Close Rolls, November 1242

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, November 1242', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 492-493. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp492-493 [accessed 19 April 2024]

Image
Image

Close Rolls, November 1242

Willelmus Bardulf habet brevia de scutagio suo habendo in comitatibus Essex', Noting' et Dereb', Norhampt', Linc' et Leic'; ita quod scutagium illud regi reddet in reditu regis in Angliam si rex illud habere voluerit. Teste W. Eboracensi archiepiscopo, apud Westm', vij. die Novembris.

Ricardus de Munfichet habet brevia de scutagio suo habendo in comitatibus Essex' et Hertf', Cantebr' et Huntedon', Norff' et Suff', Buk' et Bed', Midd', Surr' et Sussex'. Et si predicti vicecomites aliquid ceperint de scutagio illo, id ei sine dilacione reddi faciant. Teste W. Eboracensi archiepiscopo, apud Windles', xviij. die Decembris. Quia misit ad regem duos milites pro se in Wasconiam.

Quia H. de Albin', comes Arundell', misit ad regem quinque milites pro se in Wasconiam in servicium regis, habet brevia de scutagio suo habendo in comitatibus Norff' et Suff', Essex', Kanc', Sussex', Suht', Wiltes', Glouc', War', Leic', Salop', Stafford', Noting', Dereb', Ebor', Linc', Buk', Bedef', Norhampt', Oxon', Wygorn'.