Close Rolls, June 1241

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1241', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 306-313. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp306-313 [accessed 27 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1241

De compoto reddendo.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Mandamus vobis quod sine dilatione audiatis conpotum Engelardi de Cigoni de exitibus foreste nostre de Windles' de tempore quo conpotum inde non reddidit eo modo quo prius conpotum inde reddere consuevit et sicut custodes ejusdem foreste ante ipsum inde conpotum reddere consueverunt. Et ad conpotum illum reddendum loco ipsius Engelardi Willelmum de Cruce, clericum suum, admittatis. Teste rege apud Windles', ij. die Junii.

Pro Isabella de Bruys.—Rex vicecomiti Dereb', salutem. Scias quod servicium Rogeri de Munthaud' de terris quas habet in ballia tua et quas tenuit de Johanne, quondam comite Cestrie, assignavimus Isabelle de Brus, uni heredum ipsius comitis, in partes portionis sue que eam contingit de hereditate predicta. Et ideo tibi precipimus quod distringas predictum Rogerum quod de servicio suo eidem Isabelle sit intendens et respondens. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomitibus Linc', Stafford', Norf' et Suff', de eodem Rogero distringendo. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomiti Rotelaund' pro eadem Isabella de Henrico Tuschet distringendo. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomiti Essex' de Radulfo de Ardern' et Alinora uxore ejus, Isolda sorore ipsius Alinore, Gilberto Maudut, et Johanne Fascilun distringendis pro eadem I. Teste ut supra.

De fustu dato.—Mandatum est Engelardo de Cygony quod faciat habere Radulfo filio Claricie, custodi pontis de Stan', unum fustum in foresta de Windles' ubi ad minus nocumentum foreste et propius pontem poterit, ad reparationem ejusdem pontis, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Langusa que fuit uxor Rogeri le Mudner'.—Quia rex accepit per inquisitionem quod unum mesuagium cum pertinentiis in Pikering', quod fuit Rogeri Muner, suspensi pro latrocinio, est de hereditate Languse que fuit uxor ipsius Roberti (sic) et non de hereditate ejusdem Roberti (sic), mandatum est Roberto de Crepping' quod de predicto mesuagio cum pertinentiis predicte Languse seisinam habere faciat. Teste rege apud Windles', v. die Junii.

Pro priorissa de Bromhal'.—Rex dedit licentiam priorisse de Bromhal' quod averia et animalia sua de gratia regis habere possit in parco de Windles' quamdiu regi placuerit. Et mandatum est Engelardo de Cygony quod id fieri permittat sicut predictum est. Teste ut supra.

De arreragiis elemosine constitute reddendis.—Mandatum est vicecomiti Glouc' quod reddi faciat Radulfo de Heyden', cui rex concessit iij. obolos in die de elemosina constituta, arreragia sua ei debita a festo Sancti Martini anno etc. xxv. usque ad diem Martis septimane Pasche anno eodem de elemosina predicta, ne debeat ad nos inde clamor pervenire. Teste ut supra.

Pro Engelardo de Cygony.—Rex concessit Engelardo de Cygony totam purpresturam suam juxta Saghes pertinentem ad castrum suum Wyndes' propinquiorem ejusdem castri ad se sustentandum in servicio regis quamdiu regi placuerit. Et mandatum est ballivis suis de Windles' quod predicto Engelardo de predicta purprestura seisinam habere faciant. Teste ut supra.

Pro hominibus de Tynden'.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Monstraverunt nobis homines nostri de Tynden' quod vos facitis eos distringi pro feno ejusdem manerii de anno proximo preterito. Et quia nos dimisimus eis fenum una cum warecto quando ipsi receperunt manerium illud ad firmam, vobis mandamus quatinus, si ita est, tunc eis inde pacem habere faciatis. Teste rege apud Bistlesham, vj. die Junii.

De cheveronibus datis.—Mandatum est Johanni de Venuz quod faciat habere magistro cementario viij. cheverones in bosco de Alsisholt', de dono regis. Teste ut supra.

De prisone recipiendo.—Mandatum est custodi gaiole de Neugat' quod Johannem de la Wileheche, captum pro retto conbustionis Roberti Taylard, recipiat et ipsum salvo custodiat donec aliud habuerit mandatum. Teste ut supra.

Pro Juetta que fuit uxor Godefridi de Bello Monte.—Mandatum est vicecomiti Oxon' quod diligenter inquirat utrum Juetta que fuit uxor Godefridi de Bello Monte que est in prisona regis in villa Oxonie fuerit uxor illius Godefridi qui abjuravit regnum terram regis, necne, et si constiterit ei per inquisitionem quod fuit uxor desponsata ipsius abjurantis, tunc ipsam a prisona deliberari faciat. Teste rege apud Abbendon', vij. die Junii.

De perdonatione.—Rex perdonavit Galfrido de Kauz duas marcas et dimidiam que exiguntur ab eo per summonitionem Scaccarii de amerciamento nove disseisine. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum quietum esse faciant. Teste rege apud Glouc', x. die Junii.

[m. 8.]

Pro Roberto de Albriton'.—Rex vicecomiti Salop', salutem. Scias quod Robertus de Adbrichton', clericus, non evasit de prisona nostra de Neugat' frangendo ipsam prisonam sicut ei imponitur, sed ipsum ad petitionem venerabilis patris H. Conventrensis et Licheffeldensis episcopi, in cujus episcopatu conversatus est, precepimus deliberari. Et ideo tibi precipimus quod predictum Robertum inde non occasiones. Teste rege apud Glouc', xj. die Junii.

De tailagio pro Radulfo filio Nicholai.—Quia rex dominica sua talliari facit, mandatum est vicecomiti Notingham quod Radulfum filium Nicholai permittat tallagium predictum assidere et capere super manerium de Dunham quod habet de dono regis. Teste ut supra.

De coquina facienda.—Rex custodibus operationum suarum de Windles', salutem. Precipimus vobis quod coquinam nostram in superiori ballio ammoveri et in loco proviso per consilium P. de Sabaudia, Hugonis Giffard et Engelardi de Cygony reedificari faciatis. Teste ut supra.

De pluribus in castro de Windles'.—Rex dilecto et fideli suo Engelardo de Cygony, salutem. Mandamus vobis quod sicut provisum est per dilectum avunculum nostrum P. de Sabaudia, de consilio Hugonis Giffard et etiam vestro, nullus equus remaneat infra muros castri nostri Windles', ad minus donec menses Augusti et Septembris proximi transierint, nec moleste feratis quod interim equi vestri amoveantur. Adherentes etiam eorundem consilio et vestro volumus et fieri precipimus quod fimus omnimodus contentus infra predictum castrum, quamcitius tempus extiterit pluviosum, extrahatur. Volumus etiam quod, sicut providistis inter vos, coquina nostra amoveatur et in loco proviso reedificetur. Teste ut supra.

De cereis ardentibus inveniendis.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod inveniri faciat apud Westmonasterium die Apostolorum Petri et Pauli et ad Vincula Sancti Petri tot cereos ardentes quot ibi fuerunt anno preterito. Et cum rex custum scierit breve de Liberate ei faciet habere. Teste rege apud Glouc', xij. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est Johanni Byset quod faciat habere Hugoni Paynel iij. damos in foresta de Braden', de dono regis. Teste ut supra.

De prohibitione maritagie filie et heredis Reginaldi de Ripariis.— Mandatum est vicecomiti Wilt' quod non permittat quod Simon de Marisco et Thomas frater ejus maritent alicui filiam et heredem Reginaldi de Ripariis, vel quod aliquis ducat eam in uxorem sine licentia dilecti et fidelis nostri Johannis filii Galfridi ad quem maritagium ipsius heredis pertinet ratione terre quam predictus Reginaldus tenuit de eo in Wudeberg' per servicium militare, ut dicitur. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur vicecomiti Sumerset' et Dors' quod non permittat quod Johannes de Peauton' maritet eandem filiam alicui sine licentia ipsius Johannis.

Pro Margeria que fuit uxor Walteri de Lacy.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod de terris et tenementis que fuerunt Walteri de Lacy in Hybernia habere faciat Margerie, que fuit uxor predicti Walteri c. libratas terre cum bladis ejusdem terre, ubi melius assignari possunt extra castra que fuerunt ejusdem Walteri, in tenenciam, donec plenaria dos ei assignetur. Teste rege apud—.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Ros quod faciat habere priori Hospitalis Sancti Johannis Jerusalem in Anglia xl. quercus in foresta de Whichewud', de dono regis. Teste ut supra.

De denariis liberandis Ricardo le Marescal.—Mandatum est vicecomiti Norht' quod omnes denarios quos habet de vinis regis venditis liberet Ricardo le Marescall', quem rex mittit ad nundinas Sancti [Ivonis erased] Botulfi ad negocia regis ibidem expedienda.

De cervis datis.—Mandatum est Roberto de Ros quod faciat habere Waltero de Kirkeham ij. cervos in foresta de Pikering', de dono regis. Teste ut supra.

De dote assignanda.—Mandatum est vicecomiti Hereford' quod assignari faciat Lucie que fuit uxor Walteri de Wurmel' rationabilem dotem suam de lx. solidis redditus cum pertinentiis in Staundon' quas predictus Walterus tenuit de Waltero de Lacy et quas in manum nostram cepisti (sic) occasione terrarum predicti Walteri in manu nostra existentium. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Hugoni filio Roberti quod faciat habere P. Herefordensi episcopo, lx. quercus cum omnibus escaetis earundem ad maeremium in bosco de Hauekeshurst', de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est Johanni Extraneo quod faciat habere eidem episcopo in bosco de Sned xl. quercus cum omnibus earundem escaetis ad maeremium, de dono regis. Teste ut supra.

De una cuppa et uno firmaculo datis.—Rex W. de Haverhull', thesaurario suo, salutem. Mandamus vobis quod faciatis habere Johanni de la Herte ex parte nostra unam cuppam precii iiij. marcarum et ex parte regine nostre unum firmaculum precii xl.s., et faciemus inde vobis breve nostrum de Liberate habere. Teste rege apud Glouc', xiiij. die Junii.

De pluribus faciendis.—Rex dilecto sibi Edwardo filio Odonis, salutem. Mandamus vobis quod sine dilatione emi faciatis xxiiij. obolos de musca et de ei[s] offeri faciatis pro nobis xij. in ecclesia Beati Petri Westmonasteriensis in festo Apostolorum Petri et Pauli, et alios xij. offerri faciatis pro nobis ibidem in festo Sancti Petri ad Vincula. Emi etiam faciatis optimum aurifrigium quod invenire poteritis ad capam que vocatur Otewy decorandam et illud ponatis loco veteris aurifrigii. Fieri etiam faciatis quendam morsum rotundum de auro puro ad eandam (sic) capam qui contineat rotunditatem per totum unius palme humane, in cujus morsus medio poni faciatis magnum saphirum et in circuitu lapides conpetentes ad hoc et decentes, procurantes quod morsus ille bene operetur eo modo quo dicte cape possit adherere. Ipsam etiam capam bene lineari faciatis de optimo panno del Areste. Mitram etiam preciosiorem quam invenire poteritis emi faciatis, et si talis inventa non fuerit, tunc emi faciatis casulam preciosiorem que invenerit (sic) poterit, que prompta sit et bene parata. Ipsamque casulam vel mitram, si habueritis, sine dilatione nobis mitti faciatis, et cum custum omnium predictorum sciverimus breve nostrum de Liberate vobis inde faciemus habere. Teste ut supra.

De quodam a prisona deliberando.—Mandatum est custodi prisone de Flet' quod Eliam le Butiler qui falso appellatus fuit de receptamento malefactorum a prisona predicta deliberet. Injunxit etiam rex vicecomiti Glouc' quod plegium recipiat ab eodem Elia quod erit coram justiciariis regis ad primam assisam cum in partes illas venerint ad respondendum si quis inde versus eum loqui voluerit. Teste ut supra.

Pro vicecomiti Glouc'.—Vicecomes Glouc' habet respectum de visu conpoti sui faciendo usque post itinerationem justiciariorum nostrorum in partes illas. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod faciat habere Fratribus Predicatoribus Glouc' v. quercus in foresta de Den' ad maeremium ad operationes ecclesie sue, de dono regis. Teste ut supra.

De vinis datis.—Rex ballivis de Teokesbir', salutem. Precipimus vobis quod de x. doliis vinorum nostrorum que habetis in custodia vestra duo dolia vinorum que jam conput[r]uerunt effundi, et de viij. doliis residuis ex uno meliorum vij. dolia inoleari et ex eisdem monialibus de Westwud' j. dolium, et Albis Sororibus Wigorn' j. dolium, et monialibus de Okernebur' ij., et monialibus de Kochull' ij., et hospitali Sancti Bartholomei Glouc' j. dolium liberari faciatis, de dono nostro. Teste rege apud Glouc', xviij. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est Willelmo de Munceaus quod faciat habere Buceline uxori Bernardi de Sabaudia duos damos in ballia sua, de dono regis. Teste rege apud Cyrenc', xviij. die Junii.

Pro abbate de Villa Nova.—Mandatum est ballivis nundinarum Sancti Botulfi quod si inquirere poterint quod abbas de Villa Nova perceperit singulis annis x.l. de nundinis predictis, tunc predictum abbatem predictas x.l. ad instantes nundinas percipere permittant sicut eas singulis annis preteritis percipere consuevit. Teste rege apud Merleberg', xxj. die Junii.

De tradendo in ballio.—Quia regi constat per inquisitionem quam fieri fecit quod Henricus Anketil, Thomas Champeneys, Adam Hamund, Ricardus de Coleshull', et Willelmus Canun, capti et detenti in prisona de Farendon pro morte Reymundi de Farendon' et Willelmi filii sui unde appellati sunt, appellati sunt de morte illa odio et atia etc., mandatum est vicecomiti Berk' quod, si singuli ipsorum invenerint ei singulos xij. liberos et legales homines qui eos manucapiant etc. ad standum inde recto etc., tunc ipsos singulos ipsis singulis xij. tradat etc. Teste rege apud Merleberg', xxiiij. die Junii.

De maeremio ad elemosinariam Marleb'.—Mandatum est Galfrido Esturmy quod permittat constabularium de Merleberg' capere maeremium in ballia sua ad elemosinariam regis in castro de Merleberg' construendam. Teste rege apud Merleberg', xxvij. die Junii.

De mortuo bosco ad unum rogum faciendum.—Mandatum est Roberto de Ros, justiciario foreste, quod faciat habere constabulario de Scardebur' mortuum boscum in haya regis de Escaleby ad quandam (sic) rogum faciendum ad operationes castri de Scardeburg'. Teste ut supra.

De una camera privata facienda.—Mandatum est Ade Cok' quod in loco conpetenti in curia regis de Clarendon', vel extra prope curiam ubi melius viderit expedire, fieri faciat quandam cameram privatam communem toti familie regis cum iiij. vel v. sectis coopertam interim stramine, ita quod promptum sit ante adventum nostrum illuc, et fiat de die et nocte citra diem Veneris; et cum custum sciverimus faciemus tibi allocari. Teste rege apud Merleberg', xxviij. die Junii.

De vinis hominibus de Merleberg' reddendis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Merleberg' quod de vinis proximo venturis usque Merleberg' faciant habere Thome filio Martini unum dolium vini pro uno dolio vini quod ab eo capi fecimus quando ultimo fuimus apud Merleberg'. Teste rege apud Merleberg', xxv. die Junii.

De damis datis.—Mandatum est Roberto de Everingham quod faciat habere Johanni de Lexinton' iij. damos in foresta de Shirewud', de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum [est] J. Byset, justiciario foreste, quod faciat habere Gilberto Basset xv. damas et x. damos in foresta de Braden' ad parcum suum de Wutton' instaurandum, de dono regis. Teste ut supra.

De pauperibus pascendis et cereis faciendis.—Mandatum est Willelmo de Haverhull', thesaurario regis, quod in instanti festo Apostolorum Petri et Pauli majorem aulam Westmonasterii et minorem pauperibus impleri et eos pasci faciat. Tot etiam cereos inveniat in ecclesia Sancti Pauli Lond' in commemoracione ejusdem quot ibidem anno preterito extiterunt, et rex breve de Liberate inde ei faciet habere. Teste rege apud Lutegareshal', xxviij. die Junii.

De uno baudekino offerendo et pavimento faciendo.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod unum pannum de baudekino emi et illum in instanti festo Apostolorum Petri et Pauli offerri faciat, vel infra octabas si in festo predicto fieri non possit, et quod emat aurum ad valenciam x. marcarum et illud in feretro Sancti Edwardi infigi faciat, ita quod rex illud infixum inveniat cum ibidem venerit, et quod capellam regine depingi et in camera regis pavimentum de tegulis fieri faciat. Et cum rex custum predictorum sciverit breve de Liberate ei nde faciet habere. Teste ut supra.

Pro Judeis.—Rex baronibus suis de Scaccario, salutem. Monstraverunt nobis Judei nostri Lond' quod quando finem fecerunt nobiscum cum aliis Judeis per xx. milia marcarum pro tallagio nostro, unde solvere debent x. milia marcarum ad quindenam Nativitatis Sancti Johannis Baptiste anno etc. xxv. et x. milia marcarum ad festum Sancti Michaelis anno eodem, concessimus eis quod id quod receptum est ad Scaccarium vel in garderoba per manus suas vel per manus Christianorum pro tercia parte catallorum suorum eis faceremus allocari in primo termino x. milium (sic) marcarum. Et ideo vobis mandamus quod si predicti Judei Lond' plene nobis persolverint quod ad eos pertinet de primo termino predicto x. milium marcarum usque ad summam quam per manus suas vel Christianorum ad Scaccarium vel in garderoba pro predicta tercia parte nobis reddiderint, pro residuo illius termini ipsos non distringatis donec aliud a nobis habueritis mandatum. Teste —.

De perdonatione.—Rex perdonavit Oweyn filio Warini dimidiam marcam ad quam amerciatus fuit coram justiciariis ultimo itinerantibus in comitatu Stafford'. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

[m. 7.]

De quercubus datis.—Mandatum est Waltero de Denford' quod in foresta de Wauberg' faciat habere Magistro Laurencio de Sancto Martino vj. quercus ad maeremium faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

De maeremio ad operationes regis.—Mandatum est Avicie de Columbariis quod permittat ballivum de Merleberg' et Lutegareshal' capere maeremium in foresta de Cet per visum forestariorum ad operationes quas rex eidem ballivo injunxit faciendas. Teste rege apud Clarendon', xxx. die Junii.

De quercubus datis.—Mandatum est Johanni Biset quod Johanni de Nevill' faciat habere x. quercus in foresta de Savernak', de dono regis. Teste ut supra.

Pro vicecomite Warr' et Leyc'.—Mandatum est thesaurario et baronibus de Scaccario quod loco Philippi de Ascell', vicecomitis Warr' et Leyc', admittant Henricum de Belegrave, clericum suum, ad conpotum pro eo reddendum et ad visum conpoti sui faciendum de uno quarterio anni etc. xxiiij. et de anno etc. xxv. Teste ut supra.

De coronatore eligendo.—Mandatum est vicecomiti Leyc' quod eligi faciat unum coronatorem qui prestito sacremento etc. sicut fieri solet. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Devon' quod si Robertus de Raddon', in prisona detentus pro morte Rogeri de Stokel' unde rettatus est, invenerit ei etc. xij. liberos et legales homines etc. qui eum etc., tunc illum tradat in ballium illis xij. etc. Teste ut supra.
[Cancelled.] Quia non habuit.

De quodam prisone liberando ballivis Cycestrensis episcopi.— Mandatum est vicecomiti Sudhampt' quod Symonem de la Lane, qui est in prisona nostra per preceptum nostrum de Wintonia, et qui captus fuit pro homicidio in comitatu Sussex' infra libertatem venerabilis patris R. Cycestrensis episcopi, liberet ballivis ipsius episcopi producendum coram justiciariis itinerantibus in predicto comitatu Sussex'. Teste rege apud Clarendon', j. die Julii. Per S. de Segrave.

Pro Beatricia de Fay.—Mandatum est vicecomiti Surr' quod, occasione precepti regis ei directi de capiendis in manum regis terris que fuerunt Johannis de Fay, non mittat manum ad terras quas rex assignavit Beatricie de Fay ad sustentationem suam donec aliud habuerit preceptum. Teste ut supra.

De tradendo in ballio.—Mandatum est vicecomiti Buk' quod si Ricardus de Neumere, quem Agnes que fuit uxor Roberti le Fraunceys et Simon filius ejus appellant de morte Laurencii filii ipsius Agnetis, et qui venit apud Clarendon' offerens se ponere in prisona regis ad standum inde recto, invenerit ei xij. liberos et legales etc. qui eum manucapiant habere etc., tunc ipsum tradat etc. Teste ut supra.

Pro Herberto filio Mathei.—Rex concessit Herberto filio Mathei quod non obstante eo quod ij. terminos de fine quem cum rege fecit non observavit, habeat amodo eosdem terminos quos rex ei inde prius concesserat. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod sic fieri etc.