Close Rolls, June 1245

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, June 1245', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 355-358. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp355-358 [accessed 17 April 2024]

Image
Image
Image
Image

Close Rolls, June 1245

[m. 9d.]

Rex M. filio Geroldi, justiciario Hybernie, salutem. Ad vestram volumus noticiam pervenire quod magnates nostri Anglie ob gravamina non modica et inmoderatas oppressiones, quibus summus pontifex viros religiosos et alios clericos terre nostre inquietat, obmurmurant et mente turbantur, ita quod ea de causa missuri sunt in proximo solempnes nuncios ad ipsum summum pontificem petituros cum instancia quod a predictis opressionibus desistat, et quia, sicut audivimus, Martinus, clericus et nuncius domini pape, qui in Anglia moratur, quendam clericum, nomine Johannem Ruffum, jam misit in Hyberniam ut similes in terra nostra Hybernie faciat oppressiones, vobis mandamus quatinus ipsum Johannem vel alium litteras apostolicas deferentem vel ipsius Martini, non permittatis a viris religiosis pecuniam aliquam extorquere vel promissiones aliquas facere Romanis vel Italicis de beneficiis ecclesiasticis virorum religiosorum vel aliarum personarum ecclesiasticarum, vel aliquid ei gerere quod terre nostre Hybernie nocere possit, donec aliud a nobis habueritis mandatum. Teste rege apud Messend' j. die Junii.

Mandatum est ballivis de Bristoll' quod, presentibus constabulario castri Bristoll', preceptore domus Templi de Bristoll' et quatuor legalibus hominibus ville de Bristoll', sufficientem accipiant securitatem ab hominibus Patricii de Chaurces ducentibus warnesturam suam quam nuper arrestarunt quod predicta warnestura non ducetur in Walliam ad sustentationem inimicorum regis, vel aliqua pars ejusdem warnesture, nec alias divertetur quam ad castrum ipsius Patricii de Kadewelly, et ipsos cum warnestura predicta libere abire permittant. Teste rege apud Messenden' prima die Junii.

Quia frater Ricardus, canonicus de Cunigesheved', tactis sacrosanctis, coram rege juravit quod navis illa carcata blado et arestata in portu Bristoll' alibi non divertet quam usque prioratum de Cunigesheved ad sustentacionem ejusdem prioratus, mandatum est maiori et ballivis Bristoll' quod acceptis a predicto canonico duobus bonis et legalibus hominibus in plegio quos Ricardus invenire tenetur de Anglia vel Hybernia, accepto etiam juramento a marinellis ducentibus eandem navem quod alibi non divertent quam usque prioratum predictum et quod inimici regis nullum inde comodum reportabunt, tunc ipsos sine inpedimento a portu predicto recedere permittant. Teste (unfinished).

Mandatum est vicecomiti Surr' quod districcionem quam facit Waltero de Merton' de se milite faciendo penitus remittat, non obstante aliquo mandato ei prius facto de quibusdam xx. libratas terre vel feodum militis integrum habentibus ad arma capienda distringendis.

Domino pape rex, salutem et debitam tanto patri reverenciam et honorem. Cum solempnes nuncii nostri quos ad concilium per vos in proximo celebrandum sicut nobis mandastis duximus destinandos, in procinctu sint itineris veniendi ad curiam, et quamcito poterunt illuc venire festinent, sanctam paternitatem vestram rogamus cum affectu quatinus si ante adventum eorundem nunciorum nostrorum in dicto concilio contingat aliquid tractari seu mencionem fieri de negociis nostrum et regni nostri statum contingentibus, ea si placet teneri faciatis in suspenso quousque comode se possint vestro conspectui presentare. Teste rege apud Westmonasterium viij. die Junii.

Domino Imperatori rex, salutem. Ille novit qui nichil ignorat, et inperialem excellenciam non credimus ignorare, quod honorem vestrum totis visceribus affectamus, ad quod fraterne dilectionis affectio nos excitat jugiter et inducit. Sane laborem animi vestri quo diucius laboravit Altissimus sui gratia consummabit. Sicut enim, ex voluntate vestra, novimus processisse, ad concilium Lugdunense convocatum nuncios mittemus sollempnes de nobilioribus et discrecioribus regni nostri, qui ad honorem vestrum super pacis reformacionem per Dei graciam laudabiliter laborabunt et effectum consequentur optatum. Vestram igitur excellentiam exoramus quatinus prefatos nuncios nostros ad vestram presenciam accedentes commendatos habere velitis, et eis benignam audienciam exhibere; qui, utinam nostro desiderio conveniens, honoris imperialis augmentum procurent. Teste. (fn. 1)

Nicholaus de Lenham habet respectum de se milite faciendo usque ad Pentecost' anno etc. xxx. per litteras directas vicecomitibus Norf' et Kanc'.

[m. 8d.]

Communia placita comitatuum Noting' et Dereb' summonita sunt apud Noting' coram Rogero de Thurkelby, Normanno de Arecy, Henrico de Bratton, et Gilberto de Preston, in crastino apostolorum Petri et Pauli. Forma brevis queratur in rotulo clausarum anni etc. xxviij.

Rex vicecomiti Norhampt', salutem. Quia ex multorum querela audivimus quod tu et alii vicecomites nostri aliter distringitis illos quos distringi precepimus ad arma capienda quam illud fieri precepimus, tibi precipimus quod sicut te ipsum diligis nullum decetero de balliva tua distringas ad se militem faciendum nisi habeat xx. libratas terre quas teneat [in dominico, cancelled] per servicium militare, vel feodum militis integrum in dominico suo quod valeat ad minus per annum xx. libr', provisurus quod, sicut te ipsum volueris indempnem servare quod occasione hujus gratie nostre nichil capias gratis vel per extorsionem ab aliquo, set omnes quos prius distrinxisti et minus habeant quam predictum est de milicia sua pacem habere permittas. Teste.
In eadem forma vicecomitibus Oxon', Bereshir', Rotelond', Suhampton', Gloucestr', Devon', Ebor'.

Mandatum est Edwardo filio Odonis quod iiij. austurcos regis, qui sunt in custodia sua, liberet Johanni de Frethorn', vel alicui de suis, custodiendos ad opus regis. Teste. (fn. 2)
Et mandatum est eidem Johanni quod eos recipiat quos ad opus regis salvo custodiat. Teste. (fn. 2)

Rex Warino de Munchines', salutem. Quia, de consilio magnatum nostrorum qui solempnitati Pentecost' nobiscum interfuerunt apud Westm', intendimus adire partes Wallie ad nos ulciscendos de dampnis et injuriis nobis illatis per David filium L. et complices suos, vobis mandamus firmiter injungentes quatinus in fide qua nobis tenemini vos preparetis equis et armis et bona gente, ita quod prompti sitis et parati ad eundum nobiscum versus partes predictas infra quindenam postquam de itinere nostro versus partes predictas aliud vobis mandaverimus, ita quod tam nobis quam vobis ad perpetuum cedat honorem. Teste rege apud Westmonasterium vij. die. Junii.
Et mandatum est omnibus vicecomitibus Anglie quod publice clamari faciant per totam ballivam suam quod omnes illi qui de rege tenent per servicium militare et per serjantiam ad arma prompti sint tam in equis et armis et toto servicio quod regi debent infra quindenam etc.
Eodem modo scribitur abbatibus et senescallis abbatum extra regnum degencium qui de rege tenent per servicium militare de servicio suo habendo infra quindenam etc.

Rex abbati de Sancto Edmundo, salutem. Cum pro oppresionibus innumerabilibus factis in regno nostro per ecclesiam Romanam, ob quam magnates nostri ad sedem apostolicam appellarunt, et quosdam de ipsis pro universitate tocius bar[o]nagii Anglie ad concilium in brevi celebrandum ad appellacionem (sic) suas prosequendas duxerint destinandos, nos attente rogaverunt ut nullam imunitatem per nuncios apostolicos usque ad reditum predictorum nunciorum fieri paciamur, nos, licet inviti voluntati apostolice contrarium aliquid facientes, volentes cum nostris condescendere magnatibus quod quidem honori nostro novimus convenire, vobis mandamus firmiter injungentes quod sicut baroniam et tenementa vestra diligitis Magistro Martino clerico camere domini pape vel alicui nuncio apostolico nullum subsidium impendatis, donec prefati nuncii redierint a concilio supradicto, aut certum responsum receperimus ab eisdem, nec interim ad ipsius mandata preter conscienciam vestram aliqua beneficia conferatis vel ab ipso conferri permittatis. Teste. (fn. 2)

Mandatum est vicecomiti Essex' quod citra festum Sancti Michaelis anno etc. xxix. non distringat Willelmum de Septem Mol' ad arma capienda. Teste. (fn. 2)

[m. 7d.]

Rex justiciario Hybernie, salutem. Ad duo auctoritate apostolica exercenda, Magistro J. de Frussyn [one] clerico et nuncio domini pape concessimus licenciam in Hyberniam transfretare, videlicet ad absolutionem inpendendam hiis qui manus violentas in clericos injecerunt, et ad pecuniam colligendam in subsidium Terre Sancte: et ideo vobis mandamus quod ipsum ad exercenda premissa benignius admittentes a prelatis et aliis ad eadem permittatis admitti, non sustinentes, quamvis prelati sustinere vellent, quod aliam jurisdictionem exerceat donec aliud a rege habuerit mandatum. Teste. (fn. 3)

Mandatum est vicecomiti Wilt' quod, assumptis secum xij. discretis et legalibus militibus de comitatu suo, in propria persona accedat ad terram abbatis Glaston' in Domerham, que est in comitatu Wilt', et ad terram abbatis de Theokesbyr' in Bewerugg', que est in comitatu Dors', et per sacramentum predictorum xij. militum de comitatu suo et xij. militum de comitatu Dors', quos vicecomes Dors' ibidem venire faciet ad diem quem ei scire faciet, una cum predicto vicecomite Dors' fieri faciat perambulationem etc.
Et mandatum est vicecomiti Dors' quod occurrat ei ad perambulationem illam faciendam.

Footnotes

  • 1. Unfinished.
  • 2. Unfinished.
  • 3. Unfinished.