicti comitatus, qui minus sufficientes sunt, duos coronatores qui prestito sacramento, sicut fieri solet, extunc faciant et conservent ea que ad coronam regis pertinent in eodem comitatu; et tales eos ad hoc eligi faciat qui ad hoc melius sciant et velint intendere, et nomina eorum regi scire faciat. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod in foresta de Blakemor' faciat habere priori de Monte Acuto viginti quercus ad fabricam ecclesie sue, de dono regis. Teste ut supra.
[Cancelled] Quia aliter in anno sequenti.

De damis datis.—Mandatum est Hugoni de Vivon' quod faciat habere Roberto de Muscegros decem damas in parco de Brug' Wauter ad quendam parcum suum instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

[m. 17.]

Pro Godefrido de Craucumb'.—Rex concessit Godefrido de Craucumb' per cartam suam quod mercatum quod singulis septimanis teneri consuevit apud manerium suum de Bere per diem Lune teneatur decetero ibidem per diem Mercurii, nisi mercatum illud fuerit ad nocumentum vicinorum mercatorum. Et mandatum est vicecomiti Sumers' quod predictum mercatum clamari faciat et teneri, sicut predictum est. Teste rege apud Clarendon', xij die Februarii.

De pardonatione.—Rex perdonavit Baldewino de Ver octo marcas que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii regis de prestito Wallie. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod de predictis octo marcis predictum Baldewinum quietum esse faciant. Teste rege apud Clarendon', xiij. die Februarii.

Rex perdonavit Thome Daniel qui habet in uxorem Isoldam de Kidereministr' que fuit cum imperatrice, sorore regis, quadraginta solidos per quos finem fecit cum rege pro misericodia sua in quam incidit coram justiciariis regis itinerantibus apud Wilton' pro licentia concordandi. Et mandatum est predictis justiciariis quod predictum Thomam de predictis xl. solidis quietum esse faciant. Teste ut supra.

De robore dato.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod faciat habere recluse de Bretford' unum robur ad focum suum in foresta predicta, de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi foreste de Gillingham quod faciat habere Roberto de Mucegros duas bonas quercus in balliva sua ad faciendum duas gutteras in quodam vivario suo, de dono regis. Teste rege apud Luttegareshal', xv. die Februarii.

De quercubus prosternendis ad opus regis.—Mandatum est custodi foreste de Clarendon' quod prosterni faciat viginti et septem fusta in foresta predicta et viginti fusta in foresta regis de Milcet ad operationes regis apud Clarendon' faciendas; et fusta illa habere faciat custodibus predictarum operationum. Teste rege ut supra.

Pro Henrico de Trublevill'.—Mandatum est constabulario de Porecestr' quod in foresta de Porecestr' faciat habere Henrico de Trublevill', senescallo Wasconie, quadraginta quercus ad maeremium inde faciendum et ducendum usque in Insulas, de dono regis. Teste ut supra.
Rex commisit Henrico de Trublevill' domos regis de Portesm' custodiendas quamdiu regi placuerit. Et mandatum est ballivis de Portesm' quod eidem Henrico de domibus predictis plenam sesinam habere faciant. Teste ut supra.

Pro Hugone Paynel.—Rex concessit Hugoni Painel quod in hac quadragesima currat ad vulpes in warenna de Corf'. Et mandatum est constabulario de Corf' quod ipsum Hugonem ad hoc ibidem currere permittat. Teste rege apud Merleberg', xvi. die Februarii.

Rex. Pro operationibus apud Wintoniam.—Mandatum est vicecomiti Suht' quod operariis aule Wintonie, de quibus operationibus penes se habet litteras regis de allocatione, sine dilatione et difficultate reddat arreragia que eis debentur de stipendiis suis, [et] fieri faciat operationes in castro regis Wintonie secundum quod Magister Elyas de Derh', cui rex voluntatem suam plenius exposuit, ei dixerit. Teste rege apud Clarendon', xiiij. die Februarii.

Pro quibusdam Judeis.—Rex justiciariis suis ad custodiam Judeorum assignatis salutem. Sciatis quod ducentas et viginti libras quas Hugo de Gurnay debuit Aaron filio Abrahe, Mosse filio Isaac, David de Oxonia, Benedicto Cresspin et Jacobo, fratri ejus, Judeis, perdonavimus eidem Hugoni usque ad quatuor viginti et quinque marcas, que sunt sors predicti; et volumus quod tota perdonatio predicta predictis Judeis allocetur in debitis suis que nobis debent. Et ideo vobis mandamus quod, vocatis coram vobis Judeis predictis et inquisito diligenter per scripta et tallias quantum predictus Hugo singulis predictis Judeis debebat de toto predicto debito ducentarum et viginti librarum perdonationem predictam usque ad quaterviginti et quinque marcas secundum portionem suam ipsos contingentem in debitis que nobis debent eis allocari faciatis. Teste ut supra.

Pro episcopo et priore et monachis Elyensibus.—Rex baronibus suis de Scaccario salutem. Mandamus vobis quod allocari faciatis venerabili patri H. Elyensis episcopo, et priori et monachis Elyensibus amerciamenta hominum suorum infra hundreda sua et extra, similiter et catalla fugitivorum et suspensorum de predictis hundredis secundum tenorem cartarum suarum quas predicti episcopus, prior et monachi habent a nobis et predecessoribus nostris regibus Anglie; et sicut predicta amerciamenta et catalla fugitivorum et suspensorum alias consueverunt eis allocari ad Scaccarium nostrum per libertatem predictarum cartarum. Teste ut supra.

Pro Nicholas de Oxehay.—Mandatum est constabulario Bristollie quod permittat Nicholao de Oxehay vendere centum solidatos bosci in bosco suo de Button', qui est in haya regis de Gingeswud', ita quod vastum in bosco illo non fiat. Teste rege apud Merleberg', xviij. die Februarii.

Pro W. Exoniensi episcopo.—Mandatum est vicecomiti Sussex' quod non permittat quod Hamo de Crevequoer, occasione mortis heredis Willelmi de Abbrincis qui fuit in custodia W. Exoniensis episcopi, manum mittat ad catalla que idem episcopus habet in terris que fuerunt predicti Willelmi vel ad blada que idem episcopus seminari fecit in eisdem terris; que quidem catalla et blada eidem episcopo concessimus habenda occasione custodie predicte non obstante morte predicti heredis. Et si forte idem Hamo inde molestiam vel dampnum intulit contra prohibitionem regis eidem Hamoni inde factam ipse sine dilatione id faciat emendari, ne pro defectu sui ad regem clamor inde pervenire debeat. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomitibus Kancie, Berk', Bedef', Hertford'.

[m. 17.]

Et mandatum est eidem Hamoni quod ad catalla, blada et alia que pradictus episcopus habuit in terre predicta, manum non mittat etc. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill', justiciario foreste, quod in bosco regis de Kingeswud' faciat habere Magistro Thome de Wymundh', clerico H. de Patheshull', thesaurarii regis, tres quercus ad maeremium, de dono regis. Teste rege apud Merleberg', xix. die Februarii.

De fustis datis.—Mandatum est eidem Johanni quod, si fratres predicatores Eboraci nondum habuerint viginti fusta que rex eis dedit in foresta de Gautr' per breve regis inde directum custodi ejusdem foreste, tunc predicta viginti fusta eis sine dilatione faciat habere ad domos suas apud Eboracum reparandas. Teste rege ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est eidem Johanni quod in foresta de Chipeham faciat habere Ele, comitisse Sarrisburie, duo robora ad quendam rogum faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Alexandro de Mares.—Mandatum est vicecomiti Kancie quod si Alexander de Mares invenerit ei securos et salvos plegios de stando recto si quis versus eum loqui voluerit de pace regis fracta, unde rettatus fuit coram Martino de Patheshull' et sociis suis, justiciariis regis tunc itinerantibus in comitatu predicto, tunc ei pacem inde habere permittat. Teste ut supra.

Rex. De Aaron de Eboraco residente ad Scaccarium.—Rex assignavit Aaron de Eboraco, Judeum, ad residendum ad Scaccarium regis Judeorum ad negotia regis una cum justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis ibidem facienda. Et mandatum est predictis justiciariis quod ipsum Aaron ad hoc admittant et negotia regis ad honorem et comodum (sic) regis de consilio suo faciant. Teste ut supra.

De fustis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill', justiciario foreste, quod in foresta de Savernac faciat habere magistro Hospitalis Sancti Johannis de Merleberg' decem fusta ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Johanne de Eslinton'.—Rex vicecomiti Norhumbr' salutem. Quia inquisitio quam fecisti per preceptum nostrum de terra et herede Alyne de Wyhttingham' insufficiens fuit, eo quod in ea non continebatur quod Johannes de Eslint', de quo nobis significasti quod erat propinquior heres prefate Alyne, esset filius prefate Aline de viro suo desponsato, sicut se facit; ideo tibi precipimus quod, revocatis in presentia tua legalibus hominibus per quod facta fuit prior inquisitio, si tibi constiterit per eosdem quod predictus Johannes filius sit prefate Aline, sicut predictum est, tunc de tota terra que fuit ipsius Aline in balliva tua de qua fuit seisita ut de feodo die qua obiit, ipsi Johanni plenam seisinam habere facias. Et hoc nobis sub sigillo tuo et sigillis predictorum significes. Teste ut supra.

[m. 16.]

Pro Magistro Waltero de Lench'.—Rex intuitu Dei concessit etc. Magistro Waltero de Lench' capellas regis de Divisis. Et mandatum est constabulario castri de Divisis quod in corporalem possessionem predictarum capellarum ipsum inducat. Teste rege apud Farendon', xx. die Februarii.

De gaiola regis Oxonie.—Mandatum est Johanni de Nevill', justiciario foreste, quod in bosco de Shotovr' faciat habere vicecomiti Oxonie viginti quercus ad operationem gaiole in castro regis Oxonie. Teste rege apud Oxoniam, xxij. die Februarii.

Pro Roberto Prest'.—Rex perdonavit Roberto Prest' transgressionem quam fecit in foresta regis de Pauncehal' capiendo in ea unum founum. Et mandatum est Johanni de Nevill', justiciario foreste, quod predictum Robertum, captum et detentum in prisona regis occasione predicta, ab eadem prisona deliberet et libere quo voluerit quietum abire permittat. Teste rege ut supra.

Pro Ricardo Suward et uxore ejus.—Mandatum est Johanni de Nevill', justiciario foreste, quod capere permittat Ricardum Suward' et Philippam, uxorem ejus, rationabile estoverium suum in boscis suis de Stowud' et Sohovr', sicut ipsi et autecessores predicte Philippe hactenus capere consueverunt. Teste rege ut supra.

De perdonatione pro Gilberto Bass'.—Rex perdonavit Gilberto Basset quinque marcas per quas finem fecit coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Suht' pro licentia concordandi cum Willelmo de Ponte de Arch' et que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod de predictis quinque marcis ipsum Gilbertum quietum esse faciant. Teste rege apud Wudest,' xxiij. die Februarii.

De perdonatione transgressionis foreste.—Rex perdonavit Ricardo de Thuncel et Willelmo et Stephano, filiis suis, transgressionem quam fecisse dicuntur in foresta regis. Et mandatum est Johanni de Nevill,' justiciario foreste, quod predictos Ricardum, Willelmum et Stephanum, captos et in prisona regis detentos occasione predicta, a predicta prisona deliberet et quietum (sic) quo voluerint abire permittant. Teste rege apud Wudest', xxv. die Februarii.

Pro Willelmo filio Willelmi.—Mandatum est vicecomiti Lanc' quod, si Willelmus filius Willelmi nondum utlagatus sit in comitatu suo pro morte Roberti le Tallur unde appellatus est et debet utlagari ad proximum comitatum suum, tunc utlagationem illam ponat in respectum usque ad alium comitatum suum. Teste ut supra.

[m. 16.]

Pro E. comitissa Sarrisburie.—Mandatum est Johanni de Plesset' quod de fustis que rex dedit E. comitisse Sarrisburie, in foresta de Chipeh' permittat ipsam quod rogum quendam fieri faciat in eadem foresta de licentia regis. Teste ut supra.

Pro abbate et monachis Westmonasterii.—Rex vicecomiti Essex' salutem. Cum per cartam nostram concesserimus abbati et monachis Westmonasterii quod habeant catalla fugitivorum et dampnatorum de feodis suis et quod se in seisinam ponere possint de feodo suo quod tenentes eorum forisfecerint, sicut plenius continetur in carta nostra quam eis inde fieri fecimus; tibi precipimus quod de catallis que fuerunt Ricardi de Orkel' et Ade filii Decani nuper dampnatorum, ut dicitur, et qui tenuerunt de predictis abbate et monachis, eis plenam seisinam habere facias, permittens eos sine difficultate ponere se in seisinam feodi sui quod de ipsis abbate et monachis predicti dampnati tenuerunt, et in hiis et in aliis contra libertates quas habent per cartam nostram nullatenus eos vexare presumas, set libertates et quietancias in carta nostra plenius contentas secundum tenorem carte nostre eis teneri facias. Teste rege apud Wudest', xxvj. die Februarii.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' etc. quod habere faciat abbati et monachis de Thama xxx. robora in foresta de Brehull' ad quendam rogum faciendum ad fabricam cancelli sui de Thama quod prostratum est, de dono regis. Teste rege apud Wodestok', xxvij. die Februarii.

Pro Roberto de Pavely.—Mandatum est vicecomiti Suff' quod de quarta parte feodi unius militis quam Ricardus de Luvetot tenuit de feodo de Brokes' et de novem solidatis redditus quas percepit per annum de militari feodo Willelmi de Ambely et de novem solidatis redditus quas recepit per annum de feodo militari in Burstall', sicut rex accepit per inquisitionem inde factam per preceptum regis, plenam seisinam habere faciat Roberto de Pavely, cui rex dedit custodiam terre et heredis predicti Ricardi. Teste ut supra.

De operationibus apud Westmonasterium.—Mandatum est Odoni aurifabro quod reparari faciat kayum regis apud Westmonasterium quod nuper confractum est per inundationem aquarum; faciat etiam fieri oriolum quod est inter novam cameram regis et receptam versus Tamisiam, sicut rex ei precepit, cum esset apud Lond'. Mandatum est thesaurario regis quod denarios ei habere faciat ad opus illud faciendum. Teste rege ut supra.

Mandatum est Hugoni de Patheshull' quod custodibus operationum regis Westmonasterii denarios habere faciat ad operationes predictas. Et in adventu regis ad partes London', cum sciverit summam denariorum, breve quod 'liberate' vocatur ei inde habere faciet. Teste ut supra.

[m. 16.]

Pro Michaele filio Nicholai.—Mandatum est Ricardo de Wrotham quod maeremium quod Michael filius Nicholai perquirere poterit in balliva sua ad se hospitandum apud Norton' et Sidelberg' illud eum libere et sine impedimento chiminachii cariare permittat. Teste ut supra.

Pro priore Sancte Fretswide Oxonie.—Quia protestatum est coram rege per Christianos et per Judeos quod de viginti et una marcis quas Copinus Judeus Oxonie deposuit in prioratu Sancte Fretheswide, Oxonie, solute sunt dicto Copino viginti marce per priorem ejusdem domus; mandatum est vicecomiti Oxonie quod, cum satisfactum fuerit heredi predicti Copini de una marca residua per predictum priorem, cartam predicti prioris que residet penes predictos ipsius Copini eidem priori sine dilatione reddi faciat. Teste rege ut supra.

Footnotes

  • 1. Sic in MS.