Close Rolls, August 1246

Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1916.

This premium content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Close Rolls, August 1246', in Calendar of Close Rolls, Henry III: Volume 5, 1242-1247, (London, 1916) pp. 447-458. British History Online https://www.british-history.ac.uk/cal-close-rolls/hen3/vol5/pp447-458 [accessed 14 April 2024]

Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image
Image

Close Rolls, August 1246

Pro Radulfo Coco.—Quia rex accepit per inquisicionem quod Johannes de Nevill' dedit Radulfo Coco custodiam tocius terre arabilis quam Willelmus de Nevill' de eodem Johanne tenuit in Harham, una cum pastura ad eandem terram pertinente, que capte erant in manum regis una cum aliis terris ipsius Johannis post mortem suam, mandatum est vicecomiti Wilt' et Alexandro Chaverel quod de eisdem terra et pastura eidem Radulfo plenam seisinam habere faciant. Teste rege apud Merleberg' j. die Augusti.

Pro hominibus regis Scocie.—Quia rex Scocie manucepit per nuncios suos quos regi destinavit, quod satisfaciet mercatoribus Burdeg' citra festum Sancti Michaelis de omnibus debitis que racionabiliter monstrare poterunt sibi deberi ab hominibus ipsius regis de Pert', mandatum est ballivis de Lenn' quod naves et mercandisas occasione debitorum illorum arestatas eisdem hominibus de Pert' deliberari faciant. Teste ut supra.

De judaismo.—Rex justiciariis ad custodiam Judeorum assignatis. Mandamus vobis quod sub quanta poteritis festinacione levari faciatis de debitis Samuel' filii Leon' de Ebor', contentis in cyrographis que Aaron de Ebor', Judeus, protulit coram vobis, ccxv. libras ad quas colligendas et levandas et ad distringendum pro ipsis assignatus fuit coram vobis ad reddendum eas nobis ad Pascham proximo preteritam de porcione tallagii lx. milium marcarum ipsum Samuelem contingente ad eundem terminum, et predictum Aaron Judeum, quem propter hoc cepistis et in prisona nostra detinetis, deliberari faciatis. Teste ut supra.

Pro Fratribus Minoribus.—Rex dedit Fratribus Minoribus Glouc' turellam muri regis Glouc' eis viciniorem, unde reddi regi consueverunt vj. denarii per annum, et viam que vocatur Scademan inter domos eorundem fratrum et ipsam turellam, de qua via similiter regi reddi consueverunt vj. denarii per annum, ad tenendum in eadem turella scolas de theologia, et mandatum est ballivis et probis hominibus Glouc' quod de predictis turella et via eis seisinam habere faciant, et rex illas xij. denaratas redditus eis in firma ville sue faciet allocari. Teste rege apud Merleberg' ij. die Augusti.
Et habent iidem fratres inde litteras patentes.

Pro Magistro de Sancto Martino.—Mandatum est Avicie de Columbar' quod in balliva sua faciat habere Magistro Laur' de Sancto Martino subboscum ad wadleuram domorum suarum de Aune ubi ad minus dampnum ejusdem foreste et majus commodum ipsius Magistri capi possit. Teste ut supra.

De uno cereo faciendo et pauperibus pascendis.—Mandatum est W. de Haverhull', thesaurario regis, et Edwardo filio Odonis quod in honore Beati Stephani j. magnum cereum de c. libris cere fieri et in capella regis Sancti Stephani Westm' poni, minorem etiam aulam regis Westm' pauperibus inpleri et eos pasci, faciant. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Isabelle que fuit uxor Roberti de Everingeham quod in foresta regis de Sirewude faciat habere priori de Lentun' quindecim quercus ad operacionem ecclesie sue per visum constabularii Noting', de dono regis, ubi ad minus nocumentum foreste capi possunt et ad majus commodum ipsius prioris. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit Ricardo de Balloyl x. libras ad quas amerciatus fuit coram justiciariis qui ultimo itineraverunt in comitatu Ebor', et mandatum est baronibus de Scaccario quod de predictis x. libris ipsum Robertum (sic) quietum esse faciant. Teste rege apud Merleberg' iij. die Augusti.
Eodem modo scribitur vicecomiti Ebor.'

Rex dedit Johanni Talebot' et Gerardo fratri ejus tallagium quod rex nuper assideri fecit super homines manerii de Sneth, quod manerium ipsi habent de ballio regis ad se sustentandum in servicio regis, et mandatum est vicecomiti Ebor' quod tallagium illud eis habere faciat. Teste ut supra.

Pro priore de Wrocstan'.—Rex pro paupertate domus de Wrocstan reddidit priori ejusdem domus xviij. acras terre de assarto in Thorp' Belet, que capte fuerunt in manum regis eo quod assartate fuerunt infra metas foreste regis sine licencia regis, et rex perdonavit eidem priori transgressionem quam incurrere debuit coram rege pro predicto assarto: et mandatum est R. Passelewe et sociis suis justiciariis itinerantibus ad placita foreste quod de eadem terra eandem qualem prius habuit seisinam ei habere faciant: et precium appositum super inbladaturam predicti assarti ei similiter remitti faciant. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Roberto Passelewe quod in foresta de Rokingeham faciat habere Galfrido de Langel' iij. damos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro Galfrido de Langel'.—Galfridus de Langel' reddidit regi apud Merleberg' die Veneris proximo ante festum Beati Laurencii anno etc. xxx., j. spervarium sorum quem regi debet de redditu assiso per annum de terra quam tenet de dono regis in Mulecot' super Avene, Mulecot' super Esture et Dersinton': et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Merleberg' iiij. die Julii.

Pro canonicis de Monasterio Ederoso.—Rex prosalute anime Isabelle matris sue reddidit priori et canonicis de Monasterio Ederoso vij. acras terre et dimidiam de assarto in Putte, que capte fuerunt in manum regis eo quod assartate fuerunt infra metas foreste sine licencia regis, et rex perdonavit eidem priori transgressionem que regi incurrere debuit pro predicto assarto; et mandatum est justiciariis itinerantibus ad placita foreste quod eis de eadem terra talem seisinam qualem prius habuerunt habere faciant, et precium inpositum super inbladaturam illius assarti eis similiter remittant. Teste ut supra.

Pro Waltero de Munvirun.—Quia rex accepit per inquisicionem quam fieri precepit quod terra quam Ricardus de Munvirun habuit in comitatu Wigorn' non tenebatur de rege in capite, set de Willelmo de Bello Campo Wigorn', nec ballivam forestarie regis de Feckenham tenuit nisi ad voluntatem regis, pro quo nulla custodia terrarum suarum debebit ad regem pertinere, mandatum est vicecomiti Wigorn' quod Waltero filio et heredi ipsius Ricardi plenam seisinam habere faciat de tota terra quam idem Ricardus tenuit de predicto Willelmo in balliva sua, que capta est in manum regis occasione forestarie predicte. Teste ut supra.

De quercubus datis.—Mandatum est Avicie de Columbar' quod faciat habere Magistro Herveo, quondam fisico Cycestr' episcopi, ij. bonas quercus in foresta de Chet, de dono regis. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Roberto Passelewe quod in forinsecis bruilliis foreste de Huntendon' faciat habere comiti Winton' iij. damos, de dono regis. Teste rege apud Merleberg' v. die. Julii.

De quodam prisone liberando episcopo Sar'.—Quia Sar' episcopus decanum de Abbendon' cum litteris suis patentibus destinavit ad requirendum a rege et recipiendum Robertum de Hammes, clericum, captum et detentum in prisona regis Oxon', eo quod intravit parcum abbatis de Abbendon' et bestias in eo cepit sine licencia R. ipsius abbatis, et quosdam homines ipsius abbatis volentes ipsum arestare vulneravit contra pacem regis, ut dicitur, mandatum est vicecomiti Oxon' quod ipsum clericum liberet ipsi decano nomine ipsius episcopi, habendum super baroniam suam [accepta ab eo bona securitate, quod ipsum habebit cancelled] coram rege vel justiciariis suis quando rex preceperit ad standum recto de predicta transgressione, et habeat ibi hoc breve. Teste ut supra.

De tradendo in ballium.—Quia rex accepit per inquisicionem quod Willelmus filius Galfridi de Folnetheb', captus et detentus in prisona regis Linc' pro morte Rogeri de Welleton', unde rettatur, rettatus est de morte illa odio et atia etc., mandatum est vicecomiti Linc' quod tradat eum in ballium etc. Teste rege apud Merleberg' vij. die Augusti.

Pro Thoma Corbet.—Quia rex accepit per inquisicionem quod homines Thome Corbet de lingua Walensi qui sunt ad fidelitatem ipsius Thome de antiquo jure debent esse quieti de thelonio in villis de Mungumery et Salop', mandatum est vicecomiti Salop' quod nullum de predictis hominibus in predictis villis decetero thelonium capi permittat. Teste ut supra.

Et mandatum est hominibus Salop' et Mungumery quod nullum tallagium ab eis capiant.

Pro comitissa Kanc'.—Quia constat regi per cartam suam quod concessit H. de Burgo quondam comiti Kanc' et Margarete uxori ejus, quod ipsi et heredes et homines eorum de tallagio sunt quieti, mandatum est vicecomiti Kanc' quod non distringat nec a collectoribus tallagii regis in hundredo de Middelton' distringi permittat prefatam M. vel homines suos in predicto hundredo ad aliquid contribuendum ad tallagium predictum, et averia eorum ea occasione capta deliberari faciat. Teste rege apud Merleberg, viij. die Augusti.

Hybernia.—Significatum est Johanni filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod rex salvam reputet provisionem factam G. quondam Lismorensi episcopo post cessionem suam de l. marcatis annui redditus et ij. carucatis terre de possessionibus ejusdem episcopatus ad mandatum domini pape per G. Ossor' episcopo (sic), cui etiam justiciario mandatum est quod predicto episcopo seisinam inde adeo plenam sicut inde habuit in adventu ejusdem justiciarii in Hybernia rehabere faciat. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Clifford' quod in foresta de Den' capiat x. damos, et eos habere faciat hominibus magistri milicie Templi in Anglia ad opus ejusdem magistri, de dono regis. Teste ut supra.

Pro W. episcopo quondam Karleolensi.—Mandatum est servienti de Meleburn' quod carucam, blada in terris, et catalla que cepit in manum regis in manerio de Barewe pertinente ad episcopatum Karleolensem, reddi faciat assignatis W. quondam Karleolensis episcopi, ad disponendum prout idem episcopus ordinavit antequam ingrederetur ordinem Fratrum Predicatorum. Teste ut supra.

Pro abbate de Becco.—Rex concessit abbati et conventui de Becco quod ipsi habeant unam feriam apud manerium suum de Edrecheston' singulis annis, duraturam per iij. dies, videlicet in vigilia et in die et in crastino Nativitatis Beate Marie, nisi feria illa sit ad nocumentum vicinarum feriarum. Et mandatum est vicecomiti Warr' quod feriam illam per totam ballivam suam clamari et ibidem teneri faciat, ut predictum est. Teste rege apud Merleberg' x. die Augusti.

De castris custodiendis.—Ex quo Radulfus de Mortuo Mari diem clausit extremum, mandatum est Gladus' de Mortuo Mari et Henrico de Mortuo Mari quod castra que fuerunt ipsius Radulfi in Wallia liberent Waleramo Teutonico custodienda. Teste ut supra.
Et mandatum est eidem Waleramo quod ea recipiat et salvo custodiat donec aliud a rege habuerit mandatum. Teste ut supra.

De venacione capienda.—Rex mittit Ricardum de Candever' et Philippum fratrem suum ad capiendum ad opus regis ij. vel iij. cervos in balliva Avicie de Columbar', cui mandatum est quod eos ad hoc admittat et ad illos capiendos eis de hominibus suis auxilium inveniri faciat. Teste rege apud Merleberg' xij. die Augusti.

[m. 5.]

Pro Theobaldo de Englechevill'.—Quia rex talliari facit dominica sua, mandatum est vicecomiti Devon' quod faciat habere Theobaldo de Englechevill' tallagium racionabile de hominibus suis de eo tenentibus in manerio de Depeford', quod aliquando fuit dominicum regis. Teste rege apud Merleberg' xiiij. die Augusti.

Pro Ada parcario.—Mandatum est custodi manerii de Elham quod Ade parcario de Elham faciat habere de exitibus ejusdem singulis annis iiij. summas ordei sicut Alicia quondam comitissa Augi eas ei dedit et reddere consuevit tempore quo manerium illud fuit in manu sua. Teste ut supra.

Pro abbate Gresten'.—Henricus Dei gratia etc. baronibus de Scaccario, salutem. Sciatis quod perdonavimus dilecto nobis in Christo abbati Gresten' xx. libras ad quas ammerciatus fuit coram justiciariis nostris itinerantibus ad placita foreste in comitatu Sutht' de vasto bosco: et ideo vobis mandamus quod de predictis viginti libris ipsum quietum esse faciatis. Teste [ut supra cancelled] rege apud Walinford', xv. die Augusti.

Item pro eodem.—Henricus Dei gratia etc. vicecomiti Sutht', salutem. Scias quod perdonavimus dilecto nobis in Christo abbati Gresten' viginti libras ad quas ammerciatus fuit coram justiciariis nostris itinerantibus ad placita foreste in comitatu Sutht' de vasto bosco: et ideo tibi precipimus quod de predictis viginti libris ipsum pacem habere permittas. Teste ut supra.

De j. damo dato.—Mandatum est Henrico de Farleg' quod in foresta regis de Harewod' capiat j. damum, et illum habere faciat Emerico de Sacy, de dono regis. Teste ut supra.

Pro abbate de Pipwell'.—Rex reddidit abbati et conventui de Pipwell' x. acras et j. rodam terre inassarto de Desburg', quas habuerunt de dono Baldewini de Veer, ad inveniendum j. capellanum divina celebrantem singulis diebus inperpetuum pro animabus antecessorum ipsius Baldewini, et viij. acras terre in assarto de Jungwode de feodo ipsorum monachorum, simul cum inbladatura que est in eisdem assartis suis, quietas inperpetuum ab omni redditu sicut eas prius tenuerunt, que capte, fuerunt in manum regis eo quod assartate fuerunt infra forestam regis sine licencia regis: et mandatum est R. Passelewe et sociis suis justiciariis itinerantibus ad placita foreste quod de predictis xviij. acris et j. roda terre talem seisinam habere faciant qualem habuerunt quando capte fuerunt in manum regis occasione predicta. Teste ut supra.
Et habent inde litteras patentes.

Pro abbate de Oseneia.—Henricus Dei gratia etc. Roberto Passelawe et sociis suis, salutem. Sciatis quod reddidimus abbati et conventui de Oseneya quatuordecim acras terre de assartis in comitatu Buk' et duas acras et duas acras et dimidiam de assartis in comitatu Oxonie cum inbladura que est in eisdem assartis (in comitatu Oxon' cancelled) quietas in perpetuum ab omni redditu sicut eas prius tenuerunt, que capte fuerunt in manum nostram, eo quod assartate fuerunt infra forestam nostram sine licencia nostra: et ideo vobis mandamus quod de predictis sexdecim acris et dimidia talem seisinam eis habere faciatis qualem inde habuerunt quando eas capi fecistis in manum nostram occasione predicta. Teste ut supra.
Et habent inde litteras patentes.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Aundel', custodi foreste de Gillingeham, quod in eadem foresta faciat habere Roberto de Mucegros vij. bonas quercus ad maeremium inde faciendum, de dono regis. Teste rege apud Wudestok xviij. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est Roberto Passelewe quod faciat habere H. Eliensi episcopo x. damos de dono regis in foresta de Huntendon' extra Wauberg'. Teste ut supra.

De gistis capiendis.—Mandatum est eidem quod permittat Godefridum de Craucumb' capere xv. gistas in bosco suo qui est infra metas foreste de Bernewod' ad quoddam solarium faciendum in domo monialium de Stodleg'. Teste ut supra.

De damis datis.—Mandatum est Roberto Passelewe quod in foresta de Rokingeham faciat [habere] A. comitisse Leye', sorori regis vij. damos, de dono regis. Teste rege apud Abbendon, xvij. die Augusti.

De perdonacione.—Rex perdonavit Mariot' que fuit uxor Willelm, de Ryseb' et Johanni de Ryseb' x. marcas quas regi promiserunt pro habendo quodam brevi de inquisitione, et mandatum est vicecomiti Norf' quod ipsos de predictis x. marcis quietos esse faciat. Teste ut supra.

Pro Isabella de Cresy.—Rex cepit homagium Isabelle que fuit uxor Rogeri de Cresy de omnibus terris et tenementis que idem Rogerus tenuit de rege in capite de hereditate ipsius Isabelle, et capta erant in manum regis occasione mortis ipsius Rogeri, et mandatum est vicecomiti Linc' quod de omnibus terris et tenementis predictis eidem Isabelle plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur vicecomiti Norf'.

De damis datis.—Mandatum est Isabelle que fuit uxor Roberti de Everingeham quod in foresta de Shirewod' faciat habere Waltero Byset iiij. damos, de dono regis. Teste rege apud Wudestok xix. die Augusti.

Pro Henrico de Novo Burgo.—Quia Henricus filius et heres Roberti de Novo Burgo fecit regi fidelitatem de manerio de Almer' quod idem Henricus tenere debet de abbatissa de Shaftesbir', mandatum est custodi ejusdem abbacie quod de eodem manerio cum pertinenciis eidem Henrico plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Gladusa de Mortuo Mari.—Rex commisit Gladuse que fuit uxor Radulfi de Mortuo Mari maneria de Stretfeld et Chaumers' cum rationabili estoverio suo de blado, catallis et aliis que sunt in eisdem maneriis, habenda in tenanciam quousque plenariam dotem rex ei assignari fecerit, et mandatum est Henrico de Wingeham' et coexcaetatoribus suis in comitatibus Berk', Sutht' et Salop' quod de eisdem maneriis eidem Gladuse plenam seisinam habere faciant, sicut predictum est. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Hereford' quod de omnibus terris et tenementis que Radulfus de Mortuo Mari et Gladusa uxor ejus tenuerunt in dote ipsius Gladuse de dono Reginaldi de Braus' quondam viri sui, que cepit in manum regis occasione mortis ipsius Radulfi, eidem Gladuse plenam seisinam habere faciat. Teste ut supra.

Pro Johanne Stol'.—Mandatum est constabulario de Wind' quod ad mandatum Godefridi de Liston, forestarii de Windes', Johannem Stol', venatorem Wintoniensis episcopi, quem cepit, a prisona regis deliberet. Teste ut supra.
Et mandatum est eidem Godefrido quod antequam a prisona deliberetur capiat ab ipso plegium quod erit coram justiciariis regis ad primam assisam etc. responsurus de transgressione foreste.

Pro priorissa de Catesb'.—Mandatum est Roberto Passelewe quod permittat priorissam et conventum de Catesb' claudere haia et fossato assartum suum de Weibur' quod habent ex dono Radulfi Harang', ita quod bestie regis ingredi possint assartum illud et egredi. Teste rege apud Wudestok xx. die Maii.

De damis datis.—Mandatum est custodi foreste de Novo (sic) Foresta quod faciat habere A. comitisse de Insula viij. damos in eadem foresta extra angulos, de dono regis. Teste ut supra.

Pro operacionibus Westm'.—Rex thesaurario et camerariis. Mandamus vobis quod illas c. libras, que remanserunt de d. marcis quas habuimus de exitibus itineris justiciariorum nostrorum in comitatu Ebor', liberari faciatis custodibus operacionum ecclesie Westm' ad easdem operaciones. Teste ut supra.

Hybernia.—R. Johanni filio Galfridi, justiciario suo Hybernie, salutem. Quia sicut per litteras vestras quibusdam de consilio nostro significastis, ex quorundam relacione didicistis quod Hugo de Lascy, quomdam comes Ulton', disseisivit Thomam de Petrapont' quomdam virum Margerie, latricis presentium, de duabus carrucatis terre de hereditate ipsius Margerie, et dedit eis in excambium quamdam carrucatam terre quam alius per judicium versus ipsos recuperavit ita quod neque excambium illud habet predicta mulier neque propriam hereditatem; vobis mandamus quod, tam per milites quam per alios discretos et legales homines de partibus illis, qui melius inde sciant et velint dicere veritatem, diligentem inde fieri faciatis inquisitionem: et si sic esse inveneritis prout predictum est, tunc prefate mulieri de predicta hereditate sua plenam seisinam habere faciatis, et si quis aliquid inde versus eam loqui voluerit, plenam utrique parti exibeatis (sic) justiciam. Teste rege xxj. die Augusti apud Wudestok'.

Pro Johanne de Hulmo.—Rex vicecomiti Lancastr', salutem. Scias quod assignavimus Johannem de Hulmo servientem nostrum ad pacem nostram in comitatu tuo custodiendam; et ideo tibi precipimus quod ipsum Johannem sine dilacione ad hoc recipias. Teste ut supra.

De cindulis.—Mandatum est Galfrido filio Warini, senescallo haiarum regis in comitatu Stafford', quod in haia regis de Tudeslegh' faciat habere Magistro Symoni de Wauton' ligna per numerum et per talliam ad cindulas faciendas ad domos regis de Fecham' cooperiendas. Teste rege apud Wudestok' xxij. die Augusti.

Hybernia.—Mandatum est Johanni filio Galfridi, justiciario Hybernie, quod sine dilatione habere faciat certo attornato Paulini Peyvre, cui rex concessit custodiam terre et heredum Radulfi de Sancto Amando, una cum maritagio eorundem heredum, omnes proventus et exitus et quicquid receptum fuerit de terris que fuerunt ipsius Radulfi in Hybernia, a tempore quo rex ei dimisit custodiam predictam, videlicet a vigilia Annunciacionis Sancte Marie, anno regni nostri tricesimo; et siquid ad scaccarium Hybernie inde receptum fuerit eidem reddi faciat. Teste rege ut supra.

De dote assignanda.—Rex assignavit Hawisie que fuit uxor Johannis de Nevill' in dotem maneria de Halinguebir', de Toteham, et de Leyngham' cum pertinenciis, que fuerunt ipsius Johannis quomdam viri sui, et præterea providit septem libratas et unam marcatam terre in residuis terris que fuerunt ipsius Johannis ei ubi eschaetores providebunt assignandas: et mandatum est Henrico de Wyngham et Simoni de Stanford' eschaetoribus in comitatu Essex quod de predictis maneriis cum pertinenciis eidem Hawisie plenam seisinam habere, et [sex cancelled] septem libratas et unam marcatam terre ei assignari faciant. Teste rege ut supra.

Pro Wasconibus.—Mandatum est vicecomiti Norf' quod si Galfridus de Hulle, burgensis de Tieford, in conspectu suo cognoverit se debere Bidaldo et Willelmo Ernaldi de Regula undecim libras et sexdecim solidos, tunc de bladis averiis et aliis bonis ipsius Galfridi, ubicunque inventa fuerint in balliva sua, vendere faciat ad valenciam predictorum denariorum, et debitum predictum prefatis Bidaldo et Willelmo reddi faciat. Teste ut supra.

De civitate London' capienda in manu regis.—Mandatum est Willelmo Haverhull', thesaurario regis, quod civitatem London' capiat in manum regis, quod cives ejusdem civitatis non levaverunt hutagium et clamorem pro morte Magistri Guidonis de Arrecio et aliorum interfectorum, secundum legem et consuetudinem regni. Teste ut supra.

Pro comite Norf'.—Mandatum est thesaurario et baronibus suis de Scaccario quod, cum Matillis comitissa Norf' et Warenn', que habet esneciam hereditatis Walteri Marescalli quondam comitis Penbroch', cui rex ea racione commiserat virgam marescalcie, eandem virgam marescalcie commiserit de licencia regis Rogero le Bigod, comiti Norf', filio et heredi suo, et rex homagium ejusdem comitis inde cepit, id quod ad predictam virgam pertinet decetero eidem comiti habere faciant, et ipsum quem loco suo assignare voluerit ad sedendum pro eo ad Scaccarium regis, dummodo idoneus sit ad officium illud, sine dilatione ad hoc admittant. Teste rege apud Wudestok' xxvj. die Augusti.

De cervis ad opus regis capiendis.—Mandatum est Thome de Muleton quod sub festinatione capiat ad opus regis centum cervos in foresta de Englewud', et quod eos liberet vicecomiti Cumberl' saliandos et cariandos usque Noting' etc. Mandatum est Willelmo de Yreby quod sit ei in auxilium ad cervos illos capiendos. Teste ut supra.
Mandatum est vicecomiti Noting' quod centum cervos quos ei liberabit vicecomes Cumberl' per preceptum regis recipiat et salvo custodiat donec aliud a rege habuerit preceptum. Teste ut supra.

Pro Odone de Grimsted.—Rex dedit licenciam Odoni de Grimsted vendendi ipsi regi sexaginta quercus in bosco suo qui est infra metas foreste ad reparacionem castri Sar', et mandatum est Ade Coc, servienti regis de Clarendon', quod ipsum Odonem illas quercus regi vendere permittat. Teste rege ibidem xxvij. die Augusti.

Pro priore de Lantonay.—Rex concessit priori de Launtonay totam inbladaturam et omnes fructus provenientes de terra de Wulfrichestr' quam habuit ad firmam de Roberto de Pundelarch defuncto, usque ad festum Sancti Michaelis; et mandatum est Henrico de Wingeham et choeschaetori suo in comitatu Glouc' quod predictam inbladaturam cum aliis fructibus habere permittant usque ad terminum predictum. Teste rege apud Wudestok' xxv. die Augusti.

De j. palefrido dato.—Mandatum est [Ricardo Marescallo regis cancelled] W. de Haverhull, thesaurario, quod emi faciat unum decentem palefridum ad opus Guidonis de Russillon, et illum ei liberari de dono regis; et cum rex sciverit custum, illud reddi faciet. Teste rege ibidem xxviij. die Augusti.

[m. 4]

Pro excaetatoribus regis.—Rex vicecomiti Devon', salutem. Precipimus tibi quod quamdiu Willelmus de la Pombraye fuerit eschaetor noster in comitatu tuo una cum dilecto clerico nostro Henrico de Wyngham, ipsum non ponas in juratis, assisis vel recognitionibus. Teste me ipso apud Woudestok' xxvij. die Augusti anno regni nostri xxx.
Eodem modo vicecomiti Berk' pro Willelmo de Englefield'.
Eodem modo vicecomiti Glovern' pro Stephano de Harnhull'.
Eodem modo vicecomiti Sussex' pro Andrea Pevrel.
Eodem modo vicecomiti Kanc' pro Alfredo de Dene.
Eodem modo vicecomiti Leycestr' pro Willelmo Burdet.
Eodem modo vicecomiti Surr' pro Roberto de Micleham.
Eodem modo vicecomiti Northampt' pro Petro de Godington'.
Eodem modo vicecomiti Suthampt' pro Hamone de Basing'.
Eodem modo vicecomiti Oxon' pro Guidone filio Roberti.
Eodem modo vicecomiti Lincoln' pro Johanne filio Hugonis de Reppingehal' eschaetore in Kesteven'.
Eodem modo eidem vicecomiti pro Roberto filio Willelmi de Welleby eschaetore in Lindes'.
Eodem modo vicecomiti Stafford' pro Roberto de Grendon'.
Eodem modo vicecomiti Sumers' pro Johanne de Alre.
Eodem modo vicecomiti Wygorn' pro Rogero le Poher, hoc addito quod rex precipit predicto vicecomiti quod alium militem capiat loco Willelmi de Englefield' ad recognitionem foreste de Fecham.
Eodem modo vicecomiti Midelsex' pro Henrico Dairel.
Eodem modo vicecomiti Essex' pro Simone de Stamford'.
Eodem modo vicecomiti Suff' pro Galfrido de Badelee.
Eodem modo vicecomiti Huntind' pro Waltero de Wasingel'.
Eodem modo vicecomiti Cantebrig' pro Willelmo filio Henrici de Bokeswrth'.
Eodem modo vicecomiti Norf' pro Willelmo Rusteng.
Eodem modo vicecomiti Wilt' pro Alexandro de Chevrel.
Eodem modo vicecomiti Bok' pro Thoma Mansel.
Eodem modo vicecomiti Bedef' pro Ricardo de Percehal'.
Eodem modo vicecomiti Salop' pro Willelmo Hunaud.
Eodem modo vicecomiti Hertef' pro Simone de Furnell'.
Eodem modo vicecomiti Roteland pro Alano Basset.
Eodem modo vicecomiti Warr' pro Roberto le Meygre.
Eodem modo vicecomiti Dors' pro Rogero de Cotelee.
Eodem modo vicecomiti Hereford' pro Hugone de Croftes.

Pro comite Glouc' et abbate de Theokesbir'.—Rex Henrico de Wingeham escaetori suo, salutem. Mandamus vobis quod si dilectus et fidelis noster R. de Clar' comes Glouc' et dilectus nobis in Christo abbas de Theokesbir emerunt a Radulfo de Mortuo Mari in vita sua quandam partem maeremii, buscam et scindulam que prosterni fecerunt dum idem Radulfus superstes fuit in bosco ipsius Radulfi de Wyre, tunc ipsos permittatis sine inpedimento maeremium illud buscam et scindulam a bosco illo extrahere et ducere quo voluerint. Teste ut supra.

Pro W. episcopo quondam Karl'.—Mandatum est Thome de Staunford', custodi episcopatus Karleolensis quod, quia in litteris regis quas concessit W. quondam Karleolensi episcopo de testamento suo condendo continetur quod bene licuit ei testamentum condere tam de bladis existentibus in maneriis predicti episcopatus quam de bladis ecclesiarum annexarum eidem episcopatui, permittat executores testamenti ipsius episcopi liberam habere administracionem tam de bladis seminatis in terris maneriorum predicti episcopatus quam de bladis decimarum de ecclesiis annexis eidem episcopatui ad execucionem testamenti sui faciendam et inde pro voluntate sua disponere, deductis tamen racionabilibus expensis factis et faciendis ad predictos fructus colligendos. Teste ut supra.
Eodem modo mandatum est Johanni de Scrutevill', custodi manerii de Meleburn', quod executores testamenti ipsius Karleolensis episcopi liberam administracionem habere permittat de omnibus bladis spectantibus ad ecclesiam de Meleburn', deductis etc. ut prius. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Henrico de Wingeham et coexcaetori suo in comitatu Linc' de bladis manerii de Hornecastr'.

De prisonibus Wallie.—Mandatum est constabulario Turris Lond' quod Tuderum filium Edynavet et Jon Vaghel, qui sunt in prisona regis in predicta Turri, liberet Johanni Maunsell' ducendos quo rex ei injunxit. Teste ut supra.

Pro Roberto de Curton.—Mandatum est maiori et vicecomitibus Lond' quod quia Robertus de Curton non est convictus super eo quod ei inponebatur equos et hernesium que Michael Tony et Nicholaus Batte arrestaverunt in civitate Lond' per preceptum regis, eidem Roberto sine dilacione reddi faciant. Teste ut supra.

Pro comite Leic'.—Mandatum est vicecomiti Bercshir' quod quocienscunque ballivi S. de Monte Forti comitis Leyrc' (sic) prisones aliquos ei liberabunt, quos ceperint in balliva ipsius vicecomitis, ipsos sine difficultate recipiat et in prisona regis salvo custodiat donec rex aliud inde preceperit. Teste rege ibidem xxviij. die Augusti.

De vinis datis.—Mandatum est custodibus vinorum regis de Salop' quod faciant habere uxori Johannis Extranei duo dolia vini de vinis regis que sunt in custodia sua, de dono regis. Teste [rege] ibidem xxix. die Augusti.

De damis datis.—Mandatum est Ricardo de Muntfichet quod faciat habere Radulfo, filio Nicholai, in balliva sua vel in foresta de Havering' vel de Hathfeld sex damos, de dono regis. Teste ut supra.

De cervis datis.—Mandatum est Galfrido filio Warini quod faciat habere Johanni Extraneo in foresta de Salop duos cervos de dono nostro (sic). Teste ut supra.

De vinis datis.—Mandatum est Johanni de Grey, justiciario Cestr', quod de vinis regis apud Cestr' capiat ad opus suum decem dolia vini, de dono regis. Teste ut supra.

De prisonibus custodiendis.—Mandatum est constabulario Turris Lond' quod duos filios Tuderi filii Edenevet quos idem Tuderus ei liberabit obsides pro deliberatione sua salvo custodiat extra prisonam et eis necessaria honeste inveniat. Teste ut supra.

Wascon'.—Mandatum est Willelmo de Boeles, senescallo Wascon', quod de exitibus prepositurarum et consuetudinum civitatum Burdeg' et Baion' faciat habere Waltero de Arundell' servienti regis decem marcas ad expensas suas, de dono regis. Teste rege ibidem xxx. die Augusti.
Mandatum est vicecomiti Sussex' quod ponat in respectum demandam quam facit Petro de Hotaut. [Cancelled.]

Pro abbate Evesham'.—Mandatum est vicecomiti Wigorn' quod, quia rex concessit per cartam suam abbati et conventui Evesham' quietanciam secte faciende ad comitatum et hundredum, pro quo non debent participare ad amerciamenta praestanda pro falso judicio unde comitatus Wigorn' amerciatus est, non distringat ipsum abbatem vel homines suos in balliva sua ad contributionem faciendam ad amerciamentum predictum, set illi tantum contribuant ad acquietandum amerciamentum illud qui sectam debent ad comitatum et hundredum, et judicia faciunt. Teste ut supra.

Pro Johanne de Folevill'.—Mandatum est vicecomiti Oxon' quod Johannem de Folevill', clericum, captum et detentum in prisona regis Oxon' eo quod cum quibusdam aliis parcum abbatis de Abbendon' pro venacione capienda fuerat ingressus et in eo interceptus, liberet archidiacono Oxon' nomine Linc' episcopi, quia idem episcopus id petiit. Teste ut supra.

Pro Johanne de Certes'.—Mandatum est [constabulario et cancelled] vicecomiti Oxon' quod, si Johannes de Certes', captus et detentus in prisona regis Oxon' eo quod ingressus fuit parcum abbatis de Abbendon' contra pacem regis, invenerit ei vj. legales homines quod stabit inde recto coram rege cum voluerit, vel coram justiciariis regis quando rex preceperit, tunc ipsum per plevinam illam a prisona regis dimittat. Teste ut supra.

De perdonacione.—Rex perdonavit Godefrido de Crowecumb' j. marcam ad quam amerciatus fuit pro transgressione foreste in comitatu Buk'; et mandatum est baronibus de Scaccario quod ipsum inde quietum esse faciant. Teste rege apud Wudestok xxxj. die Augusti.

De quercubus datis.—Mandatum est Roberto de Mucegros quod faciat habere A. comitisse Penbrok' et Leic' in foresta de Savernak xx. quercus ad capellam suam de Everesleg' re-edificandam, de dono regis. Teste ut supra.
Eodem modo scribitur Avicie de Columbariis quod faciat ei habere xx. quercus in foresta de Chet.

Pro hominibus de Chiltham.—Quia Adam Esturmi terram suam in manerio de Chiltham tenet de rege libere per cartam regis, mandatum est vicecomiti Glouc' quod non sustineat aliquem partem tallagii regis ultimo assisi super idem manerium assideri super terram ipsius Ade ejusdem manerii, set totum tallagium reddant ceteri homines ejusdem manerii. Teste ut supra.