Close Rolls, July 1243

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, July 1243', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 109-115. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp109-115 [accessed 25 March 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, July 1243

De assisis.—Mandatum est vicecomiti Linc' quod omnes assisas nove disseisine de balliva sua que aramiate sunt vel aramiari continget citra instans festum Sancti Jacobi, contra adventum justiciariorum cum in partes illas venirent, venire faciat coram R. de Lexint' et Jollano de Nevill' die Lune proxima post prefatum festum Sancti Jacobi; venire eciam faciat coram eodem Jollano et aliis quos sibi duxerit associandos, omnes prisones illius gaiole una cum attachiamentis eorundem. Teste W. Eboracensi archiepiscopo apud Straford', primo die Julii.
Mandatum est eciam vicecomiti Notingh' quod similiter venire faciat coram eisdem apud Notingh' die Martis proxima post festum Sancti Petri ad Vincula omnes assisas, et coram predicto Jollano omnes prisone[s] illius gaiole et illorum attachiamenta. Teste ut supra.

De maeremio quod non exeat Anglia.—Mandatum est ballivis de Sandwic' quod nullo modo permittant quod aliquod maeremium exeat a portu suo deferendum ad partes transmarinas ad debilitatem terre regis et meliorationem terrarum inimicorum domini regis, scituri pro certo quod si decetero id permiserint, non solum ad ipsos set ad totam villam suam ita graviter rex se capiet quod sentient se inde gravatos. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur omnibus ballivis Quinque Portuum. Teste ut supra.

De maeremio ad reparationem domorum domini regis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod in parco regis de Bricstok habere faciat maeremium vicecomiti regis Norhampton' ad reparationem domorum regis de Bricstok' et ad scindulas faciendas per talliam factam inter ipsum vicecomitem et forestarium predicti parci de numero quercuum. Teste W. Eboracensi archiepiscopo apud Hertford', ix. die Julii.

Pro Margeria (sic) comitissa Kancie.—Rex inspexit tenorem cartarum continencium donaciones factas conjunctim H. de Burgo, quondam comiti Kancie, et Margarete uxori ejus. Et quia predicti comes et Margareta de manerio de Horneby et castro cum pertinenciis suis conjuncti feoffati fuerunt, et de quibus prefatus comes seisitus fuit die qua obiit, mandatum est Alexandro Bacun quod de predictis manerio et castro cum pertinenciis sine dilatione plenam seisinam eidem Margarete (fn. 1) habere faciat. Teste W. Eboracensi archiepiscopo apud Hertford', vij. die Julii.
Eodem modo scribitur Willelmo filio Ricardi de manerio de Estwod' cum Relegh' et hundredo de Rocheford' in comitatu Essex', et de manerio de Haffeld' Peverel et de manerio de Neyland' in comitatibus Essex' et Suff'; et vicecomiti Cantebr' de manerio de Saham; et vicecomiti Kancie de maneriis de Tunstall' et Newenton'; et vicecomiti Surr' de manerio de Banested'; et vicecomiti Dors' de manerio de Wynfrod; et vicecomiti Bed' de manerio de Aspeleg'; et vicecomiti Glouc' de manerio de Elmore; et vicecomiti Noting' de manerio de Wateleg. Teste ut supra.

Pro Willelmo Bardulf.—Rex reddidit Willelmo Bardulf, filio et heredi Beatricis de Warenn', honorem de Wurmegaye, quem H. de Burgo, quondam comes Kancie, tenuit ad vitam suam, et fidelitatem inde regi fecit, et homagium regi faciet in reditu regis in Angliam. Et mandatum est vicecomiti Norff' quod predicto Willelmo talem de predicto honore seisinam habere faciat qualem inde habuit predictus comes die qua obiit. Teste ut supra.
Mandatum est Roberto de Everingham quod in foresta regis de Shirewod' faciat habere Willelmo Bardulf duos damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo filio Willelmi et Willelmo filio Hugonis.—Willelmus filius Willelmi et Willelmus filius Hugonis, capti et detenti in prisona de Colecestr' pro morte cujusdam hominis inventi apud Hammes, habent breve vicecomiti Essex' quod ponantur per ballium. Teste ut supra.

[m. 3.]

Quia liberationes facte magistris et (fn. 2) marinellis navium que venture sunt ad regem in Wasconiam, jam deficiunt, mandatum est Willelmo Hardel quod accedat usque Portesm' et liberationes eis fieri faciat ulterius prout melius viderit expedire; et si denarios penes se non habuerit ad hoc faciendum, accedat ad Willelmum de Haverhull', thesaurarium, et camerarios regis, quibus rex injunxit quod denarios quot ad hoc necesse fuerit, ad mandatum suum ei liberent. Et cum rex sciverit summam, breve suum de Liberate eis habere faciet. Teste W. Eboracensi archiepiscopo apud Hertf', xj. die Julii.
Et mandatum est thesaurario et camerariis suis quod ad mandatum predicti Willelmi liberent ei denarios quot necesse fuerit ad liberationes predictas. Et cum rex sciverit summam peccunie ad hoc ei liberate, rex breve suum de liberate eis inde habere faciet. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomitibus Lond' quod habere faciant Ricardo clerico regis de Turri regis London' tot lintea ad opus Griffini filii L. quondam principis Norwall' et sociorum ejus secum existencium in prefata Turri quot idem clericus eis dicet ex parte regis. Et cum rex sciverit custum, breve suum de allocate eis inde habere faciet. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Glouc' quod Matillidem que fuit uxor Willelmi de Marisco, que dudum in prisona regis detenta est solum pro felonia ipsius Willelmi quondam viri sui deliberari faciat. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Munfichet quod in forinsecis boscis foreste regis de Havering' faciat habere ballivis regis de Havering' maeremium quantum necesse fuerit ad reparationem pecyarum parci regis de Havering' que ad regem pertinent reparande, et que (sic) rex ab ipsis ballivis reparari precepit. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Salopie quod non permittat Willelmum de Stutevill' colligere blada de terris que fuerunt Galfridi de Grece, qui interfectus fuit, que quidem blada idem Galfridus seminare fecit ante mortem suam, set idem vicecomes eadem blada colligi faciat per visum alicujus ex parte Agnetis que fuit uxor predicti defuncti, quem ad hoc duxerit assignandum, et ipsa salvo custodiri faciat, donec per curiam domini regis fuerit consideratum ad quem dicta blada debeant pertinere. Teste ut supra.

Mandatum est custodi gaiole de Neugat' quod Johannem de Wardelegh' et Elyam Gayprest, probatores regis, quos custodes episcopatus Wintoniensis ei liberari facient per preceptum regis, ab eis recipiat et in prisona regis de Neugat' salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste W. Eboracensi archiepiscopo apud Westmonasterium, xv. die Julii.

Mandatum est B. de Crioil, constabulario Dovor', quatinus decem marcas et v. solidos quos arestavit de Milone de Norhampt', Judeo, latore presencium, et quos Aaron, Judeus de Eboraco, ei tradidit ad emendum vina ad opus suum in partibus transmarinis, ei sine dilatione deliberari faciat. Teste ut supra.

Mandatum est Willelmo Hardel, custodi cambii sui, quod de exitibus predicti cambii habere faciat magistris et marinellis navium et servientibus et balistariis qui transfretaturi sunt ad regem cum thesauro suo in Wasconiam, liberationes suas, prout melius viderit expedire. Et cum rex sciverit summam denariorum quam ad hoc apposuerit, breve suum de allocate ei inde habere faciet. Teste W. Eboracensi archiepiscopo apud Rading', xix. die Julii.

Mandatum est Gilberto de Segrave, justiciario foreste, quod in foresta regis de Melkeham et Chippeham faciat habere R. comiti Pictavie et Cornubie triginta quercus de dono regis. Teste ut supra.

Rex concessit Waltero de Luton' custodiam terrarum et heredum Ricardi de Melkelegh'. Et mandatum est custodibus episcopatus Londoniensis quod eidem Waltero de omnibus terris quas predictus Ricardus tenuit de predicto episcopatu, plenam seisinam habere faciant Teste ut supra.
Eodem modo scribitur custodi terrarum que fuerunt G. quondam comitis Glouc' de terris quas predictus Ricardus tenuit de predicto bonore Glouc'. Teste ut supra.

Prior de Westacr' de novem marcis quas regina dedit Willelmo le Moyne, et quas idem prior reddere consuevit Henrico de Tybetot, quietus est usque ad festum Sancte Margarete anno etc. xxviij. Et mandatum est vicecomiti Norff' quod prefatum priorem quietum inde esse faciat, et averia sua ea occasione capta sine dilatione deliberari. Teste ut supra.

Rex (sic) Mandatum est custodibus terrarum que fuerunt H. de Albiniaco, quondam comitis Arundell', quod permittant executores ipsius comitis (fn. 3) liberam habere administrationem de omnibus bladis spectantibus ad predictum testamentum, accepta ab eis securitate quod de primis denariis provenientibus de bladis illis satisfacient Thome Blundo de xxxv. marcis pro quodam dextrario ab eodem empto. Teste ut supra.

De dote comitisse Arundell' de terris etc.—Rex assignavit Isabelle que fuit uxor H. de Albiniaco, quondam comitis Arundell', maneria de Burne et de Stanstede et hundredum de Burne cum pertinenciis excepta advocatione ecclesie, in comitatu Sussex', manerium de Olneye cum pertinenciis in comitatu Buk', excepta advocatione ecclesie, (fn. 4) manerium de Snetesham, manerium de Wymundham, manerium de Plesseto et manerium de Keninghal' et hundredum quod vocatur Gildecros, cum pertinenciis. Et mandatum est custodibus terrarum que fuerunt H. quondam comitis Arundell', quod de predictis maneriis et hundredis cum pertinenciis predicte comitisse plenam seisinam habere faciant, sicut predictum est. Teste W. Eboracensi archiepiscopo apud Rading', xix. die Julii.

De dote ejusdem de feodis etc.—Rex assignavit Isabelle que fuit uxor H. comitis Arundell', in dotem suam feoda militum subscriptorum, scilicet de honore de Rysing', tria feoda que Johannes de Bulemer tenet, duo feoda que Thomas de Grimeston tenet, duo feoda que Hugo de Verly tenet, dimidium feodum quod Adam de Verly tenet, dimidium feodum quod Hubertus Hacun tenet, et quartam partem unius feodi quam Thomas de Ingoldestorp' tenet; de honore de Bukeham, tria feoda que Henricus de Schelton' tenet, duo feoda que Egidius de Wathesham tenet, tria feoda et quartam partem unius feodi que Willelmus de Brom' tenet, unum feodum quod Willelmus de Rusteng' tenet; de honore de Rysing' et Bukeham, unum feodum quod Ranulfus de Ho tenet, unum feodum quod Willelmus de Granar' tenet, et dimidium feodum quod Thomas de Heingham tenet; de honore de Arundell', sex feoda que Henricus Tresgoz tenet, duo feoda que Johannes le Flemeng tenet, tria feoda que Willelmus Aguillun tenet, unum feodum quod Willelmus de Dyva tenet, unum feodum quod Petrus de Hottot tenet, unum feodum quod Robertus de Girros tenet, dimidium feodum quod Walterus de Chorlecot' tenet, unum feodum et terciam partem unius feodi que Johannes de Lymeseye tenet, duas partes unius feodi quas Willelmus de Cuvert et Maria uxor ejus, Radulfus de Sancto Owenno et Godeheuda uxor ejus, Petrus de Gatesden' et Cecilia uxor ejus, et Robertus Haget et Alicia (fn. 5) uxor ejus tenent, duo feoda que Robertus filius Roberti de Vilers tenet, dimidium feodum quod Johannes de Gatesden' tenet, dimidium feodum quod Johannes de Montibus tenet, dimidium feodum quod Thomas le Blund et Itar' de Sandevill' tenent, unum feodum et dimidium que Ricardus Luvel tenet, tria feoda que Matheus Hoos tenet, unum feodum quod Radulfus de Sunnewurth' tenet, unum feodum quod Hugo de Hoyvall', prior de Suwik', Rogerus de Merlay et Galfridus de Bello Monte tenent, et dimidium feodum quod Ranulfus del Broc tenet. Et mandatum est custodibus terrarum que fuerunt H. de Albiniaco, quondam comitis Arundell', quatinus prefatos milites de servicio suo predictorum feodorum predicte comitisse faciant esse intendentes, sicut predictum est. Teste ut supra.

Rex ad instanciam dilecti clerici sui, Silvestri de Everdon', unus (sic) executorum testamenti Matillidis de Lucy, concessit quod ipse et alii executores ejusdem testamenti habeant operationes de Staunford' et Aungr' ad prosternendum blada eorundem maneriorum que sunt in terris. Et mandatum est custodi terrarum que fuerunt predicte Matillidis, quod predictas operationes eis habere faciat. Permittat etiam illos quibus prefata domina dedit vel vendidit maeremium in magno parco suo de Aungr', et quod prostratum est in eodem, illud abducere quo voluerint sine difficultate, dum tamen in eodem parco sine speciali precepto domini regis nichil decetero prosternatur. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Suhampt' quod de terra Herberti de Denemede in Denemede, in quam Willelmus de Cobbeham se intruserat, dum idem Herbertus stetit cum rege in obsequio suo in partibus transmarinis, predicto Herberto sine dilatione plenam seisinam habere faciat, et omnia catalla et utensilia que idem Willelmus cepit et asportavit de predicta terra, eidem Herberto similiter restitui faciat. Teste ut supra.

Mandatum est Willelmo filio Ricardi, custodi honoris de Redlegh', quatinus omnes exitus qui provenerunt de terris de quibus H. de Burgo, quondam comes Kancie, et M. comitissa, quondam uxor ejus, simul feoffati fuerunt in balliva sua, de tempore quo terre ille fuerunt in manu regis, eidem comitisse sine dilatione habere faciat, salva tamen inde eis qui ad terras predictas custodiendas assignati fuerunt rationabili sustentatione sua per tempus supradictum. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Alexandro Bacun, custodi de Horneby, vicecomiti Noting', vicecomiti Bedef', vicecomitibus Kancie, Cantebr', Glouc', Dors' et Surr'.

Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod in foresta regis de Bernewod' faciat habere W. Carleolensi episcopo sex damos, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est custodibus terrarum que fuerunt H. de Albiniaco, quondam comitis Arundell', quod in forinsecis boscis foreste de Arundell' faciat habere Silvestro de Everdon' clerico unum cervum et duos damos de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Surr' quod in pleno comitatu suo eligi faciat unum viridarium loco Galfridi de Hou, quondam viridarii regis, qui juret quod fideliter custodiet viride et venationem, et fideliter faciet que ad viridarium pertinent, una cum sociis suis viridariis regis predicti comitatus. Teste ut supra.

Mandatum est constabulario de Windesor' quod si custodes pontis de Stanes nondum habuerunt duas quercus quas eis rex dedit in foresta sua de Windes' ad reparationem pontis prefati tempore quo Ingelardus de Cigony fuit constabularius castri de Windes', tunc eisdem custodibus quercus prefatas sine dilatione deliberari faciat.

Mandatum est vicecomiti Notingh' quod habere faciat Johanni de Lexint' scutagium suum de feodis militum que de rege tenet in capite in balliva sua, scilicet de scuto tres marcas pro excercitu regis contra transfretationem in Wasconiam.
Mandatum est vicecomiti Linc' quod habere faciat eidem Johanni de dono regis scutagium feodi unius militis quod regi debebatur, et quod idem Johannes tenet de Willelmo de Vescy in balliva sua, pro eodem exercitu, scilicet de scuto tres marcas.
Mandatum est vicecomiti Norht' quod habere faciat eidem Johanni de dono regis scutagium de feodo unius militis quod regi debebatur, et quod idem Johannes tenet de Willelmo de Feidnes in balliva sua, pro eodem excercitu, scilicet de scuto tres marcas.
Mandatum est vicecomiti Oxonie quod habere faciat eidem Johanni de dono regis scutagium feodi dimidii militis quod regi debebatur, et quod prefatus Johannes tenet de Roesia de Verdun in balliva sua, pro eodem excercitu, scilicet de scuto tres marcas.
Mandatum est vicecomiti Norhumbrie quod faciat habere eidem Johanni de dono regis scutagium feodi unius militis et dimidii, quod regi debebatur, et que idem Johannes tenet de Rogero de Merlay nomine dotis Margerie uxoris sue, pro eodem excercitu, scilicet etc.

Rex concessit Rogero de Pavilly terram que fuit Reginaldi de Pavilly, fratris sui, in Northwald'. Et mandatum est vicecomiti Norf' quod eidem Rogero de predicta terra plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Norf' quod quia Hersenc' que fuit uxor Thome de Fonte de Cancol', appellat Alanum le Bedel, Willelmum le Clerk', Mauricium filium ejus, Simonem de Bruer', Ricardum de Mara, Johannem Haldein et Ricardum Dering', captos et detentos in prisona regis apud Norwic', de morte predicti Thome, viri sui, odio et athia, et non eo quod inde culpabiles sint, set quod Willelmus Bastard culpabilis est de morte illa, quod si singuli predictorum appellatorum invenerit ei xij. legales homines qui eos manucapiant, tradat eos in ballium. Teste ut supra.

Mandatum est Ricardo de Lada quod omnia blada que sunt in terris Ricardi de Clar' in manu regis existentibus, statim visis literis vendi faciat, ita quod denarios inde provenientes habeat rex in adventu suo in Angliam. Teste ut supra.

[m. 2.]

Mandatum est custodibus terrarum que fuerunt H. de Albiniaco, quondam comitis Arundell', quod in bosco qui fuit ejusdem comitis, extra parcum de Bukeham, faciat habere Waltero de Rudham, clerico, quatuor bonas quercus ad maremium faciendum, de dono regis. Teste ut supra.

Mandatum est vicecomiti Middelsex' quod loco Nicholai de Sancto Germano, coronatoris regis, qui languidus est, in pleno comitatu eligi faciat unum coronatorem una cum quodam alio, ita quod sint duo qui in predicto comitatu jurent quod fideliter custodient ea que ad coronam regis pertinent, et inde coram justiciariis itinerantibus fideliter respondebunt. Teste etc.

Quia constat regi per inquisitionem quam fieri precepit, (fn. 6) quod Ricardus le Trive et Amabilia uxor ejus [qui] appellati sunt (fn. 7) per Ricardum le Tailard de incendio, appellati sunt (fn. 8) odio et atia et non eo quod inde culpabiles sunt, mandatum est vicecomiti Rotelond' quod tradat eos in ballium.

Rex vicecomiti Essex, salutem. Scias quod de terris que fuerunt Willelmi de Muncell' in Teveresham in comitatu Cantebr', et de terris que fuerunt ejusdem Willelmi in Aungr', assignavimus Matillidi que fuit uxor prefati Willelmi in dotem terram quam idem Willelmus habuit in Aungr', et ideo tibi precipimus quod de predicta terra cum pertinenciis eidem Matillidi plenam seisinam habere facias. Teste ut supra.

Mandatum est custodibus terrarum que fuerunt H. de Albiniaco, quondam comitis Arundell', quod in foresta Arundell' faciant habere Roberto de Sancto Johanne duos cervos de dono regis, illo cervo computato de quo litteras W. de Cantilupo habuerunt. Teste ut supra.

Rex dilecto et fideli suo Roberto de Ros, justiciario foreste, salutem. Mittimus ad vos Philippum de Condevr', venatorem nostrum, ad capiendum in foresta nostra de Pikering' triginta cervos vel quadraginta, si sine detrimento et destructione in eadem foresta capi possint; et ideo vobis mandamus quod ipsum ad hoc admittatis. Teste ut supra.

Quia rex accepit per inquisitionem quam fieri precepit, quod octo acre terre cum pertinenciis in Embleton' que fuerunt Ade filii Ade, suspensi pro latrocinio, exstiterunt in manu sua per unum annum et unum diem, et quod idem Adam tenuit predictas octo acras de Johanne de Yrebi, mandatum est vicecomiti Cumberland' quod eidem Johanni de predictis octo acris plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. The words 'eidem Margarete' are interlined.
  • 2. The word 'magistris' was repeated here and has been cancelled.
  • 3. The words 'quod . . . comitis' are interlined.
  • 4. The words 'excepta advocatione ecclesie' are interlined.
  • 5. The word 'Alicia' is interlined and 'Cecilia' is cancelled.
  • 6. The words 'per . . . precepit' are interlined.
  • 7. 'Sunt' interlined.
  • 8. 'Appellati sunt' interlined.