Close Rolls, December 1243

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, December 1243', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 139-150. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp139-150 [accessed 12 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, December 1243

De damis capiendis.—Rex mittit Willelmum Luvel et Warnerum fratrem ejus ad capiendum xx. damas in balliva Herberti filii Mathei ad opus regis. Mandatum est eidem Herberto quod ipsos ad hoc admittat, et eas, sicut capte fuerint, ad regem ubicumque fuerit, mitti faciat. Et cum rex custum sciverit, illud ei reddi faciet. Teste rege apud Westmonasterium, j. die Decembris.
Mandatum est Engelardo de Cygoni quod ipse admittat Hamonem filium Philippi ad capiendum xv. damas ad opus regis in parco de Odiham. Teste ut supra.

Pro Johanne Maunsel.—Quia rex vult quod xx. marce quas Johannes Maunsel regi debet de prestito regis ei facto allocentur ei pro xx. marcis in quibus rex ei tenetur pro arreragiis stipendiorum suorum de tempore quo sedit ad Scaccarium, mandatum est baronibus de Scaccario quod de predicto prestito xx. marcarum ipsum quietum esse faciant. Teste rege apud Westmonasterium, ij. die Decembris.

Rex comisit Guidoni de Russilun maneria de Brideshal', Lokinton' et Beinton' tenenda pro cc. marcis annuis quas rex ei concesserat percipiendas ad Scaccarium, ita quod si extenta qua extensa fuerunt maneria illa, antequam rex (fn. 1) dimisisset ad firmam Girardo la Grue terras que fuerunt Petri de Malo Lacu, excedat cc. marcas, illud superplusium ultra cc. marcas regi reddet ad Scaccarium, et si maneria illa extensa non fuerint usque ad cc. marcas, rex in aliis terris ei perficiet quantum defuerit de cc. marcis, vel ad Scaccarium in denariis ei satisfaciet. Et mandatum est eidem Girardo quod Imberto clerico ipsius Gwidonis ad opus suum de predictis maneriis plenam seisinam habere faciat, sicut predictum est, quia cum de extenta predictorum maneriorum rex fuerit certificatus, quam regi per eundem clericum significet, eam in firma predicta rex ei faciet allocari. Teste rege apud Westmonasterium, iij. die Decembris. Per R. Passelewe. [Cancelled.] Quia redditum fuit breve et aliter factum ut patet in rotulo finium.

Pro Judeo.—Rex vicecomiti Notingeham, salutem. Quia Radulfus de Hereford' nuper per falsi suggestionem nos decepit, dicendo quod Amyot, Judeus de Notingeham, fuit in seisina terre sue ut de vadio suo, qui non tantum ut vadium suum set eciam ad firmam eam tenuit et ut vadium suum, sicut certa relatione didicimus, occasione cujus suggestionis nos eidem Radulfo concessimus fieri de predicta terra rationabilem extentam, et eidem Radulfo secundum valorem ejusdem terre finem et terminos rationabiles precepimus assignari, pro quo predictus Radulfus seisinam terre sue recuperavit, et quia prefatus Radulfus ut dictum Judeum de debito suo penitus defraudaret, terram ipsam vendidit, tibi precipimus quod de tota terra que fuit ipsius Radulfi, et que est vadium ipsius Amyot, ei sine dilatione, quicumque eam teneat, plenam seisinam habere facias. Teste rege apud Westmonasterium, v. die Decembris.

De damis datis.—Mandatum est Gilberto de Segrave, justiciario foreste, quod in foresta de Salceto faciat habere Johanni Talebot ij. damas, de dono regis. Teste rege ibidem, vij. die Decembris. Per Johannem de Pless'.

De mercibus ad opus regis capiendis.—Rex ballivis de Sandwico, salutem. Mandamus vobis quod de mercibus contentis in navibus que nuper applicuerunt in portu vestro, capi faciatis ad opus nostrum x. miliaria cere, ccc. freaus de reisins, c. freaus de figes, xxx. freaus de graunt figes, xxx. builluns amigdalarum, iij. bales de rys, iij. bales de kanella, ccc. de zucre de Roche, vj. bales de gingivere, vj. bales de pypere, vj. bales de cymino, et dimidium c. de cubebe, et gingebrat, quicquit potest de bono inveniri, c. de longo pipere, et dimidium c. salang, xl. libras de croco, pannos sericos quotquot possunt inveniri, lucre nigrum quicquit potest inveniri, compellentes, si necesse fuerit, mercatores navium predictorum (sic) ad omnes merces suas in predictis navibus contentas vobis ostendendas, et hec omnia, si inveniri possint, poni faciatis in una nave et duci Lond', scire facientes mercatoribus quorum fuerint merces predicte, quod accedant vel mitti faciant Lond' aliquem ex suis cum mercibus predictis, quas (fn. 2) quidem merces per sacramentum proborum et legalium hominum appreciari faciatis, et de precio predictarum mercium ibidem eis satisfieri faciemus. Teste ut supra.

Pro Artaldo de Sancto Romano.—Mandatum est P. Herefordensi episcopo, procuratori B. Cantuariensis electi, quod primum beneficium ecclesiasticum quod continget vacare in archiepiscopatu Cantuariensi, nulli conferat, set illud reservet ad opus Artaldi de Sancto Romano, quia rex vult quod idem Artaldus habeat beneficium illud de dono regis vel ex provisione predicti electi, quam tenetur facere uni clericorum regis post creationem suam, ad primam petitionem regis. Teste rege apud Westmonasterium, ix. die Decembris.

De vinis datis.—Mandatum est custodi vinorum regis Westmonasterii quod de vinis regis que sunt in custodia sua, habere faciat Magistro Rogero de Ros j. dolium vini, de dono regis. Teste ut supra. Per Edwardum filium Odonis.

De pauperibus pascendis.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, et Edwardo filio Odonis quod hac instanti die Lune proxima post festum Sancti (sic) Lucie Virginis, pasci faciant ad denarios regis in magna aula Westmonasterii quatuor milia pauperum pro anima Isabelle (fn. 3) sororis regis, quondam imperatricis Alemannorum, (fn. 4) in anniversario suo. Teste ut supra.

De capella de Lamh' reparanda.—Mandatum est P. Herefordensi episcopo et Bartholomeo Pech' quod capellam archiepiscopatus Cantuariensis de Lamheg', que indiget reparatione, reparari faciant contra adventum B. Cantuariensis electi in Angliam, et tunc rex custum ad hoc appositum reddi faciet, si predictus electus illud reddere noluerit. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere Margerie comitisse Warr' iij. damas in foresta de Brehull', de dono regis. Teste rege apud Kenint', x. die Decembris.

De robis datis.—Mandatum est Rogero scissori quod de pannis regis, qui sunt in custodia sua, faciat habere Johanni de Sunnevill', Arnaldo de Sunnevill' et Emerico de Sunnevill' iij. robas de virid vel de burnetto, videlicet cuilibet illorum pallium et tunicam cum penula de byssis contra instans festum Natalis Domini, de dono regis. Teste rege apud Windes', ix. die Decembris. Per Gidonem de Russilun.

Pro conversis Lond'.—Mandatum est custodi conversorum London' quod Willelmum clericum conversum in domo regis conversorum recipiat, exhibendo ipsum sicut unum aliorum conversorum. Teste rege apud Windes' xj. die Decembris.
Rex Willelmo de Burgo, salutem. Mandamus vobis quod si inter pannos nostros empti sint panni ad opus conversorum Lond', tunc robas ad opus eorum quorum nomina in cedula presentibus inclusa continentur, secundum quod habere consueverunt, et prout custos eorum London' vobis plenius dicet, eis habere faciatis. Teste ut supra.
Idem mandatum est de vj. conversis qui postea redierunt ad domum suam.

De piscibus capiendis.—Rex mittit piscatores suos ad capiendum in lacu de Wulvemere (fn. 5) omnes pisces quos capere poterunt (fn. 6) in eodem. Mandatum est custodi ejusdem lacus quod cum capti fuerint, illos sine dilatione regi mittat de die et de nocte usque Wind', et cum rex custum sciverit, illud ei reddi (fn. 7) faciet. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur custodi lacus de Wulvemere. [Cancelled.]

De robis datis.—Mandatum est Willelmo de Burgo quod faciat habere Magistro Willelmo le Brun unam robam, videlicet tunicam, supertunicam et pallium, et Henrico magistro cimentariorum regis aliam robam (fn. 8), videlicet tunicam et supertunicam, de dono regis. Teste rege apud Wind', x. die Decembris.

Pro filiis Ferandi balistarii.—Mandatum est Hugoni Giffard et Magistro Willelmo le Brun quod duobus filiis Ferandi quondam balistarii regis, qui sunt de familia Edwardi filii regis, inveniant lineos pannos et calciamenta eodem modo quo faciunt duobus aliis pueris qui sunt de eadem familia. Teste ut supra.

De una roba data.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Ricardo de Funtenay unam robam, de dono regis. Teste rege ibidem, xij. die Decembris. Per Paulinum Peyvr'.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere uxori Ricardi de Clifford' ij. damas in foresta de Whitlewude, de dono regis. Teste ut supra.

De pelvis (sic) et lectrinibus faciendis.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, quod duas pelves argenteas et duo lectrinia argentea, que rex ei injunxit facienda, fieri faciat sub festinatione, ita quod rex ea prompta habeat ante instans Natale Domini. Teste ut supra.

De perdonatione transgressionis.—Rex, ad instanciam W. Eboracensis archiepiscopi, perdonavit Willelmo Bysshop et Edithe filie Walteri transgressionem, si eam fecerint, que eis imposita fuit de foresta regis. Et mandatum est constabulario de Windes' quod ipsos a prisona deliberet et abire quo voluerint permittat. Teste rege apud Windes', xiij. Decembris. Per eundem archiepiscopum.

Pro magistro et fratribus hospitalis Sancti Antonii Vienensis.— Rex dedit magistro et fratribus hospitalis Sancti Antonii Vienensis capellam beate Marie in Lond', que quondam fuit sinagoga Judeorum. Et mandatum est vicecomitibus Lond' quod fratri Thome, procuratori et nuncio ipsorum magistri et fratrum, sine dilatione ejusdem capelle plenam seisinam habere faciant. Teste rege ibidem, xiiij. die Decembris.

De cauderis faciendis.—Mandatum est Willelmo Hardel (fn. 9) quod de exitibus cambii regis fieri faciat duas cauderas (fn. 10) argenteas, unam ad opus regis et aliam ad opus regine, ita quod utraque earum sit ponderis (fn. 11) centum librarum. Teste ut supra.

De quodam vestimento.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod fieri faciat quoddam vestimentum ad opus B. electi Cantuariensis honestum et preciosum. (fn. 12) Teste ut supra.

[m. 17.]

De quibusdam operationibus acquietandis.—Rex thesaurario et camerariis suis, salutem. Mandamus vobis quod non obstante mandato nostro quod vobis fecimus, quod nichil caperetur de deposito thesauri nostri, habere faciatis Willelmo de Haverhull' et Edwardo filio Odonis cc. libras de prestito ad operationes quas fieri fecimus acquietandas, et alia negocia que eis injunximus facienda. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Johanni de Nevill' quod faciat habere Johanni filio Galfridi in foresta de Brehull' iij. damas de dono regis. Teste rege apud Wind', xv. die Decembris.

De robis mittendis usque Wind'.—Mandatum est Petro Chaceporc quod mittat usque Windes' hac die Sabbati instanti omnes robas que continentur in cedula quam rex ei mittit litteris suis inclusam. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Gerardo (fn. 13) Ridel de Blavia tunicam, supertunicam et pallium cum penula de byssis, et tribus militibus suis robas, videlicet cuilibet eorum tunicam et pallium cum penula de byssis, de dono regis contra instans Natale Domini. Teste ut supra.

Pro Fulcone de Castro Novo.—Rex dedit Fulconi de Castro Novo custodiam terrarum et (fn. 14) maritagium Christiane filie et heredis Roberti de Marisco ad opus suum. Et quia rex vult quod eam ducat in uxorem, mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod certo nuncio ipsius Fulconis, litteras regis deferenti, prefatam Christianam et seisinam terrarum que fuerunt prefati Roberti et ipsam Christianam hereditarie contingunt, cum omnibus exitibus et proventibus a tempore quo per mortem predicti Roberti devenerunt in custodiam regis, (fn. 15) sine dilatione habere faciat. Teste rege apud Windes', xv. die Decembris.

De robis datis.—Mandatum est Petro Chaceporc quod Bruno de Saya, militi, vicecomiti de Frunzak, faciat habere unam robam, scilicet tunicam, supertunicam et pallium cum penula de byssis, et Reimundo Makayn, civi Burdegale, unam robam, scilicet tunicam et supertunicam cum furura decente, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Petro quod faciat habere W. de Eboraco, preposito Beverlaci, unam robam integram et decentem contra Natale, de dono regis. Teste rege apud Wind', xvj. die Decembris.

Pro Simone de Norf'.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod extendi faciant terram Simonis de Norf' in Kegwurth', que est vadium Amyot le Lumbard (fn. 16) et Mosse fratris ejus, Judeorum de Notingham, quantum valeat in dominicis redditibus, villenagiis et omnibus aliis exitibus terre, et secundum valorem ejusdem terre et quantitatem debiti quod debet predictis Judeis, rationabiles terminos eidem Simoni habere faciant ad debitum illud reddendum. Teste ut supra.

De damis et apris datis.—Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod faciat habere P. Herefordensi episcopo x. (fn. 17) damas et iiij. apros in foresta de Den', et ita capiantur predicti apri et dame quod non possit vel debeat pro captione eorum culpari. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Engelardo de Cygony capam, tunicam, supertunicam et pallium de scarleto cum penula et furruris decentibus et quandam pellem lutrinam ad urluram contra Natale, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Petro quod faciat habere Ernaldo Beraud' et Ernaldo de Gerandon ij. robas contra Natale, de dono regis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur eidem de j. roba ad opus Ernaldi de Puteo liberanda.
Et de iij. robis ad opus Petri Saraceni et duorum sociorum suorum.
Et de ij. robis ad opus Magistri Rogeri de Cantilupo et Magistri Roberti de Ludelawe.
Et de j. roba ad opus Drogonis de Trublevill'.

De perdonatione pro Mauricio de Berkleg'.—Rex perdonavit Mauricio de Berkleg', filio et heredi Thome de Berkleg', centum marcas quas predictus Thomas pater ejus debuit David de Oxonia, Judeo, pro prestito centum marcarum quod idem Judeus fecit predicto Thome ad opus ipsius Mauricii ad transfretandum in Wasconiam in servicium regis. Et mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod ipsum Mauricium de predictis centum marcis quietum esse, et munimenta que idem Judeus inde habet, eidem Mauricio reddi faciant. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Peregrino de la Ferere, Willelmo de la Basage et Simoni de Wybof, militibus, iij. robas contra Natale, de dono regis. Teste rege apud Wind', xvij. die Decembris. Per Johannem Maunsel.
Eodem modo scribitur eidem de iij. robis ad opus duorum filiorum Ferandi balistarii et magistri eorum. Teste ut supra.

Pro Judeo.—Mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod judicium quod redditum fuit per eos coram Eboracensi archiepiscopo et ceteris de consilio regis, dum rex fuit in partibus transmarinis, inter Mosse filium Hamonis de Hereford', Judei, et Abraham Judeum de Berkhamsted' et alios participes ipsius Mosse de particione catallorum que fuerunt prefati Hamonis, firmiter faciant observari tam ab ipso Mosse quam a prefato Abraham et aliis participibus suis. Teste ut supra.

Pro Johanne Maunsel.—Rex concessit Johanni Maunsel custodiam terrarum et heredum Johannis le Poher una cum maritagio eorundem heredum. Et mandatum est justiciario Hybernie quod tam de terris et castris (fn. 18) que fuerunt ipsius Johannis quam de heredibus predictis simul cum omnibus exitibus et proventibus qui provenerunt de terris predictis a tempore quo primo venerunt in custodiam regis, usque ad tempus quo ei seisinam faciet, una cum bladis solo herentibus, (fn. 19) nuncio ipsius Johannis habere faciat. Teste ut supra. Per R. Passelewe. Postea facte erant patentes.

Ne quater xx. marce reddantur de cetero Fulconi de Castro Novo.— Quia rex concessit Fulconi de Castro Novo custodiam terrarum que fuerunt Roberti de Marisco, et maritagium Christiane filie et heredis ipsius Roberti, idem Fulco non tenetur decetero recipere quater xx. marcas de villa de Staunford'. Et mandatum est ballivis de Staunford' quod illas quater xx. marcas ei non reddant. (fn. 20) Teste ut supra.
Et mandatum est baronibus de Scaccario quod illas quater xx. marcas predictis ballivis in firma de Staunford' decetero non allocent.

De robis datis.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Magistro Laurencio de Sancto Martino robam integram. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur eidem de j. roba integra ad opus uxoris Johannis de Frethorn' cum furura de bissis. Teste ut supra.

De j. casula et pauperibus pascendis.—Mandatum est Edwardo filio Odonis aurifabri quod preter duo vestimenta que regi laturus est, emat ad opus regis unam casulam preciosiorem quam invenire poterit in civitate Lond', et secum deferat una cum predictis vestimentis. Accipiat eciam denarios mutuo ubicumque poterit, ad pascendum x. milia pauperum pro anima regine quondam uxoris Sancti Edwardi, et rex precium ipsius casule et denarios illos quos mutuaverit ad pauperes pascendos, ei reddi faciet. Teste rege apud Wind', xviij. die Decembris.

De robis datis.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Johanni filio Alani et sociis suis et eorum garcionibus robas sicut habuerunt anno preterito, et uni socio et uni garicioni (sic) de incremento. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod faciat habere Lorre cantori et uxori ejus et Johanni de Blavia robas contra Natale. Teste ut supra.

De compoto audiendo.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod post festum Sancti Hyllarii audiant compotum Bernardi de Sabaudia, constabularii de Windes', de instauris que recepit ad custodiam ejusdem castri a tempore quo fuit constabularius prefati castri, scilicet de vinis, bladis et baconibus. Teste ut supra.

De panno dato.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Radulfo de Gorges xvj. ulnas panni ad vestiendum pueros suos simul cum j. furura agnina ad opus filie sue primogenite. Teste ut supra.

De tradendo in ballio.—Quia rex accepit per inquisitionem quod Johannes de Blitheliche occidit Ricardum filium suum per infortunium et non per feloniam et maliciam excogitatam, mandatum est vicecomiti Bedef' quod si predictus Johannes invenerit ei xij. etc., qui eum etc. Teste ut supra.

De robis ad opus regis, regine et comitisse Provincie.—Mandatum est P. Chaceporc, W. de Burgo et Rogero scissori quod de scarletta quam (fn. 21) regi misit Thomas comes Flandrie, quam rex eis mittit, et quam prius tonderi faciant, fieri faciant duas robas ad opus regis et regine, scilicet tunicam, supertunicam, capam (fn. 22) et pallium ad opus regis, et tunicam, supertunicam, pallium et capam ad opus regine, et eas furriri faciant minuto vario. Emi eciam faciant de meliori scarletta que inveniri poterit in civitate Lond', unam robam ad opus B. comitisse Provincie, scilicet tunicam, supertunicam pallium et capam, et eam furriri faciant ermina, et omnes illas robas regi mittant contra Natale. Et cum rex sciverit custum robe comitisse et pelure robe regis et regine, illud faciet acquietari. Teste ut supra.

De j. roba data.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Gilberto de Greinvill' unam robam, scilicet tunicam et supertunicam, de dono regis. Teste ut supra.

De privilegiis regis transcribendis.—Mandatum est eidem quod omnia privilegia regis a sede apostolica indulta tam scilicet tempore Innocencii pape quam tempore Honorii et Gregorii paparum, que sunt in custodia sua, transcribere faciat in bona et legibili nota et transcripta eorum habere faciat nunciis regis qui in proximo profecturi sunt ad curiam Romanam. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est eidem quod faciat habere Magistro Henrico, clerico Thome [comitis] Flandrie, robam suam sicut habere consuevit annis preteritis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod faciat habere Magistro Waltero de Ocle, notario domini Imperatoris, unam robam, scilicet tunicam, supertunicam et pallium cum furrura de bissis et urlura, et duobus clericis suis robas communes, scilicet tunicam [et] supertunicam cum furrura de scurellis vel cuniculis, et iiij. scutiferis suas robas partitas, et iiij. garcionibus suis robas, et Johanni de Sumercote, capellano domini Ricardi Hanibal cardinalis, robam, scilicet tunicam et supertunicam cum [furrura de] cuniculis vel scurellis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur eidem de una roba liberanda Reimundo Arn[aldi] Muneer cum furrura de byssis.
Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Magistro Henrico de Susa et socio suo duas robas, scilicet utrique eorum tunicam, supertunicam et pallium cum penula de bissis, et clerico ipsius Henrici unam robam sicut habere consuevit, et duobus servientibus ejus duas robas. Teste rege apud Windes', xix. die Decembris.
Eodem modo scribitur eidem de j. roba liberanda capellano ministranti in capella de Keninton' de gratia regis, videlicet tunicam et supertunicam cum furrura agnina, de dono regis. Teste ut supra.

Pro conversa.—Mandatum est magistro conversorum London' quod Sibillam de Cestreham, conversam, recipiat, et illam quasi unam ex aliis conversis in domo predictorum conversorum in necessariis exhibeat. Teste ut supra.

Pro communa Burdegale.—Mandatum est thesaurario et camerariis quod pecuniam contentam in litteris regis patentibus de liberate, quam rex debet commune Burdegale, nuncio predicte commune, litteras regis deferenti, reddi faciant de primis denariis qui venturi sunt ad Scaccarium ad festum Sancti Hyllarii. Teste ut supra.

Hybernia. Pro uxore Ricardi de Burgo.—Mandatum est M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, quod Egidie que fuit uxor Ricardi de Burgo, sine dilatione rationabilem dotem assignet de omnibus terris et tenementis que fuerunt predicti R., (fn. 23) de quibus idem Ricardus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit. Teste ut supra.

De roba data.—Mandatum est Petro Chaceporc quod per testimonium magistri conversorum Lond' faciat habere robam Sibille de Cestreham, converse, sicut uni (fn. 24) conversarum London'. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est eidem quod faciat habere Imberto de Salvis talem robam contra Natale qualem fecit habere cuilibet de senescallis regis. Teste rege apud Wind', xx. die Decembris.
Mandatum est eidem quod faciat habere magistro Andree le Trescy de Rupella j. robam contra Natale, de dono regis. Teste ut supra. Per Johannem Maunsel.

De quercubus datis.—Mandatum est Bernardo de Sabaudia, constabulario de Windes', quod venerabili patri R. Cycestrensi episcopo, cancellario regis, faciat habere vj. quercus de dono regis in parco de Windes' ad maeremium inde faciendum ad quandam cameram construendam apud hospicium suum de Eton'. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Egidio de Caumbray robas ad opus xliij. servientum (sic) regis de gratia regis. Teste ut supra. Per Johannem Maunsel.

Pro priore de Lenton'.—Rex adhibuit assensum ordinationi facte de fratre Hugone Burgundiensi in priorem de Lenton' per abbatem Cluniacensem. Et mandatum est vicecomiti Notingeham quod de omnibus terris et tenementis que extiterunt in manu regis ratione vacationis predicti prioratus et in manu regis existentis, si que erant, (fn. 25) eidem priori plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

De robis datis.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Matheo le Picard' et Columbo de Burgo duas robas, videlicet utrique eorum tunicam et supertunicam cum furruris (fn. 26) agnorum, contra Natale, de dono regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod faciat habere Gregorio vadletto Magistri Bartholomei, domini pape notarii, unam robam, videlicet tunicam et supertunicam, de dono regis. Teste ut supra. Per J. Maunsel.
Mandatum est eidem quod faciat habere Johanni Byset et tribus militibus suis robas, videlicet ipsi Johanni tunicam, supertunicam et pallium, et tribus militibus suis sicut militibus de familia regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod faciat habere Wiberto de Kancia robam sicut uni clericorum regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem quod faciat habere Roberto Purcel, Gervasio Purcel, Roberto de Aubervill', Willelmo de Aubervill' et Willelmo de Albo Pomerio, servientibus commorantibus in munitione castri de Windes', v. robas contra Natale, de dono regis. Teste ut supra.

De robis datis.—Eodem modo scribitur eidem de una roba liberanda Ricardo Bauzan sicut uni (fn. 27) militum de familia regis. Teste ut supra.

Eodem modo scribitur eidem de j. roba liberanda Magistro Simoni de Wauton' cum penula de bissis, sicut uni clericorum regis. Teste ut supra.
Mandatum est eidem Petro per diversa brevia quod faciat habere Magistris Willelmo le Riccer et Nicholao de Aundeli et Burnello carpentario iij. robas; et Stephano de Satenay, nepoti Bernardi de Sabaudia, j. robam cum penula de bissis; et Petro de Marevill' militi unam robam sicut aliis militibus regis; et capellanis regis, scilicet Hugoni et Johanni, de domo conversorum Lond' pannum ad duas capas de dono regis; et Ricardo de Burgo et duobus sociis suis quos rex secum retinuit, iij. robas sicut aliis vadlettis regis; et Egidie que fuit uxor Ricardi de Burgo, j. robam integram de aliquo bono panno, (fn. 28) scilicet tunicam, supertunicam et pallium cum penula de bissis, et militi suo robam sicut alii militi, et domicelle sue tunicam et pallium cum penula cuniculorum; et Herlewino Normanno et Radulfo Normanno, Johanni le Gyw, Rogero le Desert, Ricardo fratri ejus, Willelmo filio Warini, servientibus qui secuntur regem; et Willelmo Blundo, Villano de Fossato, Radulfo le Perage, Hugoni de Skelhal', Pagano Wak', qui sunt in Turri Lond', robas; (fn. 29) et Willelmo Cheval qui infirmatur apud Windes', j. robam pro dono; et Galfrido de Laundel, j. robam; et Warino et Philippo clericis de capella regis' ij. robas, sicut aliis clericis regis; et Willelmo capellano de Wudestok' j. robam; et Johanni de Brademere, vadletto, j. robam; (fn. 30) et Stephano de Cantuaria, clerico, j. robam. Teste ut supra.

Pro converso.—Mandatum est magistro conversorum Lond' quod Otonem conversum in domo predictorum conversorum recipiat, et ei sicut uni ex ipsis conversis in predicta domo necessaria inveniat. Teste ut supra.

Pro Reimundo de Luk'.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Reimundo de Luk unam penulam de bissis ad pallium de roba quam rex ei dedit. Teste rege apud Wind', xxij. die Decembris.

De robis datis.—Mandatum est eidem per diversa brevia quod faciat habere Simoni, capellano ministranti in capella regis de Windes', j. robam sicut ceteris capellanis regis; et Thome de Hemmegrave j. robam sicut militibus de familia regis; et Willelmo de Trublevill' et socio suo, militibus, duas robas sicut ceteris militibus de familia regis; et Roberto de Drumar', clerico, j. robam; et Wischardo de Frenz et militibus suis, Willelmo de Murevel et militibus suis robas; et Arnaldo Cotin de insula Oleronis j. robam; et Chinchiokoniano clerico j. robam; et Silvestro de Everdon' j. robam, videlicet tunicam, supertunicam et pallium cum penula de bissis; et Magistro Thome cementario (fn. 31) regis et Ricardo le Fraunceys et duobus sociis suis, vigilibus de Windes', robas contra Natale. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod faciat habere Johanni Beset iij. damas in balliva sua, de dono regis. Teste rege apud Bistlesham, xxij. die Decembris.

De capis faciendis.—Mandatum est Edwardo filio Odonis quod fieri faciat iiij. capas, videlicet duas de viridi samitto et duas de rubeo, ponendas in capella regis, ita quod prompte sint in adventu regis London'. Teste rege apud Walingeford', xxvj. die Decembris.

[m. 16.]

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Windes' quod faciant habere de vinis regis que sunt in custodia sua, preceptori domus Templi de Bistlesham unum dolium vini de dono regis. Teste rege apud Rading' xxvij. die Decembris. Per W. de Cantilupo.

De damis datis.—Mandatum est Roberto de Everingham quod faciat habere Johanni de Lessinton' iiij. damas in foresta de Shyrewude, de dono regis. Teste ut supra. Per R. filium Nicholai.

De j. roba data.—Mandatum est Petro Chaceporc quod faciat habere Willelmo filio Walkelini j. robam, sicut umi servientum (sic) regis. Teste ut supra. Per W. de Cantilupo.

Pro comite Ricardo.—Rex concessit Ricardo comiti Pictavie et Cornubie manerium de Glatton' cum pertinenciis. Et mandatum est vicecomiti Huntend' quod de eodem manerio plenam seisinam ei habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Buk' de manerio de Riseberewe. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere R. comiti Wintonie vj. damas in foresta de Selveston', de dono regis. Teste rege apud Rading', xxviij. die Decembris.
Mandatum est constabulario de Sancto Briavello quod faciat habere Willelmo de Cantilupo juniori iij. damas in foresta de Den', de dono regis. Teste ut supra. Per Gwidonem de Russilun.

De damis capiendis ad opus regis.—Rex mittit Robertum des Mares, Nicholaum de Cryoyl et Robertum de Stopham ad capiendum x. damas ad opus regis in parco de Clere. Mandatum est custodibus episcopatus Wintoniensis quod ipsos ad hoc admittant. Teste ut supra.

De Judeis removendis.—Mandatum est vicecomiti Berk' quod Judeos qui manent in villa de Newbiry et in villa de Spenhamelond, mittat sine dilatione usque Wintoniam et ibi maneant, sicut prius solent, nec decetero maneant in villis predictis. Teste ut supra.

De capreolis datis.—Mandatum est G. de Segrave, justiciario foreste, quod faciat habere Willelmo de Ferar' v. capriolos in foresta de Sapel', ubi melius capi possint. Teste ut supra.

De jocalibus presentandis.—Mandatum est H. Giffard quod presentari faciat unam cuppam decentem archiepiscopo Ebredunensi ex parte Edwardi filii regis, et aliam cuppam decentem episcopo de Regh', et Magistro Waltero, clerico ejusdem episcopi, unum anulum, et predictis archiepiscopo et episcopo, cum ad eum venerint, necessaria sufficienter inveniat. Teste rege apud Rading', xxix. die Decembris.

De pauperibus pascendis—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, quod hac die Circumcisionis Domini pasci faciat apud Westmonasterium sex milia pauperum pro statu regis et regine et liberorum suorum. Pascantur autem omnes debiles et senes in magna aula et minori, minus debiles et mediocres in camera regis, et pueri in camera regine. Et cum rex custum sciverit, illud reddi faciet. Teste rege apud Bistlesham, xxix. die Decembris.

De layis datis.—Mandatum Roberto de Ros, justiciario foreste, quod in foresta de Pikering' faciat habere Willelmo de Vescy duas layas, de dono regis. Teste ut supra.

Footnotes

  • 1. The word 'ea' is here cancelled.
  • 2. Altered from 'que.'
  • 3. Interlined and 'Alienore' cancelled.
  • 4. The words 'imperatricis Alemannorum' are interlined, and 'regine Scocie' cancelled.
  • 5. Interlined and 'Farenham' cancelled.
  • 6. Substituted for 'possint.'
  • 7. Interlined and 'allocari' cancelled.
  • 8. Interlined and 'tunicam' cancelled.
  • 9. Substituted for 'W. de Haverhull, thesaurario regis,' which is cancelled.
  • 10. Interlined and 'candelabras' cancelled.
  • 11. Interlined and 'precii' cancelled.
  • 12. These words originally read 'quam preciosum fieri poterit.'
  • 13. Interlined and 'Galfrido' cancelled.
  • 14. The words 'custodiam terrarum et' are interlined.
  • 15. The words 'cum regis' are interlined.
  • 16. Substituted for 'Blund,' which is cancelled.
  • 17. Interlined and 'vj.' cancelled.
  • 18. The words 'et castris' are interlined.
  • 19. The words 'una . . . herentibus' are interlined.
  • 20. The MS. reads 'reddat.'
  • 21. The words 'rex eis misit' are here cancelled.
  • 22. Interlined.
  • 23. Interlined.
  • 24. 'umi' in MS.
  • 25. The words 'si que erant' are interlined.
  • 26. A line has been drawn through the words 'cum furruris.'
  • 27. 'umi' in MS.
  • 28. The words 'de aliquo bono panno' are interlined.
  • 29. Interlined.
  • 30. The words 'Teste ut supra' are here cancelled.
  • 31. Substituted for 'carpentario' which is cancelled.