Close Rolls, February 1244

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, February 1244', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 237. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/p237 [accessed 19 April 2024]

Image

Close Rolls, February 1244

Mandatum est vicecomiti Notingeham quod permittat homines Thome Picot de Radeclive et de Kineston' terras suas in eisdem villis excolere et seminare, et omnia instaura et catalla sua in predictis terris existencia in pace stare usque in unum mensem a die Pasche anno etc. xxviij. Teste rege apud Merleberg', xxvij. die Februarii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Suff' quod permittat Johannem Lancelevee terram in Brandeston' excolere et seminare etc.
Eodem modo scribitur vicecomiti Sussex' quod permittat Thomam filium Godefridi de Wincheless' seminare et excolere terram in Nunnefeld'. [Cancelled.]

[m. 14d.]

Roesia de Verdun attornat contra G. de Segrave et Halculfum de Nevill' de placito debiti quod est coram rege, et sunt attornati Willelmus Trussel et Johannes de Bradicote.

Rex vicecomiti Norhampton', salutem. Precipimus tibi quod permittas abbatem de Bitlesden' excolere et seminare unam virgatam et duas partes unius virgate terre in Whitefeld que sunt de serjantia quam Humfridus de Montibus tenet de nobis in capite, et quas cepisti in manum nostram quando precepimus terras de hujusmodi serjantiis alienatas in manum nostram capi, ita quod terra illa remaneat in manum nostram donec aliud inde preceperimus. Teste rege apud Wudestok', xxij. die Februarii.
Eodem modo scribitur vicecomiti Dereby quod permittat Willelmum filium Petri de Dereby excolere et seminare ij. bovatas terre in Dereby que sunt de serjantia quam Petrus de Sandiacr' tenuit, que serjantia teneri debet de rege in capite. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur eidem vicecomiti quod permittat abbatem de la Dale excolere et seminare ij. bovatas et xxx. acras terre in Sandiacr' et Halum, que sunt de serjantia quam Ricardus de Sandiacr' tenuit, que teneri debet de rege in capite. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Norht' quod permittat Robertum de Gisn' seminare et excolere j. carucatam terre in Gaiton'. Teste rege apud Merleberg, xxviij. die Februarii. Per R. Passelewe.