Close Rolls, August 1240

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1240', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 210-218. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp210-218 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1240

Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere H. comiti Heref', vj. damos in foresta de Braden', de dono. Teste rege apud Westmonasterium, primo die Augusti.

Mandatum est Johanni Byset quod permittat priorissam de Ankerwic habere averia sua infra forestam regis et parcum de Windl' sine impedimento, sicut ea hucusque habere consuevit, donec rex aliud inde preceperit, et averia que constabularius Windl' capi fecit in foresta predicta deliberari faciat. Teste rege ut supra.

Mandatum est custodibus vinorum Windl' quod faciant habere Hugoni Giffard' et Magistro Waltero de Dya, custodibus Edwardi filii regis, unum dolium vini, de dono. Teste ut supra.

Rex commisit Willelmo de Ireby custodiam baillie que fuit Alani de Capella in foresta de Cumberl' cum terra et aliis ad eandem abbatiam (sic) pertinentibus tenendam donec in curia regis fuerit consideratum utrum ad regem vel ad alium pertineat baillia predicta; et mandatum est Roberto de Ros, justiciario foreste, quod de baillia illa ei saisinam habere faciat sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, ij. die Augusti.

Mandatum est custodi foreste de Blakeburnesir' quod Willelmum filium Walkelini et Philippum de Candevr' recipiat ad capiendum in eadem foresta septies xx. cervos, videlicet quod predictus Willelmus capiat lx. et x. cervos ex una parte ejusdem foreste, et quod predictus Philippus capiat lx. et x. cervos ex una parte ejusdem foreste; ita tamen quod non ibidem non (sic) currant ultra festum Sancti Michaelis. Teste rege apud Westmonasterium, ut supra.

[m. 7.]

Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Sciatis quod concessimus Roberto Logerig' quod totum debitum quod debet David, Judeo' Oxonie, solvat ad eosdem terminos ad quos predictus Davit solvere debet debitum in quo nobis tenetur. Et ideo vobis mandamus quod sic fieri et inrotulari faciatis. Teste ut supra.

Rex Roberto de Everingeham, salutem. Precipimus tibi quod in foresta nostra de Sywud' facias habere W. de Eboraco, preposito Beverlaci, xx. quercus ad faciendum inde maeremium, de dono nostro, nisi prius eas habuerit ad mandatum nostrum inde directum Roberto de Ros, justiciario foreste nostre. Teste ut supra.

Rex decano vel septimanario et capellano Hereford', salutem. Sciatis quod contulimus Magistro Petro de Aqua Blanca domos que fuerunt Magistri Symonis, quondam archidiaconi Salopsir', ratione episcopatus Herefordensis vacantis etc., quas quidem domos idem archidiaconus habuit sive ratione archidiaconatus sui sive ratione prebende sue sive de collatione episcopi. Et ideo vobis mandamus quod predictum Magistrum Petrum per procuratorem suum in corporalem possessionem ejusdem domus inducatis. Teste ut supra.

Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod faciat habere Bernardo de Saveya unum dolium vini, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, iiij. die Augusti. [Cancelled] Quia in rotulo de Liberate.

Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Quia protestatum est coram nobis per viros fidedignos quod, quando recepimus in manum nostram castrum de Corf a dilecto et fidele (sic) nostro Petro de Malo Lacu, perdonavimus ei triginta libras de trescentis quercubus venditis ad opus nostrum, et octo libras de quaterviginti quercubus venditis, et de brancuris septingentarum quercuum venditis ad opus nostrum decem et septem libras et undecim solidos et sex denarios, que quidem pecunia ab eodem Petro exigitur per summonitionem Scaccarii nostri, vobis mandamus quod predictum Petrum de omnibus denariis predictis quietum esse faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, iiij. die Augusti anno regni nostri xxiiij.

Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Allocate Leoni Blundo, Judeo Lond', in fine quem fecit nobiscum pro tercia parte catallorum suorum de termino Sancti Michaelis anno regni nostri xxiiij., quatuor libras quas liberavit in garderoba nostra fratri Galfrido, custodi ejusdem garderobe, die Dominica proxima post festum Sancti Hillarii anno regni nostri eodem apud Westmonasterium. Teste ut supra. [Cancelled] Quia in rotulo de Liberate.

Mandatum est Thome filio Godefridi, Alano de London', Henrico Boydin et Willelmo Beaufiz, quod duas galias regis quas rex apud Bellum eis commisit, secundum formam ibidem provisam a Paulino et sociis suis recipiant custodiendas. Teste ut supra.

Mandatum est W. de Munceals quod non distringat homines comitisse Warenn' ad solvendum arreragia redditus assisi de termino Pentecostes anno xxiiij. Teste rege apud Westmonasterium, vj. die Augusti.

Mandatum est Thome filio Godefridi, Alano de London', Henrico Boydyn, Willelmo Beaufiz quod, visis hiis litteris, duas galias regis quas apud Bellum eis commisit, secundum formam ibidem provisam a Paulino et sociis suis ibidem recipiant custodiendas. [Cancelled] ut proximo superius.

Rex dilecto et fideli suo Johanni de Venoiz, salutem. Mandamus vobis quod in foresta nostra de Axesholt habere faciatis venerabili patri W. Karleolensi episcopo, quatuor damos, de dono nostro. Teste me ipso apud Westmonasterium, v. die Augusti anno regni nostri xxiiij.

Rex justiciario Cestrie, salutem. Mandamus vobis quod faciatis habere Johanni de Lexynton' duos damos, et Symoni, decano de Cestria, duos damos in ballia vestra, de dono nostro. Teste ut supra.

Rex vicecomiti Oxon', salutem. Quia per inquisitionem quam a te fieri precepimus accipimus quod terra que fuit Petri filii Willelmi in Chiselhampt', utlagati pro felonia quam fecit, exstitit in manu nostra per unum annum et unum diem, et quod terram illam tenuit de Dionisia de Wittenham, matre sua, tibi precipimus quod eidem Dionisie de eadem terra cum pertinentiis plenam seisinam habere facias. Teste ut supra.

Mandatum est Roberto de Ros quod faciat habere Johanni le Franceis duos [damos erased] cervos in foresta Karleoli, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, v. die Augusti.

Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere Fulconi de Muntgumery duos damos in foresta de Bocholt'. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod permittat Hamonem filium Philippi capere in foresta extra parcum de Havering' x. damos ad opus regis et ij. damos ad opus W. Karleolensis episcopi, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, vij. die Augusti.

Rex assignavit Matildi que fuit uxor quondam comitis Warenn' manerium de Melewud' cum pertinentiis in partem dotis sue que eam contingit de terris et tenementis que fuerunt predicti comitis in comitatu suo; et mandatum est vicecomiti Norf' quod ei de manerio illo saisinam habere faciat.
Eodem modo scribitur vicecomiti Essex' de manerio de Roynges.

Mandatum est Willelmo de Munceals quod, loco octo libratarum terre que desunt Matildi que fuit uxor W. comitis War' de rationabili dote sua que eam contingit de terris que fuerunt predicti comitis in Norf', assignet eidem Matildi in loco competenti viij. libratas terre de terris que fuerunt predicti comitis et sunt in custodia sua, allocatis ei in assignatione predictarum viij. libratarum terre xlv.s. et xj.d. quos regi reddere tenebatur pro superplusagio quod habuit in dotem de predictis terris in comitatibus Surr' et Sussex', de quibus xlv.s. et xj.d. ipsa Matildis decetero quieta remaneat per assignationem predictam. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere Luce de Drumar' ij. damos extra parcum de Gillingeham', de dono. Teste ut supra.

Mandatum est custodibus vinorum Suhamt' quod eidem Luce unum dolium vini habere faciant. Teste ut supra.

Mandatum est custodibus vinorum regis apud [Westmonasterium erased] Windl' quod faciant habere Engelardo de Cygoni unum dolium boni vini de vinis regis que sunt in custodia sua. Teste rege apud Westmonasterium, viij. die Augusti.

Mandatum est vicecomiti Leic' quod de communi bonorum et catallorum que fuerunt J. quondam comitis Linc', in manerio de Duninton', per visum alicujus ballivi sui quem ad hoc attornaverit et executorum testamenti ipsius comitis, sustentamenta faciat ministrari Margerie comitisse, quondam uxori predicti comitis, donec rex aliud inde preceperit.
Eodem modo scribitur vicecomitibus Linc' et Notingham.

Rex concessit Luce de Drumar' omnia catalla que fuerunt Rogeri Sampson' qui se ipsum suspendit apud Mere et que vicecomes Wilteshire ea occasione cepit in manum [nostram erased] regis; et mandatum est predicto vicecomiti quod catalla predicta vel eorum precium, si ea vendiderit, predicto Luce habere faciat, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, viij. die Augusti.

Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod [de venatione quam Rogerus de Stopham erased] capi faciat duos cervos in foresta de Den' ad opus Magistri Petri de Aqua Blanca, de dono regis, et de venatione quam Rogerus de Stopham capiet in eadem foresta faciat habere eidem Magistro Petro vj. damos, ita quod loco illorum capi faciat alios vj. damos in eadem foresta. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur Ricardo de la Lad' quod de venatione quam idem Rogerus capiet in parco de Theokesbir' faciat habere eidem Magistro Petro vj. damos et loco illorum capi faciat alios vj. damos ad opus regis. Teste ut supra.

Mandatum est Radulfo de Sancto Amando quod in foresta de Den' capiat unum cervum ad opus Magistri Willelmi de Glouc' et illum ei habere faciat. Teste rege apud Westmonasterium, x. die Augusti.

Mand[atum]. Com[es] Mar[escallus].—Mandatum est custodi honoris de Aquila quod permittat G. comitem Mar', habere maeremium suum quod prosterni fecit in foresta predicti honoris ad usus proprios tempore quo dictus honor fuit in custodia sua, et quod illud faciat abduci sine impedimento. Teste rege ut supra.

Mandatum est custodibus vinorum Suhamt' quod faciant habere Gerardo de Lambresard' unum dolium vini de prisa, de dono regis Teste ut supra.

Mandatum est Waltero de Deneford', baillivo Johannis de Nevill', quod faciat habere precentori Herefordensi iij. damos in foresta Huntind'. Teste ut supra.

Mandatum est Waltero de Deneford' quod in foresta de Wytlewud', Brehull', vel alibi in baillia sua, ubi commodius capi poterit, faciat habere R. Londoniensi episcopo, xv. damos, de dono, quos ipsum facere capi de canibus suis propriis per visum forestariorum permittat. Teste rege apud Westmonasterium, xi. die Augusti.

Mandatum est Rogero Cokerel quod permittat Hamonem filium Philippi capere viij. damos in parco de Havering'. Teste ut supra.

Mandatum est eidem per aliud breve quod permittat ipsum capere vj. damos in parco de Havering'. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Buk' quod, si Johannes de Legh' invenerit xij. probos et legales homines qui ipsum manucapiant ad standum recto, quando rex preceperit, pro quo captus et rettatus fuit, et quod interim non forisfaciet contra pacem regis, tunc ipsum ipsis xij. liberet. Teste ut supra.

Mandatum est constabulario Windl' quod faciat habere domino legato duas navatas bone busce, una videlicet de grossa buscha et alia de minutiori, et eas Lond' ad hospitium ipsius domini legati venire faciat, et in proximo adventu suo apud Windl' rex providebit quietantiam inde fieri. Teste rege apud Westmonasterium, xij. die Augusti.

Mandatum est Willelmo de Munceals quod singulis annis faciat habere recluse de Dorking' unam fagum in bosco de Dorking' ad focum suum, de dono, quamdiu terre comitis Warenn' in comitatibus Surr' et Sussex' fuerint in custodia sua. Teste rege ut supra.

Rex vicecomiti Warewic', salutem. Scias quod servicium Hugonis Gargat' quod fecit comiti Warenn' de terra sua quam de ipso comite tenuit in baillia sua assignatum est ad dotem comitisse Warenn' que fuit uxor ipsius comitis. Et ideo tibi precipimus quod ipsum Hugonem de servicio illo predicte comitisse intendentem et respondentem esse facias. Teste rege apud Westmonasterium, xiiij. die Augusti.

Eodem modo scribitur vicecomiti Norf' de Radulfo de Wauncy qui tenuit feoda octo militum de eodem comite, Galfrido de Glanvill' qui tenuit feodum unius militis, Petro de Kenet qui tenuit feoda iiij. militum, Adam de Kaylli qui tenuit feoda iiij. militum, et similiter de illis qui tenuerunt feoda v. militum et dimidii de terra de Burneham.

Eodem modo scribitur vicecomiti Essex' de illis qui tenuerunt feoda vj. militum de eodem comite de terra de assarto.

Eodem modo scribitur vicecomiti Cantebr' de Rogero de Colevill' qui tenuit feodum j. militis.

Mandatum est Ade de Periton', baillivo Thome de Sanford', quod in foresta de Braden' faciat habere W. Wigorniensi episcopo, vj. damos, de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Augusti.

Mandatum est vicecomiti Suff' quod, si Nicholaus de de (sic) Maney, qui rettatus est de morte Willelmi de Wykelawe, reddiderit se carceri nostri et postea invenerit ei xij. probos et legales homines qui eum manucapiant habere ad standum inde recto coram justiciariis ad primam assisam cum in partes illas venerint, tunc ipsum tradat in baillium, sicut predictum est. Teste rege apud Westmonasterium, xvj. die Augusti. Per fratrem J. de Sancto Egidio.

Ballivi nostri Suhamptun' liberaverunt nobis quendam equum qui arestatus fuit apud Suhamptun' pro morte cujusdam pueri ibidem submersi; et mandatum est justiciariis proximo itineraturis in comitatu Suhamptun' quod ab eisdem ballivis nichil exigant nec eos in aliquo occasionari permittant occasione predicta. Teste me ipso apud Westmonasterium, xvj. die Augusti, anno regni nostri xxiiij.

Rex clericis suis et procuratoribus in curia Romana agentibus, Magistro Actoni Parmensi et Magistro Roberto Anketel, salutem. Mandamus vobis quod dilectis nobis Roberto de Wallingeford et Johanni de Urvill', monachis Sancti Swithuni Wyntonie ad curiam Romanam pro negotiis ecclesie prefate proficiscentibus, habere faciatis de pecunia nostra cum ab ipsis super hoc fueritis requisiti usque ad summam centum marcarum. Et nos vobis id faciemus allocari. Teste ut supra.

Mandatum est Warnero Engayne quod tallagium quod dominus rex precepit per ipsum assideri in villa Stamford', ponat in respectum donec rex aliud inde preceperit. Teste ut supra.

[m. 6.]

Dominus rex adhibuit assensum regium electioni facte de fratre Rogero, quondam priore Cestr', in abbatem ejusdem domus. Mandatum est Johanni de Lexinton', justiciario Cestr', et vicecomiti Dereb', quod de omnibus terris, rebus, redditibus et possessionibus ad eandem abbatiam pertinentibus ei saisinam habere faciant. Teste rege apud Windl', xix. die Augusti.

Rex M. filio Geroldi, justiciario suo Hybernie, salutem. Sciatis quod concessimus vobis custodiam terre que fuit Roberti de Marisc', quondam fratris vestri, in Kery, una cum herede, habendam donec ad partes Hybernie venerimus vel aliud inde preceperimus. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere Johanni de Monem' x. damos in foresta de Braden', de dono. Teste.

Mandatum est Waltero de Deneford', baillivo Johannis de Nevill', quod faciat habere Paulino Peyvre ad opus uxoris sue in foresta de Salceto duos damos, de dono regis. Teste ut supra.

Rex justiciario suo Hybernie et G. de Turevill', archidiacono et thesaurario Dublin', salutem. Sciatis quod licentiam dedimus Warino de Fisacr', camerario Scaccarii nostri Dublin', moram faciendi in Anglia usque ad Pascha anno regni nostri xxv. pro negotiis suis expediendis. Et ideo vobis mandamus quod Ysaac de Fysacr', fratrem ipsius Warini, ad officium camerarie nostre exequendum, si ad hoc sufficiat, loco ipsius admittatis, feodum annuum quod idem Warinus percepit ad Scaccarium nostrum pro officio illo solvi facientes predicto Ysaac quousque dictus Warinus ad partes Hybernie redierit. Teste ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Penber' quod in eadem foresta faciat habere Magistro Simoni carpentario lx. quercus ad operationes faciendas in castro de Windl'. Teste rege apud Windl', xxij. die Augusti.

Eodem modo scribitur Johanni de Venuiz de l. quercubus in foresta de Axiholt' liberandis eidem Magistro Simoni.

Eodem modo scribitur Engelardo de Cygoyny de quater xx. quercubus in la Rugge liberandis eidem Magistro Simoni, et similiter de busca habenda in foresta de Wind' ad quendam rogum faciendum, et quandam fagum ad faciendum mensas in coquina regis. Teste rege apud Windl', xxij. die Augusti.

Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere [Johanni erased] Hugoni Paynel duos damos in foresta de Blakemer', de dono. Teste ut supra.

Mandatum est custodi foreste de Chippeham quod in foresta de Chippeham faciat habere abbati de Stanl' duas quercus, de dono. Teste ut supra.

Rex baillivis suis Suhamt', salutem. Monstravit nobis Johannes Sweyn quod, cum vos tradidissetis ei quoddam dolium vini nostri cariandum usque Rading', contigit casu fortuito quod dolium illud fractum fuit super carettam suam antequam villam illam exiret propter quod vos retinuistis equos suos. Et ideo vobis mandamus quod si dolium illud fractum fuit casu fortuito, sicut predictum est, tunc ei equos suos sine dilatione restitui faciatis et ipsum inde quietum esse [faciatis erased] permittatis. Teste rege apud Windl', xxij. die Augusti.

Mandatum est Roberto de Everingeham quod faciat habere Margarete que fuit uxor J. quondam comitis Linc', iij. damos in foresta de Shyrewud', de dono regis.

Mandatum est vicecomiti Buk' quod, si Willelmus Fraunkeleyn, captus et detentus in prisona regis de Eylesbyr' pro morte duorum puerorum cujusdam leprosi de Wycumb', rettatus odio et atia et non eo quod inde culpabilis sit, invenerit xij. etc. Teste rege apud Windl', xxiiij. die Augusti.

Consimili modo scribitur vicecomiti Kancie pro Thoma de Lee, capto et detento in prisona Cantuarie pro morte Simonis filii Stephani, tradendo in baillio etc. Teste ut supra.

Mandatum est Waltero de Deneford' quod in foresta de Bernewud' extra Pancehal' et Yxenhull' faciat habere Sibille de Huntingefeld' duos damos, de dono regis.

Mandatum est Willelmo de Haverhull' quod sexaginta libras, quas Robertus le Leu nobis solvit de centum libris quas regi solvisse debuerat premanibus de debitis in quibus regi tenebatur, liberari faciat custodibus operationis Turris [nostre erased] London', et rex faciet ei habere breve de Liberate. Teste rege ut supra.

Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Sciatis quod concessimus Rogero, vadletto regine nostre, liberationem duorum denariorum quam Johannes Blundus, quondam nuntius noster, percipere solebat in die per manus vicecomitis Essex' de elemosina nostra constituta. Et ideo vobis mandamus quod predicto Rogero predictam liberationem habere faciatis. Teste rege apud Westmonasterium, xxv. die Augusti.

Rex thesaurario et marescallo suo de Scaccario, salutem. Mandamus vobis quod, solutis vobis centum libris a Roberto Lupo de debito quod nobis debet, dimittatis eum libere recedere sub eadem prisona sub qua nunc est, ita quod residuum debiti quod nobis debet solvat nobis ad Scaccarium nostrum in festo Sancti Michaelis anno regni nostri xxiiij. Teste ut supra.

Mandatum est Hugoni filio Roberti quod faciat habere Johanni le Poer tres quercus in baillia sua, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario, quod instanti die Martis pasci faciat magnam aulam apud Westmonasterium et aliam aulam ibidem plenam pauperibus pro regina que partui vicina est; et rex faciet ei habere breve de Liberate. Teste rege apud Guldeford,' xxv. die Augusti.

Mandatum est constabulario de Corf quod permittat Robertum de Mares, vadlettum, capere x. cervos vel plures ad opus [nostrum erased] regis in foresta de Purebic secundum quod viderit sine destructione. Teste ut supra.

Mandatum est Roberto de Ros quod faciat habere Olivero de Albiniaco vj. quercus in foresta de Shirewud', de dono regis. Teste rege apud Westmonasterium, xxx. die Augusti.

Mandatum est constabulario castri Dovor' quod vina vetera que sunt in eodem castro Dovor' que non possunt durare vendi faciat, et de denariis quos inde recipiet alia vina emi faciat ponenda in eodem castro. Teste etc., apud Westmonasterium, xxx. die Augusti.

Mandatum est baillivis hundredi de Berdestapl' quod omnia placita mota in hundredo predicto versus Johannem Maunsel, qui est in servicio regis in partibus transmarinis, et omnes querelas ipsum tangentes, et omnes demandas quas ei faciunt, ponant in respectum usque ad adventum ipsius in Angliam. Teste ut supra.

Mandatum est R. de Wrotham quod faciat habere Willelmo de Fienes iij. damos in foresta de Nerechich'. Teste ut supra.

Mandatum est Henrico de Neketon' et Magistro W. le Brun quod faciant habere priori de Ponte Fracto x. fusta in bosco de Wacfeld' ad maeremium inde faciendum. Teste rege apud Westmonasterium, iij. die Augusti (sic).

Mandatum est Johanni Byset quod in foresta de Blakemor' faciat habere Nicholao Poinz iiij. quercus, de dono. Teste rege apud Westmonasterium, ut supra.

Mandatum est vicecomiti Noting' quod omnia catalla Amyot' filii David', Judei de Noting', qui pro quibusdam causis captus est et detentus apud Lond', in manum regis capiat et ea salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege ut supra.

Rex assignavit Laurencium filium Eustachii ut intendat negociis regis in episcopatu Herefordensi una cum Willelmo de Camera, custodi episcopatus Herefordensis. Mandatum est eidem Willelmo quod ipsum ad hoc admittat ita quod ipse habeat unum rotulum inde et idem Laurencius alium rotulum de exitibus ejusdem episcopatus et de expensis necessariis. Duo solidi assignantur eis singulis diebus pro expensis suis. Teste ut supra.