Close Rolls, October 1242

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1911.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, October 1242', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 4, 1237-1242, (London, 1911) pp. 517-524. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol4/pp517-524 [accessed 27 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, October 1242

Pro Roberto de Stopham'.—Rex M. comitisse Warenn', salutem. Mandamus vobis quod de firma terrarum que fuerunt W. quondam comitis Warenn', que sunt in custodia vestra, faciatis habere Roberto de Stoppham' decem libras quas predictus comes ei concessit singulis annis precipiendas in festo Sancti Michaelis quosque ei provideret in decem libratis terre pro rumoribus quos ei detullt de nativitate Eadwardi filii nostri; et nos illas decem libras vobis ad Scaccarium nostrum per breve nostrum de Conputate, quod vobis mittimus, faciemus allocari. Teste rege apud Burd', vj. die Octobris.

Pro Philippo Haket.—Rex concessit Philippo Haket, vadletto de butelaria sua, ij. denarios in die de elemosina constituta quos Johannes de Sandon', cocus regis, qui mortuus est percipere consuevit per manum vicecomitis Glouc'. Et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictos ij. denarios in die decetero eidem Philippo habere faciant, sicut predictus Johannes illos percipere consuevit. Teste rege apud Burd', vij. die Octobris.
Et mandatum est vicecomiti Glouc' quod illos ei habere faciat. Teste ut supra.

De denariis et aliis regi mittendis.—Rex Eboracensi archiepiscopo et W. de Cantil', salutem. Mandamus vobis quod sub quanta poteritis festinacione nobis mitti faciatis usque Burdeg' tria milia quarteriorum frumenti et tria milia quarteriorum avene tam de archiepiscopatu Cantuar' quam de episcopatu Winton' secundum quod videritis expedire et secundum quod major copia fuerit in uno loco et in alio de hujusmodi blado. Denarios eciam quotquot poteritis ad opus nostrum perquiratis [et il]los ad nos similiter sub festinacione mittatis. Teste ut supra.
Mandatum eisdem et eciam Karleolensi episcopo quod mittant circa Mediam Quadragesimam anno etc. xxvij. triginta milia marcarum et quod provideant regi de ccc. militibus et d. servientibus in universo cum illis quos prius ad regem mitti mandaverat promptis et paratis equis et armis ad veniendum in servicium regis citra Pascha anno predicto. Teste ut supra. Cum adjectione istius clausule. Nec vos latere volumus quod bene sumus experti postquam egimus in partibus remotis quod refriguit in vobis affectio quam erga nos gerere consuevistis et quod in absencia nostra de nobis cura minor habetur.

Pro rege Navar'.—Dominus rex concedit regi de Navar' conductum transeundi per terram regis in eundo versus partes suas dummodo ad dictum comitisse Byarr' et ad dictum R. comitis Tholos', securitatem regi prestet, quod neque per ipsum regem Navar' neque per aliquos de suis regi aut alicui de potestate regis dampnum aliquod eveniet nec idem rex Navar' procurabit quod regi aut terre sue dampnum aliquod inferatur ex transitu suo versus partes suas. Teste rege apud Burdeg', viij. die Octobris.
Et mandatum est comiti Tholos' quod super eo consilium et voluntatem suam domino regi significet. Teste ut supra.

Hybernia.—Quia dominus rex habet in proposito moram continuare in partibus transmarinis et plurimum indigeat potenti auxilio bone gentis et pecunia, mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod perquirat de Hybernia centum milites et ducentos servientes equites et mille servientes pedites et ipsos ad regem mittat citra Pascha anno etc. xxvij. bene paratos equis et armis, simul cum tota pecunia quam ad opus regis perquirere poterit. Teste ut supra.

De herede Neschac' de Beusadon'.—Mandatum est Namaneo de Boech' quod filiam et heredem Neschac' de Besaudon' ad regem ducat vel salvo mittat, quia dominus rex plurimum admiratur quod ad primum mandatum regis id non fecit. Teste rege apud Burdeg', ix. die Octobris.

De prioratu Sancti Andree.—Significatum est vicecomiti de Frunzak' quod rex dedit in mandatis A. de Blankeford' quod prioratum Sancti Andree liberet cuidam servienti regis qui prioratum illum de precepto regis liberabit abbati de Silva, cui mandatum est quod prioratum illum ita custodiat quod malum aut dampnum ipsi vicecomiti aut predicto A. aut alicui alii de fidelibus regis per prioratum illum non eveniat. Teste ut supra.

De negociis regis in Anglia expediendis.—Rex Eboracensi archiepiscopo et W. Karleolensi episcopo, et W. de Cantil', salutem. Super laudabili diligencia quam apponitis et apposuistis circa negocia regni expedienda plurimum vos habemus commendatos, vobis significantes quod thesaurum nostrum quem ad nos misistis per abbatem Evesham' et P. Peyvr' recepimus apud Burd' die Dominica in vigilia Sancti Edwardi. Cum autem pecunia nostra nobis transmissa ad debita nostra quibus obligamur non sufficiat acquietanda, vobis mandamus quatinus omnes denarios receptos ad Scaccarium Sancti Michaelis et quos aliunde perquirere poteritis ad primum ventum oportunum nobis mittatis, nichilominus providentes quod denarios quos de Scaccario Sancti Hyllarii recepturi estis et medio tempore, circa festum Purificationis Beate Marie nobis mittere non differatis. Teste rege apud Burd', xiij. die Octobris.

De quercubus datis.—Mandatum est Gilberto de Segrave quod faciat habere priori de Sancto Ivone x. quercus ad maeremium in foresta de Wauberg' ad unam garderobam faciendam in prioratu suo ad pannos et alias res regi emptas in nundinis ibidem responendas. Teste ut supra.

De perdonacione pro N. de Bolevill'.—Rex perdonavit Nicholao de Bolevill' scutagium feodorum x. militum que tenet de heredibus Willelmi de Torenton' qui tenent de rege in capite: et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictum Nicholaum simul et heredes predictos quietos inde esse faciant. Teste rege ibidem, xiiij. die Octobris.
Et mandatum est vicecomiti Devon' quod predicto Nicholao simul et heredibus predictis pacem inde habere permittat; et si quid inde ceperit, id eis reddi faciat. Teste ut supra.

hic recepit dominus abbas de evesham sigillum domini regis.

De denariis et aliis regi mittendis.—Mandatum est Eboracensi archiepiscopo et Karleolensi episcopo et W. de Cantil' quod quamcito denarii de Scaccario Sancti Michaelis regi fuerint missuri mille bacones et ccc. karcoys' bohum regi mittant simul cum iiibus milibus quarteriorum frumenti et iijbus milibus quarteriorum avene tam de archiepiscopatu Cantuar quam de episcopatu Winton' secundum quod major copia fuerit in uno loco et in alio, sicut alias rex eis injuxit. Teste rege apud Burd', xv. die Octobris.

De perdonacione pro Matheo de Vermy.—Rex perdonavit Matheo de Vermi vj. marcas quas debet Josceo filio Florie, Judeo Lond', et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum inde quietum esse faciant et eas eidem Judeo in debito quod regi debet allocari et instrumenta que idem Judeus inde habet eidem Matheo restitui faciat.

[m. 8.]

Pro Gilberto de Mubray.—Rex concessit Gilberto de Mubray illos iij. obolos de elemosina regis constituta quos Robertus le Blund, quondam nuncius noster, percipere consuevit singulis annis per manum vicecomitis Glouc'; et mandatum est baronibus de Scaccario quod predictos iij. obolos eidem Gilberto habere faciant, simul cum arreragiis que restant a tempore obitus predicti Roberti. Teste rege apud Burd', xvj. die Octobris.

Pro Reginaldo Ruffo et Hugone, hostiario regis.—Mandatum est Eboracensi archiepiscopo et W. de Cantil' quod quamdiu Reginaldus Ruffus et Hugo hostiarius regis, quos rex mittit in Angliam pro negociis suis ibidem moram fecerint et in veniendo ad regem expensas eis racionabiliter habere faciant. Teste ut supra.

De perdonacione pro Johanne de Gray.—Rex perdonavit Johanni de Gray quater xx. marcas quas regi debet de prestito ei facto quando transfretavit in Wasconiam; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.
Et hoc significatum Eboracensi archiepiscopo et W. Karleolensi episcopo, et W. de Cantil', quia ipsi prestitum illud ex parte domini regis ei fecerunt. Teste ut supra.

De perdonacione pro Galfrido de Childwik'.—Rex perdonavit Galfrido de Childwik' lxx. marcas quas debet Aaron filio Abraham, Judeo London'; et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum inde quietum esse faciant et eas eidem Judeo in debito quod regi debet allocari et [instrumenta] que idem Judeus inde habet eidem Galfrido restitui faciant. Teste ut supra.

Hybernia.—Cum dominus rex [pecunia indigeat plurimum] pro negociis suis expediendis in partibus trans marinis, [mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hibernie, quod totam pecuniam quam perquirere poterit regi mittat quamcito ventum ad hoc habuerit oportunum [. . . . . . . . . . . . .] taliter ad hoc laboret circa pecuniam ad opus regis perquirendam quod ipsum merito debeat commendare. Teste rege apud Burd', xvj. die Octobris. Per ipsum regem.]
Eodem modo scribitur G. de Turevill'.

De damis datis.—Mandatum est Gilberto de Segrave, justiciario foreste, quod permittat B. comitem de Insula, capere in Nova Foresta xxiiij. damas, de dono regis. Teste ut supra.

De j. austurco dato.—Mandatum est Johanni de Frethorn quod faciat habere B. comiti Devon', unum de bonis austurcis regis, de dono regis. Teste ut supra per ipsum regem.

Pro decano et capitulo Linc'.—Rex justiciariis suis de Banco, salutem. Ad noticiam nostram pervenit quod, cum ante transfretacionem nostram W. Wigorn' episcopo, et conjudicibus suis, a domino papa delegatis ad litem motam inter R. Linc' episcopum, et decanum et capitulum Linc' super quibusdam visitacionibus, procuracionibus et aliis contencionibus decidendam, prohiberemus ne in causa illa procederent in curia Christianitatis eo quod dignitatem regiam et coronam nostram contingebat et sine injuria nostra et juris nostri prejudicio in curia predicta non potuit ventillari, judices ipsi nichilominus in causa illa procedere et dictus episcopus eandem prosequi presumpserunt, propter quod secundum legem et consuetudinem regni nostri fuerunt postea, ut dicitur, attachiati; et ideo vobis mandamus quod secundum quod loquela dicte prohibicionis coram vobis deducta est et secundum legem et consuetudinem regni nostri placitum illud terminetis et quod justum fuerit inde fieri faciatis. Teste ut supra.

Pro comite Arundell'.—Mandatum est Eboracensi archiepiscopo, Karleolensi episcopo et W. de Cantil' quod, cum H. comes Arundell', miserit ad regem quinque milites ad servicium quod regi debet pro eo faciendum, scutagium suum de omnibus feodis militum que de rege tenet in capite ei, sicut aliis fidelibus regis qui servicium suum regi fecerunt, habere faciant. Teste rege apud Burd', xvij. die Octobris.

De perdonacione pro Roberto Tregoz.—Dominus rex perdonavit Roberto Tresgoz xx. marcas quas archiepiscopus Eboracensis, episcopus Karleolensis et W. de Cantilupo ei concesserunt de thesauro regis quando fuit in procinctu veniendi ad regem ad partes transmarinas; et mandatum est eis quod litteras regis directas b[aroni]bus de Scaccario de qui[etancia earum irrotulari] faciant. Teste ut supra.

Pro Willelmo Cuset.—Mandatum est Drogoni de Barentin' quod, si terram Willelmi Cuset in insula de Gernere, qui fuit in servicio [regis], propter absenciam suam, eo quod credebatur ipsum esse cum rege Franc' in manum regis seisivit, tunc ei eam reddi faciat. Teste ut supra.

De jocalibus emendis.—Mandatum est Eboracensi archiepiscopo et W. Karleolensi episcopo, et W. de Cantil' quod ab aurifabris London' accipiant mutuo ad opus regis quingentas marcatas jocalium, scilicet anulorum et firmaculorum aureorum et zonarum argentearum; et eas regi mittant ad primum passagium circa festum Omnium Sanctorum. Teste ut supra.

Pro Reginaldo Devoniensi.—Rex Eboracensi archiepiscopo, W. Karleolensi episcopo, et W. de Cantil,' salutem. Mandamus vobis quod, non obstante aliqua concessione nostra quam fecimus Willelmo filio Henrici de custodia terre que fuit Roberti filii Alvredi de la Berton qui terram suam, ut dicitur, de nobis tenuit in socagium, et de maritagio Dionisie, filie et heredis ipsius, ita plenam et celerem justiciam exhibeatis Reginaldo Devoniensi de custodia et maritagio predicto, qui in eis jus sibi vendicat, quod si concessio nostra, si sine injuria alterius fieri possit, ei non noceat et quod non oporteat ipsum pro defectu vestri ad nos habere recursum. Teste ut supra [sic].

Hybernia.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod Mauricio Harang' et Ricardo de Wildemersh' faciat habere vj. marcas de Scaccario Dublin', scilicet utrique eorum xl. solidos quos rex eis debet de arreragiis stipendiorum suorum pro eo quod milites regi duxerunt ab Anglia in Wasconiam. Teste rege apud Burd', xix. die Octobris.

Pro Willelmo Lung'sp'.—Rex baronibus de Scaccario, salutem. Sciatis quod concessimus Willelmo Lung'spee pro nobis et heredibus nostris quod ipse et heredes sui percipiant singulis annis imperpetuum de comitatu Wilt' xl. marcas in feodo et hereditate, si contingat quod per judicium curie nostre amittat clamium quod ponit in eodem comitatu et in castro Sar' et inde fuerit abjudicatus, videlicet ad Pascha xx. marcas et ad festum Sancti Michaelis xx. marcas: et ideo vobis mandamus quod sic fieri et inrotulari et predictas xl. marcas de exitibus comitatus predicti ad eosdem terminos quousque predictum judicium ei reddatur ei habere faciatis. Teste ut supra.

Pro Ricardo de Munfichet.—Rex concessit Ricardo de Munfichet qui misit in servicium regis duos milites pro se scutagium de feodis militum que de rege tenet in capite, scilicet de scuto iij. marcas. Mandatum est Eboracensi archiepiscopo et Karleolensi episcopo et W. de Cantil' quod litteras de scutagio singulis vicecomitibus in quorum ballivis terras habet ei habere faciant. Teste ut supra.

De pecunia regi perquirenda.—Rex eisdem, salutem. Mandamus vobis firmiter injungentes quatinus sicut nos et honorem nostrum diligitis omnem quam poteritis dilige[ntiam] apponatis ad omnem quam poteritis pecuniam ad opus nostrum perquirendam, scilicet de mutuo accipiendo a quocunque et aliunde tam de redditibus finibus quam omnibus aliis adquisitis, et eam sub festinacione qua fieri potest coadunetis et nobis mittatis, ita quod habeamus usque ad summam quinquaginta milium marcarum si quo modo fieri potest ad negocia nostra expedienda, ita quod diligentiam vestram ad hoc apposit[am] merito commendare debeamus. Teste ut supra.

Pro Andr' Peverel.—Rex concessit Andree Peverel qui misit unum militem pro se ad partes transmarinas in servicium regis scutagium suum de feodis militum que de rege tenet in capite scilicet, de scuto iij. marcas: et mandatum est Eboracensi archiepiscopo, Karleolensi episcopo et W. de Cantil' quod litteras regis de scutagio singulis vicecomitibus in quibus feoda predicta sunt ei habere faciant. Teste rege apud Burd', xx. die Octobris.
Eodem modo scribitur eisdem pro Ricardo de Harecurt qui habuit unum militem etc. ut supra.

Pro Nicholao de Secheford'.—Nicholaus de Secheford' ducendo super equum suum ab uno loco ad alium quandam filiam suum vix de etate sex septimanarum contigit quod idem puer per infortunium suffocatus in itinere subito expiravit; quod cum comperisset, metu ductus ne occasione predicta caperetur, ad ecclesiam confugit et in ea se tenuit quousque regnum regis abjuravit. Et quia domino regi supplicavit quod cum eo misericorditer ageret, mandatum est eisdem quod diligentem de morte predicta fieri faciant inquisitionem et inquisitionem illam regi mittant et breve per quod facta fuerit. Teste ut supra.

Pro Ricardo le Harpur.—Mandatum est Hugoni Giffard' quod retineat Ricardum le Harpur ad solacium puerorum et ei necessaria sua inveniat. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Odding' seles.—Rex concessit Willelmo de Odding' seles scutagium feodi unius militis et dimidii in comitatu Warr' et scutagium feodi unius militis et dimidii in comitatibus Hertford' et Essex et scutagium iiije partis feodi unius militis in comitatu Norf' et scutagium feodi dimidii militis in comitatu Oxon' que tenet de Gerardo de Lindes' et idem Gerardus de nobis in capite. Et mandatum est Eboracensi archiepiscopo, Karleolensi episcopo et W. de Cantil' quod litteras de quietancia tam ipso Willelmo quam predicto Gerardo habere faciant. Teste ut supra.
[Cancelled] Quia aliter in anno xxvij.

De Roberto Elye distringendo.—Rex B. de Cryoyl', salutem. Quia datum est nobis intelligi quod Robertus Elye educens quandam navem que vocatur Buzard ad gravandum inimicos nostros et nos de lucris ejus participare debuimus usque ad partem mediam et ipse fere totum lucrum nobis subtraxit, vobis mandamus quatinus omnia catalla ipsius Roberti arestari faciatis, quousque medietatem lucri predicti nobis reddiderit. Teste ut supra.

De perdonacione pro Petro Braunch'.—Rex perdonavit Petro Braunch' viij. marcas quas debet Aaron de Colecestr', Judeo; et mandatum est justiciariis ad [cust]odiam Judeorum assignatis quod ipsum inde quietum esse faciant et eas eidem Judeo in debito quod regi debet allocari et instrumenta que idem Judeus inde habet eidem Petro restitui faciatis. Teste rege apud Silvam, xxij. die Octobris.
Rex perdonavit eidem Petro [x] libras quas Eboracensis archiepiscopus et Karleolensis episcopus et W. de Cantil' ei concesserunt de prestito quando fuit in procinctu itineris veniendi ad regem ad partes transmarinas; et mandatum est eisdem quod litteras regis de quietancia baronibus de Scaccario directas earum habere faciant. Teste ut supra.

[De] pignore comitisse Byern' dando.—Mandatum est Johanni Maunsel et Rogero de Ros' quod per visum Johannis Silvestr' liberari faciant comitisse Biern' de capis, casulis et aliis ornamentis capelle regis, retentis duabus capis preciosioribus quas per eundem regi mittant; et quod liberent eidem comitisse de pannis regis de H. na si necesse fuerit, ita quod de predictis ornamentis et pannis sufficiens pignus habeat pro [trescentis vel quadringentis, erased] quingentis marcis quas [ei debemus, erased] rex ei debet. Mandatum est eciam ci[s]dem quod ipsi rogent eandem comitissam quod ea que receperit deponi faciat Burd' ut rex ea acquietare possit quando voluerit. Teste rege apud Silvam, xxiiij. die Octobris.
Mandatum est eciam eidem comitisse quod ea que receperit deponi faciat Burd' in aliquo loco tuto ut rex ea acquietare possit quando voluerit. Teste ut supra.

De allece regi mittendo.—Mandatum est Eboracensi archiepiscopo et Karleolensi episcopo et W. de Cantil' quod in prima navi que ventura est ad regem regi mitta[n]t xv. lesta boni allecis. Teste ut supra.

De perdonacione pro Johanne de Grey.—Rex perdonavit Johanni de Grey usque ad summam xv. librarum de arreragiis compoti sui [si tantam regi debeat ad Scaccarium, erased] de tempore quo fuit vicecomes Bed' et Buk'; et mandatum est barronibus de Scaccario quod ipsum inde [si tantam debeat, erased] quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Johanne de Mares.—Rex concessit Johanni de Mares quod de xxxvij. marcis quas reddere debuit Aaron filio Abraham in festo Omnium Sanctorum anno etc. xxvij. et de x. libris quas tenetur reddere Abraham filio predicti Aaron ad Pascha anno eodem habeat respectum usque ad festum Sancti Michaelis anno eodem, ita quod [totum debitum, erased] de toto debito reddat predictis Judeis ad idem festum Sancti Michaelis xxvj. marcas et ad festum Sancti Michaelis anno etc. xxvij. xxvj. marcas. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod respectum [illos, erased] illum et terminos illos ei habere faciant. Teste ut supra.

[De] duabus galeis exkippandis.—Mandatum est J. Maunsel quod ijas galeas regis apud Burd' exkippari faciat bonis marinellis, videlicet unam earum l. marinellis et alteram xl. et utramque muniri x. balistariis peditibus, et singulis predictorum marinellorum et balistariorum faciat habere liberaciones suas a die Lune in vigilia Apostolorum Simonis et Jude usque in crastinum Sancti Martini anno etc. xxvij., videlicet singulis eorum iij. denarios in die; et quod faciat habere E . . Bau . . singulis diebus per pred [. . .] et Eudoni de Shelfhangr', clerico, xij. denarios in die et Alano Burnel xij. denarios in die [. . .] inimicos regis gravandos. Teste [u]t supra.