Close Rolls, October 1239

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1239', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 149-151. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp149-151 [accessed 16 April 2024]

Image
Image
Image

Close Rolls, October 1239

Clause de anno regni domini Henrici regis vicesimo quarto.

[m. 21.]

Pro Engelardo de Cygoyny.—Mandatum est forestariis et viridariis de baillia Galfridi de Baggeset' in comitatu Suhamt' quod in omnibus que ad forestam pertinent sint intendentes et respondentes Ingelardo de Cygony, constabulario de Windl', sicut fuerunt ante ultimum iter justiciariorum itinerantium ad placita foreste. Teste rege apud Rading', xxv. (sic) die Octobris.

De damis datis.—Mandatum est Roberto de Ros quod in foresta de Shirewud' faciat habere W. Eboracensi archiepiscopo, xx. damos, de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodi episcopatus Wintoniensis quod faciat habere eidem xij. quercus in bosco de Weregrave quas P. quondam Wintoniensis episcopus, ei concessit, et ipsas nondum habuit. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est custodibus episcopatus Wintoniensis quod in bosco de Pillingebir' faciant habere abbati Westmonasteriensi xv. bonas quercus, et in bosco de Stanrugg' alias xv. quercus bonas, ad cindulas faciendas. Teste rege apud Rading', xxviij. die Octobris.

De vino dato.—Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere fratri Johanni elemosinario unum bonum dolium vini, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere Baldewino de Insula x. damas et v. damos vivos in Nova Foresta regis, de dono regis, ad parcum suum de Brummor' instaurandum. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere Roberto, clerico comitis Cornubie, x. quercus in bosco de Pauncehal' in foresta de [Brehull' erased] Bernewud' ad maeremium inde faciendum. Teste rege apud Walingef', xxix. die Octobris.

De pluribus faciendis apud Westmonasterium.—Mandatum est Hugoni de Pateshull' quod in capite capelle nostre Sancti Stephani apud Westmonasterium fieri faciat unum novum bonum et magnum hostium; fieri etiam faciat quandam tunicam de bono samito de longitudine Edwardi filii nostri, offerendam ecclesie Sancte Marie de Suwerc' pro ipso Edwardo et ponendam super crucifixum in eadem ecclesia; fieri etiam faciat tria vexilla magna et bona de rubeo cendallo ponenda ubi [precipiem erased] rex precipiet cum facta fuerint. Et cum rex scierit custum, faciet ei habere breve de Liberate. Teste ut supra.

Pro Stephano de Segrave.—Rex vicecomiti Huntind', salutem. Scias quod reddidimus Stephano de Segrave xviij. virgatas et lxx. acras terre cum pasturis et aliis pertinentiis in Hilton' quas J. quondam regina Scott', dederat Thome de Dunelm' pro homagio suo, tenendas pro x. libratis terre quousque eidem Thome in eschaetis, wardis, vel maritagiis ad valenciam earundem x. libratarum, unde contentus esse deberet, provideretur, quas etiam nos in curia nostra coram nobismetipsis per judicium ejusdem curie recuperavimus versus eundem Thomam eo quod eidem alibi providimus, et quas per te nuper in manum nostram capi precepimus; habendas et tenendas eidem Stephano una cum aliis terris quas prius tenuit in eodem manerio et in Stanton'. Et ideo tibi precipimus quod de predictis xviij. virgatis et lxx. acris terre cum pertinenciis suis eidem Stephano sine dilatione plenam saisinam habere facias. Teste rege apud Radinges, xxvij. die Octobris.

De respectu pro Johanne Maunsel.—Mandatum est Ricardo de la Lad' quod operationes autumpnales quas exigit ab hominibus Johannis Mauncel, qui est in servicio regis in partibus transmarinis, et Agnetis de Meysy de Merston', ponat in respectum usque ad reditum predicti Johannis ad partes Anglie. Teste rege apud Walingef', xxix. die Octobris.

Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Mandamus vobis quod non obstante eo quod debita Willelmi de Cantilupo, patris dilecti et fidelis nostri Willelmi de Cantilupo, in rotulo Scaccarii nostri anni regni nostri decimi septimi conjuncta et assignata fuerunt, ut dicitur, si sine originali oneretur, prefatum Willelmum filium suum secundum justitiam et sicut ratio expostulaverit exoneretis. Teste rege apud Oxoniam, xxx. die Octobris, anno regni ipsius xxiiij. [Cancelled] Quia aliter inferius.

Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Mandamus vobis quod de serviciis que exigitis a Johanne de Tudeham' de feodo unius militis et quarte partis unius militis in Briset', et que quidem servicia idem Johannes nobis facere contradicit, judicium secundum considerationem Scaccarii nostri habere faciatis. Teste rege ut supra.

De quercu data.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere abbati de Dorkecestr' j. quercum in foresta de Bernewud', de dono. Teste ut supra.

Mandatum est baronibus de Scaccario quod, si invenerint Willelmum de Cantilupo bis honeratum eisdem debitis de debitis que Willelmus de Cantilupo pater suus regi debuit, tunc ipsum juste et secundum justitiam exhonent (sic). Teste ut supra.

Rex concessit Humfrido Vis de Lu quod de decem marcis quas regi debet reddat ad Pascha anno xxiiij. xx. solidos, et ad festum Sancti Michaelis anno eodem xx. solidos, et ad Pascha anno xxv. xx. solidos, et ad festum Sancti Michaelis anno eodem xx. solidos, et ad Pascha anno xxvj. ij. marcas, et ad festum Sancti Michaelis anno eodem ij. marcas; et mandatum est baronibus de Scaccario quod sic fieri et inrotulari faciant. Teste ut supra. [Cancelled] Quia in rotulo finium.

Per S. de Segrave.—Rex perdonavit abbati de Stanl' misericordiam in quam incidit coram Rogero de Coderugg' et sociis suis in assisa nove disseisine quam Robertus de Columbariis arramiavit coram eis versus predictum abbatem de tenemento in Fauflor. Et mandatum est vicecomiti Berk' quod eidem abbati pacem inde habere permittat.

Pro Galfrido de Cauz, de perdonatione.—Rex perdonavit Galfrido de Cauz duas marcas et dimidiam que ab eo exiguntur pro misericordia in quam incidit in assisa nove disseisine quam Henricus de Cern' aramiavit versus eum. Mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Oxoniam, xxx. die Octobris.