Close Rolls, May 1246

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, May 1246', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 419-427. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp419-427 [accessed 24 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, May 1246

De plumbo.—Mandatum est vicecomiti Oxon' quod totum plumbum, quod per visum proborum hominum et per pondus recepit tam de veteri turri quam de aliis, quando rex ei castrum Oxon' commisit custodiendum, tradi faciat in presencia eorundem et per pondus vicecomiti Wilt' ad operaciones de Clarendon'. Teste (ut supra cancelled) rege apud Westm' j. die Maii.

De dote assignanda.—Mandatum est vicecomiti Stafford' et Linc' quod de terris que fuerunt Galfridi Costentin et sunt in manu regis et in custodia sua assignet Nicholae, que fuit uxor ipsius Galfridi, racionabilem dotem suam. Teste ut supra.

Hybernia.—Mandatum est J. filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod permittat homines episcopi de Galawath', suffraganei Ebor' archiepiscopi, emere in partibus Hybernie vina et alia necessaria ad opus ipsius episcopi, et ij. navatas carcatas tam vino quam aliis victualibus et necessariis sine inpedimento per mare ducere usque Galawath' ad sustentacionem ipsius episcopi et familie sue. Teste ut supra.

De bremiis cariandis.—Rex mittit Willelmum piscatorem de London' usque Havering' cum vj. doliis ad cariandum in eis bremias usque London' ad vivaria regis instauranda; et mandatum est Reginaldo le Rus quod bremias quales eligere voluerit, et tot quot sine dampno deferri poterunt, ei liberet cariandas per talliam inter eos de eorum numero factam. Teste ut supra.

Pro Henrico de Murweden'.—Quia Johannes de Murweden' recognovit coram rege quod pro quadam custodia quam Henricus de Murweden', frater ejus, ei dimisit, idem Johannes tenetur ipsum Henricum acquietare de c. libris quas idem Henricus debet Aaron de Ebor' Judeo, mandatum est justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis quod cartam ipsius Henrici, quam idem Judeus inde habet, ab archa extrahi, et cartam ipsius Johannis loco ejusdem carte in predicta archa poni faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Waleramo Teutonico quod in foresta de Grosnund faciat habere priori de Lankeun vj. quercus, de dono regis. Teste rege apud Westm' ij. die Maii.

De prisone recipiendo.—Mandatum est vicecomiti Norhampton' quod Adam le Paumer, quem Willelmus de Bernac arestari fecit in comitatu suo eo quod ipsum manuceperat habere ad comitatum Leyc' responsurum de morte Ricardi la Justise, unde appellatus fuit, ab eo recipiat et in prisona Norht' detineat donec aliud habuerit preceptum. Teste rege apud Westm' ij. die Maii.

Hybernia.—Mandatum est Johanni filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod quamcito continget ipsum applicare in Hybernia, provideat de warnestura regi mittenda una cum thesaurario regis Hybernie cui idem mandatum est, ad castra regis in marchia munienda, videlicet de ccc. doliis vini, iij. milibus quarteriorum frumenti, ij. milibus quarteriorum avene, et ij. milibus baconum, et de aliis warnesturis, ita quod omnia prompta sint et parata et in bonis navibus ducenda cum primo vento oportuno usque Cestr' ad municionem castrorum predictorum. Teste rege apud Westm' ij. die Maii.
Eodem modo scribitur Ossor' episcopo, thesaurario regis Hybernie.

De vinis.—Mandatum est custodibus vinorum regis Rading' quod de vinis regis que sunt in custodia sua mittant duo dolia vini usque Wind' ad opus regine, et ea retari faciant. Teste ut supra.

De roboribus datis.—Mandatum est Ricardo de Munfichet quod in forinseco bosco de Havering' faciat habere Elene uxori Willelmi Dun, que fuit nutrix regis, iij. robora ad focum suum, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Willelmo de Engelfeld'.—Quia rex accepit per inquisicionem quod Willelmus de Engelfeld' tenuit de comite Mares' feoda ij. militum et dimid' de honore Giffard' in villa de Shiplak in comitatu Oxon', et in villa de Etechot' in comitatu Buk' et in villa de Binetr' in comitatu Oxon', et quod feoda predicta semper solent acquietari in predicto comitatu de feodis militum que tenentur de predicto Willelmo, mandatum est vicecomiti Norf' quod pro scutagio regi reddendo de feodis predictis is eodem comitatu suo districcionem fieri faciat. Teste ut supra.
Et mandatum est vicecomitibus Buk' et Oxon' quod ipsum Willelmum pro scutagio regi reddendo de feodis predictis decetero non distringant. Teste ut supra.

Pro hominibus Hereford'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod de xx. marcis quas homines Hereford' liberaverunt Roberto Passel' de promissione regis facta contra transfretacionem suam in Wasconiam, et quas W. Ebor' archiepiscopus postea una cum alia thesaurario regis misit in Wasconiam, ipsos homines quietos esse faciant. Teste rege apud Westm' iiij. die Maii.

Pro Nicholao de Mol'.—Mandatum est vicecomiti Wigorn' quod non permittat executores testamenti Ade Rollandi habere administracionem de catallis suis ad execucionem testamenti sui faciendam, donec satisfecerint Nicholao de Mol' de xxvj. libris quas ei debuit de arreragiis dum fuit ballivus suus de terris que fuerunt comitum Lanc' et Warr' in comitatu Ebor'. Teste ut supra.

Quia Alanus Burnel' posuit per preceptum regis in expensis nunciorum ducis de Brunewiz' xl. solidos quos thesaurarius et camerarii ei liberaverunt, mandatum est baronibus de Scaccario thesaurario et camerariis quod ipsum Alanum inde quietum esse faciant. Teste ut supra. [Cancelled.] Quia redditum fuit breve.

[m. 11.]

De quodam mercato tenendo.—Quia rex vult quod mercatum teneatur in villa de Hadleg' singulis diebus (sic) per diem Mercurii, et quod omnes qui ad predictum mercatum venerint ad emendum vel vendendum quieti sint de theloneo per iij. annos proximo futuros, mandatum est vicecomiti Essex', quod id per totum comitatum suum clamari et teneri faciat. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit Willelmo de Lindon' xv. marcas que adhuc regi a retro sunt de c. marcis ad quas amerciatus fuit coram justiciariis itinerantibus ad placita foreste: et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum de predictis xv. marcis quietum esse faciant. Teste rege apud Westm' (Wind' erased) vij. die Maii.

Hybernia.—Rex Johanni filio Galfridi, justiciario Hybernie, salutem. Mandamus vobis quod in presencia thesaurarii nostri et baronum de scaccario nostro Dublin' scrutari faciatis rotulos de eodem scaccario nostro, per quorum inspeccionem nobis scire faciatis, que, quot et quanta debita exigantur a Petro de Geneve ad idem scaccarium nostrum de debitis Walteri de Lacy, cujus alteram heredum idem Petrus duxit in uxorem, et ob quam causam eadem debita ab eodem Petro exigantur: interim autem eidem Petro de debitis predictis pacem habere permittatis donec aliud a nobis habueritis mandatum. Teste rege apud Westm' iiij. die Maii.

De grisio opere et aliis ad opus regis capiendis.—Rex ballivis de Sandwyc', salutem. Quia audivimus pro certo quod quedam navis carcata de de griso opere et de alio opere ponderis applicuit in portu de Sandwic', vobis precipimus quod non permittatis quod aliqua fiat vendicio vel distractio de rebus vendibilibus in predicta navi contentis donec capi fecerimus ad opus nostrum id quod de predictis mercandisis duxerimus capiendum. Teste ut supra.

De portubus custodiendis.—Rex Bertramo de Crioyll', constabulario suo Dover', salutem. Quia per pecuniam diversimode a regno nostro asportatam nimis depauperatur ad nostrum et omni regno nostro dispendium non modicum et gravamen, vobis mandamus firmiter injungentes quod singulis portubus qui sunt in custodia vestra bonam et salvam custodiam apponatis, ita quod nulla pecunia a regno nostro asportetur per mercatores vel per alios nisi pecunia illa sit propria mercatorum sive virorum religiosorum de partibus transmarinis proveniens ex beneficiis et possessionibus eorum quas habent in regno nostro predicto, accepta bona securitate ab hiis qui pecuniam illam asportant quod est propria mercatorum vel predictorum virorum religiosorum de beneficiis et possessionibus suis predictis: tali igitur diligencia hoc negocium prosequamini quam debuimus specialiter commendare, et ne pro neggligencia ipsorum custodum ad ipsos capere graviter debeamus. Teste ut supra.

De falconibus.—Mandatum est Willelmo de Norht' quod eyriam falconum de Brikestok liberet Thome falconario vel homini suo custodiendam ad opus regis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur ballivo de Clarendon de eyriis falconum in balliva sua, et constabulario de Brug' de eyriis falconum de Brug', et constabulario de Corf' similiter, et constabulario castri de Bestan', et ballivo de Gillingeham de eyriis falconum de balliva sua, et Galfrido de Mortuo Mari de eyriis falconum de Waub' et de Clive.

De mutis reparandis.—Mandatum est Willelmo de Norht', custodi foreste de Brikestok et Geitinton', quod permittat vicecomitem Norht' capere virgas quando necesse fuerit in balliva sua ad reparacionem mutarum regis de Geitinton'. Teste ut supra.

Pro abbate de Flexleg'.—Quia regi constat per inspectionem carte Henrici regis avi regis, et confirmationem regis, quod abbas de Flexleg' debet habere quandam forgiam itinerantem in foresta de Den', mandatum est Ricardo de Clifford, constabulario de Sancto Briavello, quod permittat eundem abbatem habere talem seisinam in foresta predicta de predicta forgia qualem inde prius habuit antequam rex ei commisit custodiam predicte foreste. Teste ut supra.

Pro hominibus Linc'.—Quia rex vult quod homines manentes infra ballivam castri Linc', eo quod sunt in gilda mercatorum cum hominibus infra ipsam civitatem manentibus, participes sint de cetero cum hominibus ejusdem civitatis in omnibus tallagiis que fieri continget in eadem civitate pro negociis ipsius civitatis, mandatum est constabulario castri Linc' quod id fieri permittat. Teste ut supra.

De vinis datis.—Mandatum est camerario regis London' quod de vinis regis que sunt in custodia sua faciat habere magistro milicie Templi in Anglia ij. dolia vini ad festum capituli sui celebrandum, de dono regis. Teste rege apud Westm' viij. die Maii.

De perdonacione.—Rex perdonavit priori monachorum de Theford' v. marcas per quas finem fecit cum rege ut rex ipsum quietum clamaret de conpoto exituum episcopatus Norwic' de tempore quo habuit custodiam ejusdem episcopatus una cum abbate de Hulmo; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste ut supra.

Pro Philippo Basset'.—Quia rex talliari facit dominica sua, mandant' (sic) est vicecomiti Buk' quod faciat habere Philippo Basset racionabile tallagium de hominibus tenentibus de eo in Wycumb' quod aliquando fuit dominicum predecessorum regis regum Anglie. Teste ut supra.

Pro Godefrido de Gammag'.—Mandatum est Johanni de Munemuth quod restituat Godefrido de Gamages terram suam quam Walenses occuparunt, et castrum suum conbusserunt tempore hujus ultime gwerre inter regem et Walenses, et quam postea rex recuperavit super ipsos. Teste rege apud Croynden' viij. die Maii.

Pro Conversis.—Mandatur magistro Conversorum Lond' quod Willelmum conversum et Agnetem filiam suam in domo Conversorum recipiat et eis sicut ceteris conversis necessaria inveniat. Teste ut supra.

Pro Johanne de Caukewell'.—Rex replegiavit Johanni de Caukewell' terram suam usque ad festum Sancti Michaelis anno etc. xxx, quam rex capi fecit in manum suam; et mandatum est vicecomiti Sutht' quod ei inde seisinam habere faciat ut predictum est. Teste ut supra.

De pavimento faciendo.—Walterus de Livet, maior Cestrie, Johannes filius Ulfletil, Ricardus le Clerk, et Ricardus Saracenus debent esse intendentes ad civitatem Cestr' pavandam: quibus mandatum est quod ad hoc intendant. Teste ut supra.
Et mandatum est probis hominibus Cestr' quod eam pavari faciant. Teste ut supra.

Pro Mabilia de Cantil'.—Mandatum est R. de Clifford, constabulario de Sancto Briavello, quod permittat Mabiliam de Cantil' habere forgiam suam itinerantem in foresta de Den' sicut habuit ante tempus suum. Teste ut supra.

Pro Hugone de Vivon'.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod id quod de plano est allocandum Hugoni de Vivon' in compoto suo de tempore quo habuit custodiam Sumers' et Dors' et castrorum de Corf' et de Shireburn', ei allocari faciant, et si aliquid subsit dubietatis vel difficultatis quare plenam allocacionem ei non duxerint faciendam, illam dubietatem vel difficultatem regi scire facient. Teste ut supra.

De parco claudendo.—Mandatum est Ricardo de Ponte, servienti de Keniton', quod si xv. marcas quas rex ei liberari fecit ad claudendum spinetum de Keniton', et parcum inde faciendum, et ad caminum faciendum in camera regine ibidem non sufficiant ad continuandum easdem operationes quousque rex redierit a Kancia, tunc de exitibus ejusdem manerii quod ei defuerit capiat et continuo operari faciat in operationibus predictis: et custum quod posuerit in operationibus predictis per visum et testimonium legalium hominum rex ei faciet allocari. Teste ut supra.

Pro priore de Theford'.—Quia prior c[an]onicorum Theford' nichil tenet de rege in capite, mandatum est vicecomiti Norf' quod de demanda quam ab eo exigit ad primogenitam filiam regis maritandam pacem ei habere permittat. Teste rege apud Otteford ix. die Maii.

De j. cervo capiendo.—Rex mittit venatores suos ad capiendum quendam cervum famosum in balliva Avicie de Columbariis, cui mandatum est quod ipsos ad hoc admittat. Teste ut supra.

De venatione capienda.—Eodem modo scribitur Enger' de Pratell' quod admittat eosdem venatores ad capiendum x. damos et iij. vel iiij. cervos in balliva sua ad opus regis. Teste ut supra.

Pro magistro milicie Templi.—Mandatum est Roberto Passelewe quod visa carta regis quam fieri fecit magistro milicie Templi de x. bestiis habendis in foresta regis ad capitulum suum tenendum, provideat ubi ad minus nocumentum et detrimentum foreste illas habere possit, et eas hac vice ei habere faciat. Teste ut supra.

De navibus.—Mandatum est Bertramo de Cryoyl' quod non permittat aliquam navem de v. Portibus vendi alicui de potestate regis Francie, vel aliquod maeremium, de quo navis aliqua construi possit, deferri ad partes transmarinas sine licencia regis, et hoc per totam ballivam suam firmiter teneri et clamari faciat. Teste rege apud Cant' xij. die Maii.

De apellacione pro rege facienda.—Mandatum est Roberto Passelewe, archidiacono Lewens', quod si contingat priorissam et conventum de Shaftesbir' procedere ad eleccionem abbatisse ejusdem domus, publice appellari faciat pro rege ne, aliquo ducte spiritu, presumant sibi eligere in abbatissam Agnetem de la Ferere, precipue cum manifestum sit quod suscitata sit et producta de genere proditorum regis, et cum rex alias habeat excepciones validissimas, quibus propositis et probatis, ineligibilis erit penitus et repulsa. Teste rege apud Dovor' xiiij. die Maii.

Pro canonicis Rotomag'.—Rex concessit canonicis Rothomagens' propter sinceram affectionem quam erga eos habet de gracia sua redditum terrarum et pasture manerii de Whytlingleg' de termino Pasche proximo preterito anno etc. xxx.: et mandatum est Henrico de Farleg' quod predictum reditum de termino predicto plenarie eis vel nuncio suo habere faciat, sicut predictum est. Teste rege apud Dovor' xv. die Maii.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto Passelewe, archidiacono Lewens', quod in foresta de Savernak faciat habere A. comitisse Leycestr' x. quercus, de dono regis. Teste rege apud Cantuar' xvj. die Maii.

De damis capiendis.—Rex mittit Robertum de Mares et Robertum de Stopham ad capiendum x. damos in parco de Havering' ad opus regis contra instans festum Pentecost'. Et mandatum est Ricardo de Munfichet quod ipsos ad hoc admittat. Teste ut supra.

De blado et baconibus.—Mandatum est custodi manerii de Elham' quod Laurette comitisse et recluse de Hakinton' faciat habere de exitibus ejusdem manerii ij. quarteria frumenti, ij. ordei et j. avene et ij. bacones, sicut Alicia comitissa Augi ea ei dedit et reddere solet tempore quo manerium predictum fuerit in manu sua. Teste ut supra.

Rex custodi manerii de Elham', salutem. Scias quod inspeximus cartam per quam A. comitissa Aug' dedit Amicie nepti sue vj. summas frumenti vj. summas ordei annuatim percipiendas ad festum Omnium Sanctorum in manerio de Elham per manus servientis ejusdem manerii, et ideo tibi precipimus quod vj. summas frumenti et vj. ordei ei habere faciatis de termino Omnium Sanctorum anno etc. xxx., et deinceps quamdiu manerium illud fuerit in manu regis et custodia sua. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit Stephano Lungesp' lxv. libras, videlicet xxxv. libras de debitis que debebantur David Judeo Oxon', et xxx. libras de aliis debitis que regi debebat: et mandatum est baronibus de Scaccario quod, non obstante fine quem Licoricia que fuit uxor ipsius David fecit pro catallis et debitis que fuerunt ipsius David, ipsum Stephanum de predictis xxxv. libris et etiam de eisdem xxx. libris quietum esse faciant. Teste rege apud Westm' xxiij. die Maii.

[m. 10.]

Pro Ricardo de Whicheberg'.—Rex cepit homagium Ricardi filii et heredis Elene de Whicheberg' de omnibus terris et tenementis que eadem Elena tenuit de rege in capite et unde se dimisit: et rex relevium suum ei inde perdonavit: et mandatum est vicecomiti Sumers' et Dors' quod de omnibus terris et tenementis predictis de quibus eadem Elena fuit seisita ut de feodo, de quibus se dimisit, ei plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Anselmo Wreng'.—Quia testificatum fuit coram rege apud Cantuar' per probos homines ejusdem ville quod Thomas filius Menner' non moriebatur occasione ictus quem Anselmus Wrench ei dederat in faciem cum palma cum, lodo precedente, rixarentur adinvicem, set solum per infirmitatem in quam cito postea decidit, nec occasione ictus predicti, et etiam dictus Thomas priusquam moreretur et tam pater quam mater ipsius Thome testificati sunt illud idem, mandatum est ballivis Cantuar' quod ipsum Anselmum, captum et detentum in prisona regis Cantuar' occasione mortis predicte, ab eadem prisona deliberari faciant quietum ex toto. Teste rege apud Westm' xxvj. die Maii.

De baconibus datis.—Mandatum est constabulario Noting' quod de baconibus regis quos habet in castro Noting' faciat habere canonicis de la Dale, xx. bacones; canonicis de Flexleg', xv.; monialibus de Langel', xx.; leprosis de Alkmunton, xv.; heremite de Bredeshal', vj.; leprosis de Cesterfeld, xv; hospitali Sancti Johannis Not', xv.; leprosis de Dereb', xv.; hospitali Sancte Elene de Dereb', xv.; canonicis de Novo Loco in Swerdwud', xx.; monachis de Ruford', xx.; et leprosis extra Totesbir', x.; monialibus de Hinewude, xx.; monialibus de Polewurth, xx.; leprosis de Lichefeld, xv.; et monialibus de Pillesleg', xv.; bacones, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Gilberto de Segrave.—Rex vicecomiti Warwic', salutem. Quia talliari facimus dominica nostra, tibi precipimus quod facias habere dilecto et fideli nostro G. de Segrave racionabile tallagium de hominibus suis de manerio de Kynton', quod antiquitus fuit dominicum predecessorum nostrorum regum Anglie. Teste me ipso apud Westm' xxviij. die Maii, anno regni nostri xxx.

Pro Willelmo Lungesp'.—Consimile breve habet Willelmus Lungesp' de tallagio habendo de hominibus suis de manerio de Woxebrug' in comitatu Midd'.

Pro Judeo.—Mandatum est baronibus de Scaccario quod allocari faciant Aaron filio Abraham Judeo London' l. libras in debitis que idem Judeus regi debet, que tamen non fuit de tallagio regis, quia rex eas perdonavit Stephano Lungesp' de debitis que debebat predicto Judeo. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Henrico de Farleg' quod faciat habere Petro de Oriall' vj. quercus ad maeremium in foresta de Haxiholt' ubi ad minus nocumentum ejusdem foreste capi possunt. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Kanc' quod de exitibus comitatus sui faciat habere canonicis Sancti Gregorii Cantuar' j. cuppam precii vj. marcarum ad eukaristiam inponendam, de dono regis. Et computatur, etc. Teste ut supra. [Cancelled.]

Pro Gwidone de Rochefort.—Quia lx. solidatas redditus, quas B. quondam comes Devon' percipere solet in villa de Dorcestr', extente sunt in sexcies xx. libratas terre quas rex assignavit Gwidoni de Rocheford' pro feodo suo de terris que fuerunt ipsius comitis, mandatum est ballivis Dorcestr' quod de redditu illo singulis annis eidem Gwidoni respondeant quamdiu predictas sexcies xx. libratas terre habuerit in manu sua. Teste ut supra.

De quodam prioratu custodiendo.—Mandatum est Roberto Walerand' quod talem fidelitatem recipiat a Johanne de Quisse, monacho de Ses, quem abbas de Ses mittit usque Penbrok ad custodiendum prioratum de Penbrok, qualem priores ejusdem loci facere consueverunt comiti Penbrok temporibus suis, et, recepta fidelitate predicta, eidem Johanni seisinam ejusdem prioratus et administracionem habere faciat. Teste ut supra.

Pro hominibus comitatus Devon'.—Quia regi constat per inspeccionem carte domini J. patris regis, quam fieri fecit hominibus comitatus Devon' quod predicti homines omnino deafforestati sunt et quieti de regardo et omnibus que ad forestam pertinent, mandatum est vicecomiti Devon' quod eos decetero pro hiis que ad forestam pertinent non distringat. Teste ut supra.

De capis faciendis.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, quod cum summa festinacione fieri faciat iij. capas de samitto, ij. scilicet ad capellam regis et unam ad capellam regine, et si non optimum poterit invenire samittum, fieri etiam faciat ij. paria tunicarum et dalmatarum, quas simul cum predictis capis regi mittat, ita quod eas habeat die sabbati in vigilia Sancte Trinitatis. Teste rege apud Wind' xxviij. die Maii.

De cereis faciendis.—Mandatum est Edwardo de Westm' quod de ccc. libris cere quas Willelmus de Pless' ei liberabit fieri faciat iij. cereos, quemlibet scilicet de c. libris cere, et eos poni faciat contra festum beate Trinitatis coram altari ubi visio accidit Beato Edwardo de rege Dacie submerso in mare. Teste ut supra.
Et mandatum est Willelmo de Pless' quod ceram illam ei habere faciat. Teste ut supra.

Pro abbate de la Dale.—Mandatum est Roberto de Crepping' quod talem seisinam habere faciat abbati de la Dale de bosco de Drizsco, quem cepit in manum regis occasione serjantiarum regis captarum in manum regis qualem prius habuit, et eam ipsi habere permittat donec aliud a rege habuerit mandatum. Teste ut supra.

Pro Avelina de Alfreton'.—Quia Avelina que fuit uxor Thome de Alfreton' per preceptum regis recepit dotem suam de dominicis que fuerunt ejusdem Thome quondam viri sui, et non de feodis militum que tenebantur de predicto Thoma, mandatum est vicecomiti Noting' et Dereb' quod eidem Aveline racionabilem dotem suam de omnibus feodis predictis, que de prefato Thoma tenebantur in balliva sua, habere faciat. Teste ut supra.

De capis [sic] emendis.—Mandatum est Willelmo de Haverhull', thesaurario regis, quod praeter iiij. cuppas de quibus rex secum London' loquebatur, emi faciat ij. alias mittendas ecclesiis de Lillechirch', Strode, Ankerwik, Bromhal', Campese, et Garing', ad eukaristiam inponendam, de dono regis. Teste rege apud Wind' xxx. die Maii.

De damis datis.—Mandatum est custodi manerii regis de Elham quod in parco regis ibidem faciat habere Johanni Maunsel' vj. damos, de dono regis. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Galfrido filio Warini, senescallo foreste de Kannok, quod vj. quercus quas rex dedit Osberto de Maidenestan', quondam capellano regis, in foresta de Kannok, et que prostrate fuerunt ante mortem ipsius Osberti, faciat habere nuncio executorum testamenti ipsius Osberti cum omnibus excaetis earundem quercuum, ad faciendum inde preceptum ipsorum executorum. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Langel'.—Mandatum est Galfrido filio Warini, senescallo foreste de Feckeham, quod permittat Galfridum de Langel' prosternere et extrahere sine inpedimento vj. quercus in bosco Elye Giffard, et vj. quercus in bosco Roberti de Bagendon', quas ipsi ei dederunt ad quandam grangiam construendam apud Melecot'. Teste ut supra.