Close Rolls, March 1237

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1908.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, March 1237', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 3, 1234-1237, (London, 1908) pp. 420-428. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol3/pp420-428 [accessed 16 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, March 1237

Pro Gerardo de Sancto Medardo et aliis tradendis in ballium.— Mandatum est vicecomiti Norht', quia rex accepit per inquisitionem quam fieri fecit quod Muriell' de Sybberton appellat Gerardum de Sancto Medardo, Galfridum filium ejus, Robertum Longum, Walterum de Stacheden et Gilbertum Marescallum, captos et detentos in prisona regis de Norht', de morte Alicie de Sybberton, matris sue, odio et athia et non eo quod inde culpabiles sint, quod si quilibet eorum invenerit ei xij. liberos et legales homines de comitatu suo qui eos manucapiant etc., tunc quemlibet illorum illis xij. tradat etc. Teste rege apud Cantuariam, primo die Marcii.

Pro Hugone de Vivon'.—Mandatum est ballivis portus Dovor' quod permittant Hugonem de Vivon' transfretare in portu suo sine impedimento cum hominibus, equis et harnesio suo, accepta ab eo debita et sufficienti securitate. Teste rege ut supra.

De vinis regis.—Mandatum est ballivis de Sandwico quod de iiij. doliis vini que Willelmus de Haverhull' arestavit in villa sua liberent Willelmo Chubbe servienti regis unum dolium ad opus regis. Teste rege ut supra.

De lampredis mittendis regi.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod quia omnes pisces a lampredis videntur domino regi et regine, uxori ejus, insipidi, quod quotquot lampredas poterit perquirere in ballia sua, sive de empto sive aliunde, perquirat ponendas in pane et galathia, et eas per Johannem de Sandon', cocum regis, quem rex ad ipsum mittit, regi mittat dum rex fuerit ita remotus a partibus illis; et cum appropinquaverit ad partes illas eas recentes ei mittat. Et custum quod ad hoc posuerit faciet rex ei reddi cum in partes illas venerit. Teste rege apud Cantuariam, iiij. die Marcii.

Pro Johanne Duraunt.—Rex Willelmo de Haverhull', salutem Monstravit nobis Johannes Duraunt quod desicut unum dolium de vinis suis cum quibus applicuit in Anglia arrestatum est apud Suht' ratione prise nostre, vos unum dolium de eisdem vinis similiter nomine prise nostre apud Sandwicum arrestari fecistis. Et ideo vobis mandamus quod, si ita est, dolium illud quod apud Sandwicum arestatum est eidem Johanni deliberari faciatis. Teste rege apud Cantuariam, v. die Marcii.

De coronatore eligendo loco illius qui mortuus est.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod in pleno comitatu suo et per assensum totius comitatus, loco Petri de Grimeston', quondam coronatoris regis in eodem comitatu qui mortuus est, eligi faciat alium coronatorem de eisdem partibus de quibus fuit predictus Petrus, qui, prestito sacramento sicut debet et solet, ex tunc faciat et conservet una cum aliis coronatoribus regis ejusdem comitatus ea que ad officium illud pertinent in eodem comitatu. Et talem eum eligi faciat qui ad hoc possit et velit diligenter intendere. Teste rege ut supra.

[m. 16.]

Pro hominibus de Basingestok'.—Mandatum est vicecomiti Suht' quod homines regis de Basingestok' monstraverunt regi quod, cum Willelmus de Hanyton' et Ricardus Cockel et Willelmus de Watteford' mutuo accepissent a Josseo presbytero, quondam Judeo Lond', xx. libras nomine predictorum hominum regis de Basingestok' sine assensu et voluntate ipsorum, ut dicunt, vicecomes occasione predicti debiti plenam seisinam Isaac filio predicti Judei habere fecit, quod ipsos homines de predicto debito pacem habere permittat usque a die Pasche in xv. dies, et quod summonet per bonos summonitores predictum W. de Hanyton' et Ricardum Cockel et Henricum de Watteford, filium et heredem predicti Willelmi de Watteford, quod tunc sint coram justiciariis regis apud Westmonasterium ostensuri quare acceperunt predictum mutuum sub nomine predictorum hominum regis sine eorum assensu; et quod interim distringat ipsos ad respondendum predicto Judeo de predicto debito, ita quod unusquisque eorum respondeat pro portione sua. Teste rege ut supra.

De prisonibus in castro Roffe custodiendis.—Mandatum est constabulario Roffe quod prisones quos vicecomes regis Kancie ei liberabit ab ipso recipiat et ipsos in prisona regis de Roffa salvo custodiri faciat. Teste rege ut supra.

De carta libertatum legenda in pleno comitatu Linc'.—Mandatum est vicecomiti Line' quod cartam regis quam fieri fecit archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, militibus et omnibus aliis de regno regis de libertatibus et quietanciis eis concessis per aliam cartam regis eis factam dum infra etatem fuit in pleno comitatu suo legi faciat et teneri. Teste rege ut supra.

De rettatis pro morte hominis tradendis in ballium.—Quia rex accepit per inquisitionem quam fieri fecit quod Adam Algar et Milo mercator de Awelton', capti et detenti in prisona regis pro morte Roberti Blachod, rettati sunt de morte illa odio et athia et non eo quod etc.; mandatum est vicecomiti Suhampt' quod si uterque eorum invenerit xij. liberos et legales homines de comitatu suo qui eos manucapiant etc., tunc quemlibet illorum illis xij. tradat etc. Teste rege ut supra.

De cuneis.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Volentes in manu nostra retinere cuneum quem Johannes Turce, monetarius noster Cantuarie, habuit de nobis, et cuneum quem Ricardus de Neketon', monetarius noster Lond', habuit de nobis similiter, qui quidem Johannes et Ricardus mortui sunt; vobis mandamus, quia perdentes sumus quod cunei illi non itinerant, quatinus secundum quod melius videritis expedire per incisorem cuneorum nostrorum fieri faciatis duos cuneos ad opus nostrum, et ipsos liberari faciatis custodibus illis qui cuneos predictorum Johannis et Ricardi custodiri solebant, accepta ab eis fidelitate secundum consuetudinem Scaccarii nostri. Teste rege apud Cantuariam, vij. die Marcii.

[m. 16.]

Et mandatum est monetariis Cantuarie quod rex assignavit Willelmum Hardel, custodem cambii regis, ad recipiendum totum proficuum ejusdem cunei quem predictus Johannes habuit, et quod ipsum Willelmum vel suum assignatum in functorio suo admittant, nichil quod ad monetam regis in aliquo pertineat sine ipso vel suo assignato facere presumant. Teste rege ut supra.
Idem mandatum est monetariis regis London' de cuneo quem predictus Ricardus habuit. Teste rege ut supra.

De vinis regis mittendis.—Mandatum est ballivis de Sandwic' quod duo dolia vini faciant in villa sua reccari de illis que arestantur ibidem ad opus regis et in carettis regis quos propter hoc ad eos mittit usque ad regem ad Cantuariam mitti. Et de custo eorundem ibidem faciet rex eis respondéri. Teste rege apud Cantuariam, vij. die Marcii.

Pro priore de Bradewell'.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod habere faciat priori de Bradewell' iiij. quercus in foresta regis de Salceto ad stalla sua facienda, de dono regis. Teste rege apud Cantuariam, viij. die Marcii.

Pro Willelmo de Houeton', capellano regis.—Mandatum est eidem Ricardo quod habere faciat Willelmo de Houeton', capellano regis, x. fusta in foresta regis de Geytinton', de dono regis, ad maerennium faciendum. Teste rege ut supra.

Pro priore et monachis Cantuarie.—Mandatum est eidem Ricardo quod rex licentiam dedit priori et monachis Sancte Trinitatis Cantuarie quod prosterni faciant c. fusta in bosco suo in Danegrif' qui est in foresta regis de Danegrif' ad operationem cujusdam aule faciende in domo sua Sancte Trinitatis, et quod idem fieri permittat. Teste rege apud Roffam, xij. die Marcii.

De tentoriis Cantuarie.—Rex vicecomiti Kancie, salutem. Quia presentatum fuit coram justiciariis nostris itinerantibus apud Cantuariam quod tentoria levata fuerunt apud Litleburn' et apud Stureye, et quod panni ibidem fiebant et tingebantur contra libertatem civitatis nostre Cantuarie et ad nocumentum ejusdem civitatis nostre Cantuarie et inhibitum fuit ab eisdem justiciariis ne decetero essent tentoria nec fierent nec tingerentur panni in locis predictis quod nondum observatum est ut audivimus, tibi precipimus quod id a modo facias firmiter observari. Teste rege ut supra.

De allece emendo ad elemosinam regis.—Mandatum est Hugoni de Pateshull' quod emi faciat ix. lestas et iiij. miliaria allecis et liberari fratri Hugoni de Stocton, Templario, liberanda fratri Galfrido, elemosinario regis, ad elemosinam regis inde faciendam. Teste rege apud Roffam', xiij. die Marcii.

Pro Ricardo de Havering'.—Mandatum est Ricardo de Munficheth quod faciat habere Ricardo de Havering' duo fusta in forinceco bosco regis de Havering' de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Marcii. Per fratrem G.

[m. 16.]

De quarellis liberandis vicecomiti Glouc'.—Mandatum est constabulario Sancti Briavelli quod de quarellis regis qui sunt in custodia sua faciat habere vicecomiti Glouc', xx. milia quarellorum carianda quo ei rex preceperit. Teste rege apud Westmonasterium, xvij. die Marcii.

[m. 15.]

Pro hominibus abbatis Westmonasteriensis.—Mandatum est vicecomiti Buking' quod non distringat homines qui tenent de abbate Westmonasteriensi in baillia sua pro amerciamentis factis coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu Buk', de quibus amerciamentis idem abbas quietanciam habet per cartam regis quam ei inde fieri fecit rex; et is qua amerciamenta ab eis recepit, ea eidem abbati sine dilatione reddi faciat. Teste rege apud Westmonasterium, xviij. die Marcii.

Pro domino Dunholmensi.—Mandatum est Roberto de Ros quod faciat habere R. Dunholmensi episcopo, in foresta regis de Gautriz x. damas et iiij. damos vivos ponendos in parco suo de Creck, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xviij. die Marcii.

Pro Eva que fuit uxor Roberti de Harewude.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Eva que fuit uxor Roberti de Harewude appellat Reginaldum de Wudehus de morte predicti Roberti odio et athia et non etc.; mandatum est vicecomiti Eboraci quod si predictus Reginaldus invenerit ei xij. probos et legales homines de comitatu suo qui eum manucapiant habere coram justiciariis etc., quod tunc tradat eum in ballio illis xij. etc. Teste rege apud Westmonasterium, xviij. die Marcii.

Pro Roberto de Diva.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Henricus de Suham appellat Robertum de Diva de morte Ricardi filii Thome, fratris ipsius Henrici, odio et athia et non eo quod etc.; mandatum est vicecomiti Norht' quod, si predictus Robertus invenerit ei xij. probos et legales homines de comitatu suo qui eum manucapiant habere etc., tunc eum tradat in ballio etc. Teste rege ut supra.

Pro Waltero de Burgo.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere, de dono regis, Waltero de Burgo xij. quercus in Pauncehal' et Malecumb' competentes et ei aptas ad maerennium inde faciendum ad domos suas de Chilton' reedificandas. Teste rege apud Westmonasterium, xix. die Marcii.

De catallis Tresmundi clerici deliberandis.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod omnia catalla Tresmundi clerici, qui mortuus est, que arestata sunt apud Staunford', et Galfridum hominem Ricardi Reinger' qui cum eis arestatus est, sine dilatione deliberari faciat, et liberari executoribus testamenti ipsius Tresmundi vel alteri eorum has litteras regis deferenti ad executionem ejusdem testamenti faciendam. Teste rege apud Westmonasterium, xx. die Marcii.

[m. 15.]

Pro Willelmo recluso London'.—Mandatum est constabulario Turris London' quod rex concessit fratri Willelmo, presentium latori, quod habeat reclusorium suum in ballio ejusdem Turris quod est in custodia sua, et quod illud reclusorium ei habere faciat. Teste rege ut supra.

Pro Johanne Francigena.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod rex assignavit Johannem Francigenam ad recipiendum et custodiendum ad Scaccarium regis aurum regine regis quamdiu regi placuerit, et quod ipsum ad hoc admittant sicut predictum est. Teste rege ut supra.

De balistis deliberandis B. de Crioll'.—Mandatum est constabulario Turris Lond' quod de balistis regis de cornu que sunt in custodia sua liberari faciat B. de Crioill', constabulario regis Dovor', x. balistas ad turnum de quibus due baliste sunt maxime, et xv. balistas ad duos pedes, et x. balistas ad unum pedem, cariandas usque castrum regis Dovor'. Teste rege ut supra.

Pro priorissa de Stratford'.—Rex perdonavit priorisse de Stratford' xiiij. solidos et ij. denarios quos barones de Scaccario ab ea exigunt per summonitionem Scaccarii regis de quadragesima regis ultimo assisa in terra regis, et mandatum est eisdem baronibus quod de predictis xiiij. solidis et ij. denariis ipsam priorissam quietam esse faciant. Teste rege ut supra.

Pro Magistro Michaele Belet.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod habere faciat Magistro Michaeli Belet v. robora, de dono regis in foresta regis de Wicchewud ad quendam rogum faciendum. Teste rege ut supra.

Pro priorissa de Stratford'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod cartas R. regis, avunculi regis, et Henrici regis, avi regis, quas priorissa et moniales de Stratford' habent de libertatibus eis concessis, legi faciant coram eis, et is invenerint quod per cartas illas fuerint eisdem monialibus misericordie hominum suorum ad Scaccarium regis allocate, tunc de dimidia marca quam per summonitionem Scaccarii regis exigunt de hominibus suis de Bremel' de misericordia in quam inciderunt coram justiciariis regis ultimo itinerantibus in comitatu suo ipsos homines quietos esse faciant. Teste rege ut supra.

De cera et aliis emendis ad opus regis.—Rex ballivis suis de Sandwico, salutem. Mittimus ad vos dilectos et fideles nostros Willelmum de Haverhull' et Willelmum cissorem nostrum ad capiendum ad opus nostrum de mercandisis que nuper venerunt in villam vestram, videlicet, vj. miliaria cere, vj. boillones amigdalarum, quingentas libras piperis, trescentas libras zinziberis et canelle, unum miliarium datarum, c. capas cendalli, xl. pannos sericos, et hoc per visum et testimonium iiij. legalium hominum de villa vestra. Et ideo vobis mandamus quod ad hoc sitis eis auxiliantes et consulentes. Assignetis etiam ipsis eos quatuor legales homines de villa vestra per quorum visum hoc faciant. Teste rege apud Westmonasterium, xxij. die Marcii.

Pro comitissa Penbr'.—Rex perdonavit A. comitisse Penb', v. marcas et dimidiam quas exiguntur ab ea per summonitionen Scaccarii regis de catallis que fuerunt Ade filii Hugonis de Neubyr', hominis ipsus comitisse, qui abjuravit regnum regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod de predictis v. marcis et dimidia ipsam comitissam quietam esse faciant. Teste rege ut supra.

Pro Waleramo Theotonico.—Rex perdonavit Waleran' Theotonico v. marcas ad quas amerciatus fuit coram justiciariis regis de foresta ultimo itinerantibus in comitatu Buk' et que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii regis. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum et ita etc. Teste rege apud Westmonasterium, xxiij. die Marcii.
Et mandatum est vicecomiti Buk' quod averia ipsius Waleran' ea occasione capta ei sine dilatione deliberari faciat. Teste rege ut supra.

De calce deliberanda ad operationem camere regine apud Westmonasterium.—Mandatum est Engel' de Cygoign' quod de calce regis quam habet in custodia sua apud Windes' liberet fratri Johanni de Waverl' sexcenta quarteria ad operationem camere regine apud Westmonasterium. Teste rege ut supra.

Pro Nicolao de Moles.—Rex perdonavit Nicolao de Moles xxx. marcas que ab eo exiguntur per summonitionem Scaccarii regis de pluribus prestitis ei factis, et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum Nicolaum de predictis xxx. marcis quietum esse faciant. Teste rege ut supra.

Pro ballistariis regis.—Mandatum est Hugoni de Pateshull', thesaurario regis, quod provideat quod Philippus Conversus, balistarius regis, qui percipit in die iiij. denarios et obolum et Johannes de Valent', balistarius regis, qui percipit in die vii. denarios et obolum habeant liberationes suas, ita quod pro defectu liberationum suarum operationes regis quas ipsi faciunt in turri regis Lond', non impediantur. Et id ei allocari faciet rex. Teste rege ut supra.

Quod Judei de comitatu Norht' non maneant extra Norhampt'.— Mandatum est vicecomiti Norht' quod clamari faciat et firmiter prohiberi per balliam suam quod nullus Judeus decetero maneat alibi in ballia sua quam in villa regis Norht', sicut alias prohibitum fuit, et is quem Judeum contra hanc prohibitionem regis invenerit alibi manentem in ballia sua quam in predicta villa Norht', quod corpus ipsius et catalla sua in manum regis capiat et salvo custodiat; ita quod ipsum habeat coram justiciariis regis ad custodiam Judeorum assignatis a die Pasche in xv. dies, ad audiendum inde judicium suum de hoc quod alibi manserit contra prohibitionem regis. Teste rege ut supra.

[m. 15.]

De carta confecta de libertatibus concessis a rege dum infra etatem fuit legnda in comitatu Cornubie.—Mandatum est vicecomiti Cornubie quod cartam regis quam fieri fecit archiepiscopis, episcopis etc et omnibus aliis de regno suo Anglie de libertatibus et quietanciis eis concessis per aliam cartam regis eis factam dum infra etatem fuit in pleno comitatu suo legi faciat et firmiter teneri. Teste rege apud Westmonasterium, xxvj. die Marcii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Surr' et Sussex' pro uno comitatu de una carta, et altero de alia.
Eodem modo scribitur vicecomiti Buk'. Teste rege apud Keneton', xxij. die Aprilis.
Eodem modo scribitur vicecomiti Berkes'. Teste rege apud Rading', primo die Maii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Devonie. Teste rege apud Windes', vj. die Maii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Norht'. Teste rege apud Westmonasterium, xxj. die Maii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Essex' et Hertford' pro uno comitatu de una carta, et altero comitatu de alia.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Salopie et Stafford'. Teste rege apud Westmonasterium, xiij. die Maii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Huntind'. [Teste] rege apud Westmonasterium xx. die Maii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Glouc'. Teste rege apud Westmonasterium, xxj. die Maii.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Bed'. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est vicecomiti Sumers' et Dors'. Teste rege apud Westmonasterium, xxij. die Maii.

Pro Henrico de Bodrigan'.—Mandatum est vicecomiti Cornubie quod rex concessit et carta sua confirmavit pro se et heredibus suis Henrico de Bodrigan' et heredibus suis quod habeant in perpetuum unum mercatum apud Lo in manerio suo de Pendrun singulis septimanis per diem Veneris, et quod habeant ibidem unam feriam duraturam per tres dies, scilicet in vigilia et in die et in crastino Sancti Michaelis; et quod predictum mercatum et predictam feriam clamari et firmiter teneri faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, xv. die Marcii.

Pro mercatoribus Guthand'.—Mandatum est ballivis Staunford' quod rex concessit per cartam suam omnibus mercatoribus de Guthand venientibus in terram regis Anglie ad negociandum ibidem, quod quieti sint de omni theloneo et consuetudine ad mercatores pertinente, tam de rebus et mercandisis suis quas ducunt de partibus suis in Angliam quam de rebus et mercandisis quas emerint in Anglia ducendas in partes suas, et quod ab eis nullum thelonium exigant vel capiant. Teste rege apud Westmonasterium, xxvj. die Marcii.
Eodem modo mandatum est:—
Ballivis Hertford'.
Ballivis nundinarum Sancti Botulphi.
Ballivis de Sandwico.
Ballivis Sancti Edmundi.
Vicecomiti Kancie.
Ballivis Cantebrigie.
Ballivis Dovor'.
Ballivis nundinarum de Len.
Ballivis nundinarum Sancti Ivonis.
Ballivis Huntend'.

Pro Hugone de Pateshull'.—Mandatum est Rogero de Essex, escaetori regis, quod de custodia terrarum que fuerunt Radulfi Paynel plenam seisinam habere faciat Hugoni de Pateshull', thesaurario regis, cui eam rex commisit quandiu regi placuerit. Teste rege ut supra.

Pro Radulfo de Leycestr'.—Mandatum est Ricardo de Munficheth quod in foresta regis de Pember' faciat habere Radulfo de Leicestr' sex quercus ad maerennium, et alias sex quercus ad cheverones inde faciendos, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxvij. die Marcii. Per Willelmum de Ralegh.

Pro magistro Alexandro de Sweneford (sic).—Mandatum est Ricardo de Mufichet' quod in foresta regis de Monte Gilleberti faciat habere magistro Alexandro, thesaurario Sancti Pauli, London', decem quercus de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de xxj. doliis vini que cepit ad opus regis, liberet xviij. dolia vicecomitibus London' carianda quo eis preceperit rex. Teste rege apud Westmonasterium xxviij. die Marcii. [Cancelled] Quia aliter statim inferius.

De quodam prisone recipiendo et in prisona Norht' custodiendo.— Mandatum est vicecomiti Norht' quod cum vicecomes Linc' ad eum miserit Warnerum de Linc', captum et detentum pro morte Radulfi Paynel unde rettatus est, ipsum recipiat et in prisona regis salvo custodiat donec etc. Teste rege ut supra.
Et mandatum est eidem vicecomiti Linc' quod eundem Warnerum ad eundem vicecomitem Norht' mittat. Teste rege ut supra.

Pro Hugone de Gillingham.—Mandatum est constabulario Roffe quod Hugo de Gillingham, quem rex assignaverat ad custodiam operationum castri regis Roffe' et ad perhibendum inde testimonium, quem etiam postea absolvit rex ab onere illo, inde absolutum habeat et alium loco suo assignet quem ad hoc viderit idoneum. Teste rege apud Westmonasterium, ut supra.

[m. 15.]

Pro Willelmo de Ralegh'.—Mandatum est vicecomiti Eboraci quod habere faciat Willelmo de Raleg' x. brennias et x. lucios in vivario regis de Fossa, de dono regis. Teste rege ut supra.

Pro rege, de vinis cariandis.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de vinis regis que sunt in custodia sua liberet Aumarico de Sancto Amando, senescallo regis, quinque dolia vini carianda per carettas regis usque Keneton', et vicecomitibus Lond' xviij. carianda quo eis preceperit rex, videlicet x. usque Windes', quatuor usque Geudeford' et quatuor usque Merton'. Teste rege apud Westmonasterium, xxj'. die Marcii.

De terra Willelmi de Cornhull' extendenda.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod extendi faciant terram Willelmi de Cornhull' in Cornhull' quod est vadium Leonis, Judei regis London', videlicet quantum terra illa valeat in redditibus dominicis et aliis, et secundum extentionem illam et valorem ejusdem terre eidem Willelmo rationabilem finem et rationabiles terminos habere faciant de debito quod idem Willelmus predicto Judeo debet. Teste rege apud Kenet', xxxj. die Marcii.

De parco de Hatfeld'.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod plenam seisinam habere faciat Waltero de Burgo de parco de Hathfeld', qui est dominicus parcus regis. Teste rege ut supra.